|
Glossa. Postquam ostendit Evangelista qualiter Ioannes repressit
discipulorum suorum invidiam, quam de profectu doctrinae Christi
conceperant; hic ostendit quomodo Christus declinavit Pharisaeorum
malitiam, qui contra ipsum ex eadem causa zelo invidiae movebantur;
unde dicitur ut ergo cognovit Iesus quia audierunt Pharisaei.
Augustinus in Ioannem. Utique dominus, si sciret Pharisaeos ita de
se cognovisse quod plures discipulos faceret, et quod plures
baptizaret, ut eis hoc ad salutem valeret sequendi eum, non
relinqueret Iudaeam terram, sed propter illos maneret ibi; quia vero
cognovit eorum scientiam, simul et invidentiam, quia non hoc propterea
didicerunt ut sequerentur, sed ut persequerentur, abiit inde.
Poterat quidem et praesens ab his non teneri, si nollet; sed in omni
re quam gessit ut homo, hominibus in se credituris praebebat exemplum,
quia unusquisque servus Dei non peccat si secesserit in alium locum
videns furorem se persequentium. Fecit ergo hoc ille magister bonus,
ut doceret, non ut timeret. Chrysostomus in Ioannem. Hoc etiam
fecit mitigans eorum invidiam. Conveniens est etiam eum hoc fecisse,
ut non discrederetur carnis dispensatio: si enim retentus effugisset,
in suspicionem devenisset veritas carnis. Augustinus. Fortassis
autem hoc moveat quod dictum est baptizabat plures quam Ioannes; et
postea subiectum est quamquam Iesus non baptizaret. Quid ergo?
Falsum dictum erat, et correctum est? Chrysostomus. Non autem ipse
Christus baptizabat; sed relatores volentes erigere eos qui
audiebant, in invidiam, ita annuntiabant, scilicet quod Christus
plures baptizaret quam Ioannes. Sed cuius gratia ipse non
baptizaret, Ioannes praedixit dicens: ipse vos baptizabit in spiritu
sancto et igne. Nondum autem spiritum sanctum dabat: decenter igitur
nec baptizabat. Discipuli vero id agebant, volentes multos adducere
ad salutarem doctrinam: ut enim non semper circumeuntes congregarent
eos qui credituri erant, ut in Simone et fratre fecit, ideo baptizare
instituerunt. Nihil enim amplius habebat discipulorum Baptisma,
Ioannis Baptismate: utrumque enim expers erat ea quae ex spiritu est
gratia; et utrique una causa erat, scilicet adducere ad Christum eos
qui baptizabantur. Augustinus. Vel aliter. Utrumque verum est:
quia Iesus et baptizabat et non baptizabat: baptizabat enim, quia
ipse mundabat; non baptizabat, quia non ipse tingebat. Praebebant
discipuli ministerium corporis; praebebat ille adiutorium maiestatis,
de quo dictum est: hic est qui baptizat. Alcuinus. Solet autem
quaeri si in Baptismo discipulorum Christi spiritus sanctus daretur,
cum dicatur: spiritus sanctus nondum erat datus, quia Iesus nondum
erat glorificatus. Sed sciendum, quia dabatur spiritus, licet non ea
manifestatione qua post ascensionem in linguis igneis datus est; quia
sicut ipse Christus in homine quem ferebat, semper habebat spiritum,
sed tamen postea super ipsum baptizatum visibiliter descendit spiritus
in specie columbae; sic ante manifestum et visibilem adventum spiritus
sancti quicumque sancti eum latenter habere potuerunt. Augustinus ad
Seleucianum. Intelligimus autem discipulos Christi iam fuisse
baptizatos sive Baptismo Ioannis, sicut nonnulli arbitrantur, sive,
quod magis credibile est, Baptismo Christi: neque enim ministerio
baptizandi defuit, ut haberet baptizatos servos per quos ceteros
baptizaret, qui non defuit illius humilitatis ministerio, quando eis
lavit pedes. Chrysostomus. Secedens autem Christus de Iudaea,
rursus eisdem adhaeret quibus et prius; unde subditur et abiit iterum
in Galilaeam. Sicut autem apostoli expulsi a Iudaeis ad gentes
venerunt, ita et Christus ad Samaritanos accedit; sed tamen omnem
auferens a Iudaeis excusationem, non principaliter ad eos vadit, sed
quasi transiens; quod Evangelista occulte ostendit, dicens oportebat
autem eum transire per mediam Samariam. Accepit autem hanc
nominationem, quia mons Samariae Somer dicebatur, ab eo qui
possedit; sed qui ibi habitabant, olim non Samaritani, sed
Israelitae vocabantur. Tempore autem procedente offenderunt Deum,
et rex Assyriorum ultra eos ibi manere non permisit; sed in Babylonem
et Medos duxit; in Samaria vero gentes ex diversis locis ductas
habitare fecit. Volens autem Deus ostendere quod non propter
imbecillitatem Iudaeos tradidit, sed propter peccata eorum qui traditi
sunt; immisit barbaris leones, qui eos laedebant. Annuntiata sunt
haec regi, et mittit sacerdotem quemdam, traditurum eis Dei leges.
