|
Chrysostomus in Ioannem. Interrogatus Ioannes, non vehementer
discipulos increpat, timens ne ab eo separati, aliquid aliud
operentur; sed remisse quodammodo eis loquitur; unde dicitur respondit
Ioannes, et dixit eis: non potest homo accipere quidquam, nisi
fuerit ei datum de caelo: quasi dicat: etsi praeclara sunt quae
Christi sunt, etsi omnes ad eum currunt, mirari non oportet: Deus
enim est qui hoc facit. Humana enim facile deprehensibilia sunt, et
imbecillia, et velociter defluunt; haec autem non talia sunt: non
ergo sunt humanitus adinventa, sed divinitus ordinata. Si autem
humilius loquitur de Christo, non mireris: non enim erat conveniens
quod praeassumptos a tali passione, scilicet invidiae, ab initio
doceret omnia; sed interim vult eos terrere, ostendens quod ad
impossibilia conantur, et quod Deo rebelles inveniuntur. Augustinus
in Ioannem. Vel aliter. Hoc Ioannes de seipso dicit: quasi homo
de caelo accepi: ergo quia accepi ut aliquid essem, inanem me vultis
esse, ut loquar contra veritatem? Chrysostomus. Et vide quia hoc
quod aestimabant proponi in Christi subversione, quando dixerunt cui
testimonium perhibuisti, hoc in eos convertit, dicens ipsi vos mihi
testimonium perhibetis, quod dixerim: non sum ego Christus; quasi
dicat: si verum meum testimonium aestimatis, dicite quoniam illum mihi
praehonorare oportet; unde subdit sed quoniam missus sum ante illum;
quasi dicat: minister sum, et ea quae sunt eius qui me misit dico,
non humana gratia blandiens ei, sed patri eius qui me misit,
ministrans. Alcuinus. Sed si aliquis dicat: quandoquidem tu non es
Christus, quis ergo es tu? Vel: quis est ille cui perhibes
testimonium? Ad hoc respondet: ille est sponsus; ego sum amicus
sponsi, missus ut per me sponsa praeparetur suo sponso; unde subditur
qui habet sponsam, sponsus est. Sponsam dicit Ecclesiam ex omnibus
gentibus congregatam, quae virgo est integritate mentis, perfectione
caritatis, unitate Catholicae fidei, concordia pacis, integritate
animae et corporis; quae habet sponsum, de quo quotidie generat.
Beda. Ceterum frustra est virgo corpore quae virgo non manet in
mente. Hanc autem sponsam Christus in thalamo uteri virginalis sibi
sociavit, et eamdem pretio sui sanguinis redemit. Theophylactus.
Omnis etiam animae sponsus Christus est; sponsalium vero locus, ubi
coniunctio efficitur, locus est Baptismatis, sive Ecclesia. Dat
vero arrham sponsae, peccatorum remissionem, spiritus sancti
communionem; perfectiora vero in futuro saeculo retribuet dignis.
Nullus autem alius est sponsus nisi solus Christus: omnes namque
doctores paranymphi existunt, sicut et praecursor. Nullus enim
bonorum largitor est nisi dominus: omnes alii ministri sunt bonorum,
quae dantur a domino. Beda. Sponsam igitur suam dominus amico suo,
idest ordini praedicatorum, commendavit; qui eam non sibi, sed
Christo zelare debet; unde subditur amicus autem sponsi, qui stat et
audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Augustinus. Quasi
dicat: non est mea sponsa. Sed numquid non gaudes in nuptiis? Immo
gaudeo, ait, quia sum amicus sponsi. Chrysostomus. Sed qualiter
qui dixit: non sum dignus solvere corrigiam calceamenti, amicum nunc
seipsum dicit? Non quidem propter honoris aequalitatem, sed
multitudinem gaudii repraesentare volens. Non enim in talibus ita
ministri sponsi laetantur sicut amici. Simul autem et condescendens
eorum imbecillitati amicum se dicit: quia enim aestimabant eum morderi
ab his quae fiebant, ostendit quod non solum non mordetur, sed et
valde gaudet, si sponsum sponsa cognoscit. Augustinus. Sed quare
stat? Quia non cadit, quia humilis est. Vide stantem in solido.
