|
Haymo. Mysteria divinae maiestatis Nicodemus capere non valet quae a
domino audiebat: et ideo rationem quaerens, factum non abnegans, non
voto reprehendentis, sed affectu discentis dominum interrogat; unde
dicitur respondit Nicodemus, et dixit ei: quomodo possunt haec
fieri? Chrysostomus in Ioannem. Quia igitur adhuc in Iudaica
vilitate manet, et exemplo ita manifesto dicto ei, adhuc interrogat,
de reliquo asperius ad eum Christus loquitur; unde sequitur respondit
et dixit ei: tu es magister in Israel, et haec ignoras? Augustinus
in Ioannem. Quid putamus? Dominum huic magistro Iudaeorum quasi
insultare voluisse? Volebat quidem illum nasci de spiritu: nemo autem
ex spiritu nascitur nisi humilis fuerit, quia ipsa humilitas facit nos
nasci de spiritu. Ille autem magisterio inflatus erat, et alicuius
momenti sibi esse videbatur, quia doctor erat Iudaeorum. Deponit
ergo dominus superbiam eius, ut possit nasci de spiritu.
Chrysostomus. Nequaquam tamen nequitiam accusat viri, sed
insipientiam et ruditatem solum. Sed dicet aliquis: quid commune
habet haec nativitas, de qua scilicet Christus locutus est, ad
Iudaica dogmata? Habet quidem commune: nam qui primus homo factus
est, et quae de costa facta est mulier, et quae steriles genuerunt,
et quae per aquam miracula perfecta sunt: dico autem, quod Elisaeus
de aqua ferrum eduxit, et quod Iudaei mare rubrum transierunt, et
quod Naaman Syrus in Iordane purgatus est: haec omnia nativitatem
spiritualem et purgamentum in ea futurum figuraliter personabant; et ea
quae a prophetis sunt dicta, occulte ostendunt hunc nativitatis modum;
ut puta illud: renovabitur ut aquilae iuventus tua; et: beati quorum
remissae sunt iniquitates. Sed et Isaac figura huius nativitatis
erat. Haec igitur rememorans dixit tu es magister in Israel, et haec
ignoras? Rursus autem aliunde suum sermonem ei credibilem facit, ad
imbecillitatem eius condescendens, cum subdit amen, amen dico tibi,
quia quod scimus loquimur, et quod vidimus testamur, et testimonium
nostrum non accipitis. Apud nos visus aliis sensibus certior est; et
si volumus aliquem facere credere, ita dicimus, quoniam oculis nostris
vidimus. Propterea Christus humano loquens ad eum sermone, non visum
sensibilem inducit; sed manifestum est quod de certissima cognitione et
non aliter se habente loquitur. Igitur hoc quidem, idest quod
scimus, ait de seipso solo. Haymo. Quaeritur autem quare pluraliter
dicat quod scimus loquimur. Ad quod dicendum, quod unigenitus Dei
filius erat qui hoc loquebatur; ostendens qualiter pater est in filio,
et filius in patre, et spiritus sanctus ab utroque indivisibilis
procedat. Alcuinus. Vel dicit pluraliter, ac si dicat: ego et illi
qui modo spiritu sunt renati, intelligimus illud quod loquimur; et
quod vidimus apud patrem in abscondito, hoc testamur foris in mundo;
et vos, qui carnales estis et superbi, non accipitis testimonium
nostrum. Theophylactus. Quod nequaquam de Nicodemo dicit, sed de
genere Iudaeorum, qui usque ad finem in perfidia permanserunt.
Chrysostomus in Ioannem. Quod quidem non turbati verbum est, sed
mansuetudinem ostendentis. Hinc enim erudit nos, cum ad aliquos
locuti fuerimus et non persuaserimus, non tristari neque irasci, sed
nostrum sermonem credibilem facere, non solum non irascendo, sed etiam
non clamando; materia enim irae clamor est. Iesus autem dogmata
excelsa tangere debens, propter audientium infirmitatem se detinet
multoties; et non continue dignis sua magnitudine dogmatibus
immoratur, sed magis his quae condescensionem habent; unde hic
subditur si terrena dixi vobis, et non creditis, quomodo si dixero
vobis caelestia, credetis? Augustinus. Hoc est, si non creditis
quia templum possum suscitare deiectum a vobis, quomodo credetis quia
per spiritum sanctum possunt homines regenerari? Chrysostomus in
Ioannem. Vel aliter. Si Baptismum terrenum dicat, non mireris,
quia in terra perficitur, et comparatione illius nativitatis stupendae
quae est ex substantia patris, terrena est gratiae nativitas. Et bene
non dixit: non intelligitis; sed non creditis: nam cum quis aliqua
per intellectum suscipere non valet, amentiae vel ignorantiae
imputatur; cum autem hoc non suscipiat aliquis quod solum fide oportet
suscipere, non amentiae sed infidelitatis est accusatio. Dicebantur
autem haec, etsi non credebantur, quia posteri erant ea suscepturi.
|
|