|
Chrysostomus in Ioannem. Nihil veritate apertius neque fortius;
quae neque latere vult, neque periculum formidat, neque insidiis
tremit, neque gloriam quae a multis est desiderat, nulli humanorum
obnoxia; unde et dominus in solemnitatibus Ierusalem ascendebat; non
se ostentans, neque honorem diligens, sed ut pluribus sua dogmata
proponeret, et miraculorum utilitatem. Postquam autem solemnitates
solvebantur, ad Iordanem frequenter veniebat, quia et illic etiam
turbae concurrebant; unde dicitur post haec venit Iesus et discipuli
eius in Iudaeam terram, et illic demorabatur cum eis. Beda. Dicit
autem post haec, non continuo post disputationem cum Nicodemo, quae
facta est in Hierosolymis, sed peracto spatio temporis de Galilaea in
Iudaeam rediit. Alcuinus. Per Iudaeam quidem significantur
confitentes, quos visitat Christus: ubi enim est peccatorum confessio
vel divinarum laudum, illuc venit Christus et discipuli eius, idest
doctrina et illuminatio eius, et ibi moratur purgando a vitiis; unde
sequitur et illic demorabatur cum eis, et baptizabat. Chrysostomus.
Cum autem Evangelista postmodum dicat quod Iesus non baptizabat, sed
discipuli eius, manifestum est quoniam et hic hoc dicit, quod soli
discipuli baptizabant. Augustinus in Ioannem. Baptizatus autem
dominus baptizabat non eo Baptismate quo baptizatus est: baptizatus
est enim a servo, ostendens humilitatis viam, et perducens ad
Baptismum domini, hoc est suum. Baptizabat enim Iesus quomodo
dominus, quomodo Dei filius. Beda. Christo autem iam baptizante,
adhuc baptizat Ioannes; quia adhuc permanet umbra, nec debet
praecursor cessare donec veritas manifestetur; unde sequitur erat autem
Ioannes baptizans in Aennon iuxta Salim. Aennon Hebraice aqua:
unde quasi nominis interpretationem aperiens subdit quia aquae multae
erant illic. Salim oppidum est iuxta Iordanem situm, ubi olim
Melchisedech regnavit. Hieronymus ad Evagrium. Nec refert utrum
Salem aut Salim nominetur, cum vocalibus in medio litteris perraro
utantur Hebraei, et pro voluntate lectorum ac regionum varietate,
eadem verba diversis sonis atque accentibus proferantur. Sequitur et
veniebant, et baptizabantur. Beda. Quantum catechumenis nondum
baptizatis prodest doctrina fidei, tantum profuit Baptisma Ioannis
ante Baptismum Christi: quia sicut ille praedicabat poenitentiam et
Baptismum Christi nuntiabat, et in cognitionem veritatis quae mundo
apparuit attrahebat: sic ministri Ecclesiae primo erudiunt venientes
ad fidem, post peccata eorum redarguunt, deinde in Baptismo Christi
remissionem promittunt, et sic in cognitionem et dilectionem veritatis
attrahunt. Chrysostomus. Discipulis autem Iesu baptizantibus, non
cessavit Ioannes baptizans usque ad incarcerationem; quod significat
Evangelista cum subdit nondum enim missus fuerat Ioannes in carcerem.
Beda. Ecce aperte notat facta Christi ante Ioannem incarceratum;
quae alii praeterierunt, incipientes ab his quae post missum Ioannem
in carcerem facta sunt. Augustinus. Quare autem baptizabat
Ioannes? Quia oportebat ut dominus baptizaretur. Non solum autem
baptizatus est ab eo, ne Baptismus Ioannis melior Baptismate domini
videretur. Chrysostomus in Ioannem. Sed cuius gratia usque tunc
baptizabat? Si enim cessasset, aestimaretur zelo vel ira facere; sed
persistens, non sibi ipsi gloriam acquirebat, sed Christo auditores
mittebat. Et multo efficacius hoc faciebat quam discipuli Christi,
quia insuspicabile eius erat testimonium, et maiorem gloriam apud omnes
habebat; ideo etiam adhuc baptizabat, ne discipulos suos in ampliorem
zelum immitteret. Aestimo autem et propter hoc permissam esse mortem
Ioannis, et eo sublato de medio, Iesum maxime praedicare coepisse,
ut omnis multitudinis affectio ad Christum transiret, et non ultra his
quae de utroque erant sententiis scinderetur. Zelotype enim se
habentes discipuli Ioannis ad Christi discipulos et ad ipsum
Christum, quia viderunt discipulos Christi baptizantes, coeperunt
dicere ad eos qui baptizabantur, quasi aliquid maius haberet Baptisma
Ioannis Baptismate discipulorum Christi; unde subditur facta est
ergo quaestio ex discipulis Ioannis cum Iudaeis de purificatione.
Quoniam enim ipsi quaestionem moverunt, sed non Iudaei, Evangelista
occulte monstrat, non dicens quod Iudaeus quaesivit, sed quod
quaestio facta est ex discipulis Ioannis. Augustinus. Intelligas
ergo dixisse Iudaeos maiorem esse Christum, et ad eius Baptisma
debere concurri; illi autem nondum intelligentes defendebant Baptismum
Ioannis. Ventum est ergo ad ipsum Ioannem, ut solveret
quaestionem; unde sequitur et venerunt ad Ioannem, et dixerunt ei:
Rabbi, qui erat tecum trans Iordanem (...) ecce baptizat.
Chrysostomus. Hoc est: quem tu baptizasti. Non autem dixerunt:
quem tu baptizasti: quia coacti essent et vocis eius meminisse quae
super eum est delata; sed dicunt qui erat tecum, quasi qui discipuli
ordinem habebat, nihil plus habens nobis, nunc se a te separans
baptizat. Addunt autem cui etiam testimonium perhibuisti; quasi
dicant: quem tu clarum ostendisti, et circumspectum fecisti, eadem
tibi audet: et hoc est quod dicunt ecce hic baptizat. Non autem in
hoc solum aestimabant se excitare eum, sed et in eo quod de reliquo ea
quae ipsorum erant reprobabantur; unde subdunt et omnes veniunt ad
eum. Alcuinus. Quasi dicant: te dimisso omnes currunt ad Baptismum
illius quem tu baptizasti.
|
|