|
Chrysostomus in Ioannem. Dixerat quod vidit, et audivit, hoc
testatur; quasi excusans, ne quia pauci interim credituri erant,
falsa aestimarentur esse quae dicuntur; et propter hoc subdit et
testimonium eius nemo accipit, idest pauci: habebat enim discipulos,
qui accipiebant testimonium eius in his quae dicebantur. In hoc autem
suos discipulos tangit nondum credentes in eum: simul etiam Iudaicam
ostendit insensibilitatem, sicut et in principio Evangelii dictum est
in propria venit, et sui eum non receperunt. Augustinus in Ioannem.
Vel aliter. Est quidam populus praeparatus ad iram Dei damnandus cum
Diabolo. Horum nemo accipit testimonium Christi. Attendit ergo in
spiritu divisionem, in genere autem humano commixtionem; et quod
nondum locis separatum est, separavit cordis aspectu; et vidit duos
populos, infidelium et fidelium. Attendit infideles, et ait et
testimonium eius nemo accipit: deinde tulit se a sinistra, et aspexit
ad dexteram, et secutus ait qui autem acceperit eius testimonium,
signavit. Chrysostomus. Idest, monstravit; et adhuc augens
timorem, addit quoniam Deus verax est; ostendens quoniam non aliter
quis discredet huic, nisi falsi arguerit Deum, qui misit illum: quia
nihil extra ea quae sunt patris loquitur; et hoc est quod subdit quem
enim misit Deus, verba Dei loquitur. Alcuinus. Vel aliter.
Signavit, idest signum posuit in corde suo, quasi singulare et
speciale aliquid, hunc esse verum Deum, qui passus est ad salutem
humani generis. Augustinus. Quid est quia Deus verax est, nisi
quia homo mendax est, et Deus verax est? Quia nemo hominum potest
dicere quid veritas est, nisi illuminetur ab eo qui mentiri non
potest. Deus ergo verax, Christus autem Deus. Vis probare?
Accipe testimonium eius, et invenies. Sed si nondum intelligis
Deum, nondum accepisti testimonium eius. Ipse ergo Christus est
Deus verax, et misit illum Deus. Deus misit Deum. Iunge ambos,
unus Deus: hoc enim quem misit Deus, de Christo dicebat, ut se ab
ipso distingueret. Quid autem? Ipsum Ioannem nonne Deus misit?
Sed vide quid adiungat non enim ad mensuram dat Deus spiritum.
Hominibus ad mensuram dat, unico filio non dat ad mensuram. Alii
quidem datur per spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae;
aliud habet ille, et aliud iste habet. Mensura divisio quaedam
donorum est, sed Christus quae dat, non ad mensuram accepit.
Chrysostomus. Spiritum autem hic actionem spiritus sancti dicit:
vult enim ostendere quoniam omnes quidem nos in mensura spiritus
actiones suscipimus; Christus autem omnem spiritus suscipit actionem.
Qualiter igitur erit dignus suspectus haberi? Nihil enim dicit quod
non Dei est, neque quod non spiritus est; et interim de Deo verbo
nihil loquitur, sed a patre et spiritu dignam fide facit doctrinam.
Nam quoniam Deus est, sciverant; et quoniam spiritus est,
noverant, etsi non decentem de eo opinionem habebant: quoniam autem
filius est nesciverant. Augustinus. Quia ergo de filio dixerat non
ad mensuram dat Deus spiritum, subiungit pater diligit filium; et
adiecit et omnia dedit in manu eius: ut nosses et hic distincte,
quoniam dictum est pater diligit filium. Pater enim diligit Ioannem
aut Paulum, et tamen non omnia dedit in manu eorum. Pater diligit
filium; sed quomodo filium, non quomodo dominus servum; quomodo
unicum, non quomodo adoptatum. Itaque omnia dedit in manu eius, ut
tantus sit filius quantus est pater. Ergo cum ad nos dignatus est
mittere filium, non putemus nobis aliquid minus missum quam est pater.
Theophylactus. Sic ergo secundum divinitatem omnia dedit pater filio
natura, non gratia. Vel dedit omnia in manu eius, secundum
humanitatem; dominatur enim omnium eorum et quae in caelo et quae in
terra sunt. Alcuinus. Et quia omnia sunt in manu eius, ergo et vita
aeterna; unde subdit qui credit in filium, habet vitam aeternam.
Beda. Non debet hic intelligi fides quae verbo tenus tenetur, sed
quae operibus adimpletur. Chrysostomus. Non enim hic dicit quod
credere in filium sufficiat ad vitam habendam perpetuam, cum ipse alibi
dicat: non omnis qui dicit mihi: domine, domine, intrabit in regnum
caelorum. Sed et quae in spiritum est blasphemia, sufficit sola
mittere in Gehennam. Sed etsi in patrem et filium et spiritum sanctum
quis recte crediderit, ne aestimemus sufficere ad salutem: opus est
enim nobis vita et conversatione recta. Deinde sciens non ita
promissione bonorum multos adduci ut terribilium minis, in hoc sermonem
concludit, dicens qui autem incredulus est filio, non videbit vitam,
sed ira Dei manet super eum. Vide qualiter hic ad patrem reducit eum
qui est supplicii sermonem: non enim dixit: ita filii, quamvis ipse
sit iudex, sed patrem iudicem instituit, magis terrere volens. Et
non dicit manebit in eo, sed super eum, ostendens quoniam nunquam ab
eo desistet: ut enim non aestimet quis mortem esse temporaneam, dixit
non videbit vitam. Augustinus. Et non dixit ira Dei venit ad eum,
sed manet super eum; quia omnes qui nascuntur mortales, habent secum
iram Dei, quam accepit primus Adam. Venit filius Dei, non habens
peccatum, et indutus est mortalitate: mortuus est ut vivas. Qui ergo
non vult credere in filium, ira Dei manet super eum, de qua dicit
apostolus: eramus natura filii irae.
|
|