|
Augustinus de Peccat. Mer. et Remiss. Notata paululum eius
imperitia qui se ceteris de magisterio praeferebat, et omnium talium
incredulitate reprehensa, respondet quod alii credant, si illi non
credunt ad illud quod interrogatus est quomodo possunt ista fieri?
Dicens et nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo,
filius hominis qui est in caelo; quasi dicat: sic fiet generatio
spiritualis, ut sint caelestes homines ex terrenis; quod adipisci non
poterunt nisi membra mea efficiantur, ut ipse ascendat qui descendit,
non aliud deputans corpus suum, idest Ecclesiam suam, quam seipsum.
Gregorius Moralium. Quia enim nos unum cum illo iam facti sumus,
unde solus venit in se, solus redit etiam in nobis; et is qui in caelo
semper est, ad caelum quotidie ascendit. Augustinus. Quamvis autem
in terra factus sit filius hominis, divinitatem tamen suam, qua in
caelo manens, descendit ad terram, non indignam censuit nomine filii
hominis, sicut carnem suam dignatus est nomine filii Dei. Per
unitatem enim personae, qua utraque substantia unus est Christus; et
filius Dei ambulabat in terra, et idem ipse filius hominis manebat in
caelo. Fit ergo credibiliorum fides ex incredibilioribus creditis.
Si enim divina substantia longe distantior potuit propter nos ita
suscipere humanam substantiam, ut una persona fieret; quanto
credibilius alii sancti fiunt cum homine Christo unus Christus, ut
omnibus per gratiam ascendentibus, ipse unus ascendat in caelum qui de
caelo descendit? Chrysostomus in Ioannem. Vel aliter. Quia
dixerat Nicodemus scimus quoniam a Deo venisti magister, ne
aestimetur ita esse magister ut multi prophetarum de terra existentes,
subiungit et nemo ascendit in caelum nisi qui descendit de caelo,
filius hominis qui est in caelo. Theophylactus. Cum vero filium
hominis descendisse de caelo audis, non putes quod de caelo caro
descenderit: hoc enim haereticorum dogma est, qui docebant, quod
Christus de caelo corpus sumpserat, et per virginem transierat.
Chrysostomus. Filium enim hominis non carnem hic vocavit, sed a
minori substantia se totum nominavit: est enim ei consuetudo multoties
a divinitate, multoties ab humanitate totum vocare. Beda. Si enim
aliquis homo nudus de monte ad convallia descendat, et assumptis
vestimentis et armis ad eumdem montem ascendat, recte ipse idem qui
prius descendit ascendisse perhibetur. Hilarius de Trin. Vel quia
de caelo descendit, conceptae de spiritu originis causa est: non enim
corpori Maria originem dedit, licet ad incrementa partumque corporis
omne quod sexus sui est naturale contulerit. Quod vero hominis filius
est, susceptae in virgine carnis est partus. Quod autem in caelis
est, naturae semper permanentis potestas est, quae non ex infinitatis
suae virtute in regionem definiti corporis coarctavit verbi Dei
potestatem, et in forma servi manens ab omni intra extraque caeli
mundique circulo, caeli ac mundi dominus non abfuit. Per hoc ergo et
de caelo descendit, quia filius hominis est; et in caelis est, quia
verbum caro factum, non amiserat manere quod verbum est. Augustinus
in Ioannem. Miraris autem quia hic erat, et in caelo. Tales fecit
discipulos suos. Paulum audi dicentem: nostra conversatio in caelis
est. Si homo Paulus ambulabat in terra et conversabatur in caelis,
Deus caeli et terrae non poterat esse in caelo et in terra?
Chrysostomus. Vide autem, quia quod valde videtur excelsum,
indignum est sua magnitudine: non enim solum in caelo est, sed
ubique, et omnia replet. Sed adhuc ad imbecillitatem auditoris
loquitur, paulatim eum reducere volens.
|
|