|
Chrysostomus in Ioannem. Quia dixerat beneficium Baptismi, inducit
huius causam, scilicet crucem, dicens et sicut Moyses exaltavit
serpentem in deserto, ita exaltari oportet filium hominis. Beda.
Magistrum legis Mosaicae ad spiritualem sensum eiusdem legis inducit,
recordans veteris historiae, et hanc in figuram suae passionis atque
humanae salvationis factam edisserens. Augustinus de Peccat. Mer.
et Remiss. Serpentum enim incursibus in deserto multi moriebantur;
ac sic Moyses ex praecepto domini exaltavit in deserto aeneum
serpentem: hunc videntes sanabantur continuo. Exaltatus serpens est
mors Christi, eo significandi modo quo per efficientem id quod
efficitur significatur. A serpente quippe mors venit, qui peccatum,
quo mori meretur, homini persuasit; dominus autem in carnem suam non
peccatum transtulit tamquam venenum serpentis, sed mortem, ut esset in
similitudine carnis peccati poena sine culpa; unde in carne peccati et
poena solveretur et culpa. Theophylactus. Videas ergo figuram ad
veritatem: ibi enim serpentis similitudo speciem quidem bestiae habet,
venenum autem non habet; sic et hic Christus a peccato liber, in
similitudinem carnis peccati venit. Exaltari autem audiens,
suspensionem intelligas in altum, ut sanctificaret aerem qui
sanctificaverat terram ambulando in ea: intelligas etiam per
exaltationem gloriam: nam illa crucis altitudo gloria Christi facta
est: in quo enim iudicari voluit, in hoc huius mundi principem
iudicavit. Adam enim iuste mortuus est, quia peccavit; dominus vero
iniuste, quia peccatum non fecit. Postquam ergo iniuste mortem
sustinuit, superavit illum qui eum tradidit morti, et sic liberavit
Adam a morte. Sed in hoc devictum se invenit: non enim potuit in
cruce dominum contristare ut crucifigentes odiret; sed magis
diligebat, et pro eis orabat. Sic igitur crux Christi eius exaltatio
et gloria facta est. Chrysostomus. Ideo etiam non dixit: pendere
oportet filium hominis, sed exaltari, quia honestius hoc videbatur:
unde et propter audientem et propter figuram hoc posuit; ut discas
quoniam cognata sunt vetera novis; deinde ut cognoscas quoniam non
invitus ad passionem venit; et adhuc ut discas quoniam multis hinc
nascitur salus. Augustinus. Sicut ergo tunc qui conspiciebat
exaltatum serpentem, a veneno sanabatur, et a morte liberabatur; sic
nunc qui conformatur similitudini mortis Christi per fidem
Baptismumque eius, et a peccato per iustificationem, et a morte per
resurrectionem liberatur; hoc est enim quod ait: ut omnis qui credit
in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam. Quid ergo opus est ut
morti Christi per Baptismum conformetur parvulus, si morsu serpentis
non est omnino venenatus? Chrysostomus. Attende autem, quod
passionem obumbrate posuit, ne ex eius verbis fieret tristis auditor;
fructum vero passionis posuit manifeste. Si enim qui credunt in
crucifixum, non pereunt; multo magis qui crucifixus est, non perit.
Augustinus in Ioannem. Hoc autem interest inter figuratam imaginem
et rem ipsam, quod illi sanabantur a morte ad temporalem vitam; hi
autem, ut habeant vitam aeternam.
|
|