|
Chrysostomus in Ioannem. Quia dixerat oportet exaltari filium
hominis, quo mortem occulte significavit, ne auditor tristis ab his
fieret verbis, humanum quid de eo suspicans, et mortem eius aestimans
non esse salutarem; hoc ad rectitudinem reducit, filium Dei dicens
eum qui datur ad mortem, et mortem eius causam esse vitae aeternae;
unde dicit sic enim Deus dilexit mundum, ut filium suum unigenitum
daret; ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam
aeternam; quasi dicat: ne mireris quoniam ego debeo exaltari, ut vos
salvemini: etenim et patri hoc videtur; qui ita nos dilexit, ut pro
servis indevotis filium dederit. Dicendo autem sic Deus dilexit
mundum, multam indicat amoris intensionem. Multa enim est et infinita
distantia: qui enim immortalis, qui sine principio, qui magnitudo
infinita, eos qui sunt ex terra et cinere, infinitis plenos peccatis
dilexit. Sed et ea quae post hoc ponit, ostensiva sunt magni amoris:
non enim servum, non Angelum, non Archangelum dedit, sed filium
suum. Rursus, si filios plures habuisset et dedisset unum, hoc etiam
esset maximum; nunc vero filium unicum dedit; unde subdit unigenitum.
Hilarius de Trin. Sed si dilectionis hinc fides est creaturam
creaturae praestitisse, non facit magni meriti fidem vilis et spernenda
iactura. Pretiosa autem sunt quae commendant caritatem, et ingentia
ingentibus aestimantur. Deus diligens mundum, filium non adoptivum,
sed suum et unigenitum dedit. Hic proprietas est, nativitas est,
veritas est; non creatio est, non adoptio est, non falsitas est: hic
dilectionis et caritatis fides est, ut ad mundi salutem et filium suum
et unigenitum praestitisset. Theophylactus. Videtur autem mihi
quod, sicut dixit superius, quod filius hominis descendit de caelo,
cum caro de caelo non descenderit; sed propter unam personam in
Christo, quae Dei sunt attribuit homini: sed et nunc e converso,
quae sunt hominis, verbo Dei appropriat: etenim Deus Dei filius
impassibilis mansit; sed quia unus erat secundum hypostasim Dei filius
et homo qui passionem sustinuit; filius dari dicitur in mortem, qui
passibiliter patiebatur, non natura propria, sed carne propria. Est
autem maxima utilitas consecuta ex huiusmodi datione, mentem excedens
humanam; sequitur enim ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed
habeat vitam aeternam. Vetus namque testamentum his qui servabant
illud, dierum longitudinem promittebat; Evangelium vero aeternam et
insolubilem vitam. Augustinus. Notandum vero, quod eadem de filio
Dei unigenito replicat quae de filio hominis in cruce exaltato
praemiserat, dicens ut omnis qui credit in eum; quia idem redemptor et
conditor noster filius Dei ante saecula existens, filius hominis
factus est in fine saeculorum; ut qui per divinitatis suae potentiam
nos creaverat ad perfruendam beatitudinem perennis vitae, ipse per
fragilitatem humanitatis nostrae nos restauraret ad percipiendam quam
perdidimus vitam. Alcuinus. Vere autem per filium Dei habebit
mundus vitam; quia non alia de causa venit in mundum nisi ut salvet
mundum; unde sequitur non enim misit Deus filium suum ut iudicet
mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum. Augustinus in Ioannem.
Quare enim salvator mundi dictus est, nisi ut salvet mundum? Ergo
quantum in medico est, sanare venit aegrotum. Ipse se interimit qui
praecepta medici servare non vult, aut contemnit. Chrysostomus in
Ioannem. Sed quia hoc dicit, multi pigrorum in peccatorum
magnitudine, et negligentiae superabundantia, Dei abutentes
misericordia, dicunt: non est Gehenna, non est supplicium; omnia
nobis Deus peccata dimittit. Sed considerandum, quod duo sunt
Christi adventus: qui iam factus est, et qui futurus. Et prior
quidem factus est, non ut iudicet quae facta sunt a nobis, sed ut
dimittat. Secundus autem, non ut dimittat, sed ut iudicet. De
priori igitur ait: non veni ut iudicem mundum; quia enim clemens est,
non facit iudicium, sed interim remissionem omnium peccatorum per
Baptismum primo, et postea per poenitentiam; quia si hoc modo non
fecisset, universi simul perditi essent: omnes enim peccaverunt et
egent gratia Dei. Ne igitur aliquis crederet se impune peccare,
subdit de poena non credentis qui credit in eum, non iudicatur. Qui
credit, inquit, non qui investigat. Quid igitur si immundam habeat
vitam? Maxime quidem Paulus tales non fideles esse dicit:
confitentur se nosse Deum, factis autem negant. Sed hoc illud
significat: quia secundum hoc qui credit, non iudicatur; sed operum
quidem graviorem sustinebit poenam; infidelitatis autem causa non
torquebitur. Alcuinus. Vel qui credit in eum et adhaeret ei ut
membrum capiti, non iudicabitur. Augustinus. Quid autem dicturum
sperabas de eo qui non credit, nisi quod iudicatur? Sed vide quid
dicit: qui autem non credit, iam iudicatus est. Nondum apparuit
iudicium, sed iam factum est iudicium. Novit enim dominus qui sunt
eius; novit qui permaneant ad coronam et qui permaneant ad flammam.
Chrysostomus. Aut hoc dicit, quia ipsum discredere impoenitentis
supplicium est: esse enim extra lumen, etiam secundum se, maximum
supplicium est. Vel quod futurum est praenuntiat. Sicut enim qui
occidit hominem, etsi nondum sententia iudicantis condemnatus sit, rei
tamen natura condemnatus est; ita et qui incredulus est; sicut et
Adam qua die comedit de ligno, mortuus est. Gregorius Moralium.
Vel aliter. In extremo iudicio aliqui non iudicantur et pereunt, de
quibus hic dicitur qui non credit, iam iudicatus est. Non enim eorum
tunc causa discutitur qui a conspectu districti iudicis iam cum
damnatione suae infidelitatis abscedunt. Professionem vero fidei
retinentes, sed professionis opera non habentes, redarguuntur ut
pereant. Qui vero nec fidei sacramenta tenuerunt, increpationem
iudicis in extrema examinatione non audiunt: quia praeiudicati in
infidelitatis suae tenebris, eius quem despexerant invectione argui non
merentur. Princeps namque terrenam rempublicam regens aliter punit
civem interius delinquentem, atque aliter hostem exterius rebellantem.
In isto iura sua consulit; contra hostem vero bella movet, dignaque
eius malitiae tormenta retribuit; de malo vero eius quid lex habeat non
requirit; neque enim lege necesse est perimi eum qui lege numquam
potuit teneri. Alcuinus. Quare autem iudicatus est qui non credit,
causam assignat dicens quia non credit in nomine unigeniti filii Dei.
In hoc enim solo nomine est salus. Non habet Deus multos filios qui
possint salvare; hunc habet unigenitum, per quem salvat. Augustinus
de Peccat. Mer. et Remiss. Ubi ergo parvulos ponimus baptizatos,
nisi inter eos qui crediderunt? Hoc enim eis acquiritur per virtutem
sacramenti et offerentium responsionem; ac per hoc eos qui baptizati
non sunt, inter eos qui non crediderunt, statuimus.
|
|