|
Alcuinus. Reddit causam quare non crediderunt, et quare iuste
damnantur, dicens hoc est autem iudicium, quia lux venit in mundum.
Chrysostomus in Ioannem. Quasi dicat: numquid ipsi eam quaesierunt
vel laboraverunt ut invenirent? Ipsa lux venit ad eos, nec ei
occurrerunt; unde sequitur et dilexerunt homines magis tenebras quam
lucem. Hic de reliquo omni eos privat excusatione: venit enim eripere
a tenebris, et ad lucem ducere. Quis ergo eius qui non vult ad lucem
accedere, miserebitur? Beda. Lucem seipsum appellat, de qua
Evangelista dixit: erat lux vera. Tenebras vero appellat peccata.
Deinde, quia videbatur multis esse incredibile quod dictum est
(nullus enim tenebras praehonorat luci), subdit causam quare haec
passi sunt, dicens erant enim eorum opera mala. Et si quidem in
iudicium venisset, haberet hoc aliquam rationem; qui enim malorum sibi
conscius est, fugere iudicem consuevit; parcenti vero, qui
dereliquerunt occurrunt. Decens igitur erat eos qui multorum sibi
ipsis erant conscii peccatorum, maxime Christo ad ignoscendum venienti
occurrere; quod et in multis factum est; etenim publicani et
peccatores venientes recumbebant cum Iesu. Quia vero quidam sunt ita
molles ad eos qui pro virtute sunt labores, ut usque ad ultimum velint
adhaerere malitiae; in horum iniuriam subdit omnis enim qui male agit,
odit lucem: quod quidem dictum est de his qui eligunt in malitia
manere. Alcuinus. Quia omnis qui male agit, odit lucem; idest,
qui est in intentione peccandi, cui placet peccatum, odit lucem, quae
detegit peccatum. Augustinus Confess. Quia enim falli nolunt et
fallere volunt, amant eam cum seipsam indicat, et oderunt eam cum eos
ipsa lux indicat. Inde retribuetur eis, ut eos nolentes manifestet,
et eis ipsa non sit manifesta. Amant ergo veritatem lucentem, oderunt
eam redarguentem; unde sequitur et non venit ad lucem, ut non
arguantur opera eius. Chrysostomus. Eum enim qui in Paganismo
vivit, nullus redarguit, quia deos tales habet, et digna dogmatibus
opera demonstrat; qui vero Christi sunt male viventes ab omnibus
rectis accusantur. Si autem gentiles sunt recte viventes, hoc
manifeste non novi. Non enim mihi dicas eos qui a natura sunt mites et
honesti; non enim est hoc virtus; sed eum dic qui a passionibus
sustinet violentiam, et sapienter vivit; sed non utique habes. Si
enim regni enuntiatio, et Gehennae minae, et alia tanta documenta vix
detinent homines in virtute, nullo horum persuasi pertransibunt
virtutem. Si vero hypocrisim fingunt, gloriae gratia hoc faciunt:
unde cum potuerint latere, non omittent uti malis desideriis. Quae
etiam utilitas est cum aliquis sobrius sit et non rapit, fit vero vanae
gloriae servus? Hoc enim non est recte vivere. Inanis enim gloriae
servus fornicario non minor est: multo enim plura et graviora
operatur. Si autem quidam recte sunt viventes in gentilibus, non hoc
adversatur huic sermoni: quia non frequenter contingit, sed raro.
Beda. Moraliter etiam illi magis tenebras quam lucem diligunt, qui
suos praedicatores bene docentes odiis et detractionibus insequuntur.
Sequitur qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur
opera eius, quia in Deo sunt facta. Chrysostomus. Non autem de his
qui ab initio facti sunt Christiani hoc dicit; sed tantum de his qui
ex gentibus vel Iudaeis ad rectam transponendi erant fidem. Ostendit
enim quoniam nullus utique eliget in errore vivens ad fidem venire,
nisi prius inscribat sibi ipsi viam rectam. Augustinus de Peccat.
Mer. et Remiss. In Deo autem facta dicit opera eius qui venit ad
lucem: quia intelligit iustificationem suam non ad sua merita, sed ad
Dei gratiam pertinere. Augustinus in Ioannem. Sed si omnia opera
Deus mala invenit, quomodo quidam fecerunt veritatem, et venerunt ad
lucem, idest ad Christum? Sed dilexerunt tenebras magis quam lucem:
ibi posuit vim. Multi dilexerunt peccata sua, multi ea confessi
sunt. Accusat Deus peccata tua: si et tu accuses, adiungeris Deo.
Oportet ut oderis in te opus tuum, et ames in te opus Dei. Initium
operum bonorum confessio est operum malorum: et tunc facis veritatem,
quia non te palpas, non tibi blandiris. Venis autem ad lucem, quia
hoc ipsum quod tibi displicuit peccatum tuum, non tibi displiceret nisi
Deus tibi luceret, et eius veritas tibi ostenderet. Facit autem
aliquis veritatem confessionis, et venit ad lucem in operibus bonis,
etiam propter illa quae videntur minuta esse peccata linguae aut
cogitationum, aut immorationis in rebus concessis; quoniam minuta
plura peccata, si negligantur, occidunt. Minutae sunt guttae quae
flumen implent; minuta sunt grana arenae; sed si multa arena
imponatur, arena premit atque opprimit. Hoc facit sentina neglecta,
quod facit fluctus irruens paulatim. Per sentinam intrat; sed diu
intrando et non exhauriendo mergit navem. Quid est autem exhaurire,
nisi bonis operibus agere ne obruant peccata, gemendo, ieiunando,
tribuendo, ignoscendo?
|
|