Non sum dignus corrigiam calceamenti ei solvere. Stat autem, et
audit eum. Si ergo cadit, non audit eum: ergo stare debet amicus
sponsi et audire, idest permanere in gratia quam accepit, et audire
vocem ad quam gaudeat. Non, inquit, gaudeo propter vocem meam, sed
propter vocem sponsi gaudeo: ego in audiendo, ille in dicendo; ego
auris, ille verbum. Qui enim custodit sponsam vel uxorem amici sui
dat quidem operam ut nullus alius ametur; sed si amari se pro amico
voluerit, et uti voluerit commendata sibi, quam detestandus universo
generi humano apparet? Multos autem adulteros video, qui sponsam
tanto pretio emptam possidere volunt, et id agunt verbis suis ut pro
sponso amentur. Chrysostomus. Vel aliter. Quod dicit qui stat,
non sine causa posuit; sed indicans quod quae sua sunt, iam
cessaverunt, et quoniam eum de reliquo stare oportet et audire: quod
quidem dicit, a parabola sermonem transferens ad propositum: quia enim
sponsi et sponsae mentionem fecerat, ostendit qualiter haec sponsalia
fiant, quia per vocem et doctrinam: fides enim est ex auditu; auditus
autem per verbum Dei. Et quoniam ea quae speraverat evenerunt,
idcirco subdit in hoc autem gaudium meum impletum est; idest,
perfectum est a me opus quod fieri oportebat, et plus nihil operari
possum de reliquo. Theophylactus. Unde nunc gaudeo, quod scilicet
omnes illum attendunt. Si enim non accessisset ad sponsum sponsa,
idest populus, tunc dolerem ego paranymphus. Augustinus in Ioannem.
Vel aliter. In hoc gaudium meum impletum est, ut scilicet gaudeam ad
vocem sponsi. Habeo gratiam meam; plus non mihi assumo, ne quod
accepi amittam. Qui enim vult gaudere de se, tristis est; qui autem
vult de Deo gaudere, semper gaudebit, quia Deus sempiternus est.
Beda. Gaudio autem gaudet homo propter vocem sponsi, cum intelligit
non se debere gaudere de sapientia sua, sed de sapientia quam accepit a
domino. Quisquis enim in benefactis non gloriam suam vel laudem
requirit, neque terrena lucra sed caelestia cupit, hic amicus est
sponsi. Chrysostomus in Ioannem. Deinde non solum circa
praesentia, sed etiam circa futura passionem invidiae a se removit,
dicens illum oportet crescere, me autem minui; quasi dicat: quae
nostra sunt, steterunt, et cessaverunt de reliquo; crescunt autem
quae sunt illius. Augustinus. Sed quid est hoc illum oportet
crescere? Deus nec crescit, nec minuitur. Sed Ioannes et Iesus,
quod ad carnem attinet, coaevi erant: sex menses, qui intererant,
nullam distinguunt aetatem. Magnum est hoc sacramentum. Antequam
veniret dominus, homines gloriabantur de se: venit ille homo, ut
minueretur hominis gloria et augeretur gloria Dei. Sic enim venit
ille ut dimitteret peccata, et homo confiteretur: etenim confessio
hominis, humilitas hominis, miseratio Dei, altitudo Dei. Hanc
autem veritatem etiam passionibus significaverunt Christus et
Ioannes: nam Ioannes capite minutus est, Christus autem in cruce
exaltatus. Deinde natus est Christus, cum iam inciperent crescere
dies; natus est Ioannes quando coeperant minui dies. Crescat ergo in
nobis gloria Dei, et minuatur gloria nostra, ut in Deo crescat et
nostra. Quanto autem magis intelligis Deum, videtur in te crescere
Deus; non autem in se crescit, sed semper perfectus est: sicut si
curarentur alicuius oculi ex pristina caecitate, et inciperet videre
paululum lucis, et alia die plus videret, videretur ei lux crescere;
lux tamen perfecta est, sive ipse videat, sive non: sic enim et
interior homo proficit quidem in Deo, et Deus in illo videtur
crescere; ipse autem minuitur, ut a gloria sua decidat, et in gloria
Dei surgat. Theophylactus. Vel aliter. Sicut aliorum luminarium,
adveniente sole, lumen extingui videtur, licet non sit secundum
veritatem extinctum, sed a maiori occultatum; sic et praecursor
tamquam stella a sole celatus, minui dicitur. Crescit autem Christus
prout paulatim manifestat se per miracula: non quod in virtutibus
cresceret aut proficeret (haec nempe Nestorii est opinio), sed
secundum ostensionem divinitatis eius.
|
|