Sed tamen neque ita ex toto ab impietate destiterunt, sed ex media
parte. Etenim tempore procedente rursus ad idola quidam resilierunt;
venerabantur tamen Deum qui a monte Samaritanos seipsos vocabant.
Beda. Ideo autem oportebat ipsum transire per Samariam, quia sita
est inter Iudaeam et Galilaeam. Est autem Samaria insignis
provinciae Palaestinae civitas, adeo ut tota regio ei sociata Samaria
dicatur. Ad quem igitur ipsius regionis locum dominus verterit,
Evangelista ostendit; unde dicitur venit ergo in civitatem Samariae,
quae dicitur Sichar. Chrysostomus. Locus ille erat ubi pro Dina,
levi et Simeon gravem occisionem fecerunt. Theophylactus. Postquam
autem filii Iacob illam civitatem desertam fecerunt, occidentes
Sichimitas, hanc civitatem desertam tempore procedente dedit Iacob in
sortem Ioseph; unde dicitur: do tibi partem unam extra fratres tuos,
quam tuli de manu Amorrhaei, in gladio et arcu meo; et hoc est quod
subditur iuxta praedium quod dedit Iacob Ioseph filio suo. Sequitur
erat autem ibi fons Iacob. Augustinus in Ioannem. Puteus erat:
sed omnis puteus fons, non omnis fons puteus: ubi enim aqua de terra
manat, et usum praebet haurientibus, fons dicitur; sed si in promptu
et superficie sit, fons tantum dicitur; si autem in alto et in
profundo sit, ita puteus vocatur ut nomen fontis non amittat.
Theophylactus. Quare autem Evangelista de praedio et fonte facit
mentionem? Primo quidem ut, cum audieris mulierem dicentem quod pater
noster Iacob dedit nobis hunc fontem, non admireris; secundo ex
commemoratione fontis et praedii edocemur quod ea quae patriarchae
propter fidem quam in Deo habebant, adepti sunt, Iudaei propter
eorum impietatem perdiderunt, et eorum loca gentibus tradita sunt:
quare nihil novi nunc accidit quod gentiles pro Iudaeis regnum caelorum
consecuti sunt. Chrysostomus in Ioannem. Christus igitur in
Samariam accedens, facilem et deliciosam vitam abiciens, laboriosam
vero sequens, non subiugalibus utitur, sed ita difficulter incedit ut
ex itinere fatigetur; erudiens nos ita a superfluis alienos esse ut
multa necessaria abscindamus a nobis; et hoc Evangelista ostendit,
dicens Iesus ergo fatigatus ex itinere. Augustinus. Invenimus
Iesum fortem et infirmum: fortem, quia in principio erat verbum;
infirmum, quia verbum caro factum est. Sic ergo infirmus Iesus, ab
itinere fatigatus, sedebat super fontem. Chrysostomus. Quasi
dicat: non in throno aut pulvinari, sed simpliciter ut contingebat
super terram. Sessio autem propter laborem facta est, et ut
expectaret discipulos, et propter aestum refrigeraret corpus apud
fontem; unde sequitur hora autem erat quasi sexta. Theophylactus.
Et ne quis incusaret dominum quare ipse Samariam venerit, cum hoc
discipulis suis prohibuerit, propter hoc dicit, quod circa illum locum
sedebat, scilicet ab itinere fessus. Alcuinus. Mystice autem
dominus reliquit Iudaeam, idest infidelitatem eorum qui eum
reprobaverunt, et per apostolos abiit in Galilaeam, idest in
volubilitatem huius mundi, docens suos transmigrare de vitiis ad
virtutes. Praedium autem non tam Ioseph quam Christo arbitror
derelictum, cuius figuram Ioseph portaverit; quem vere sol adorat et
luna et omnes stellae. Ad hoc praedium venit dominus, ut
Samaritani, qui hereditatem sibi patriarchae Israel vindicare
cupiebant, agnoscerent, et converterentur ad Christum, qui est
patriarchae legitimus heres factus. Augustinus. Iter autem ipsius
est caro pro nobis assumpta: qui enim ubique est, quo it, nisi quia
non ad nos veniret nisi formam visibilis carnis assumeret? Ideo
fatigatus ab itinere, quid est aliud quam fatigatus in carne? Quare
ergo hora sexta? Quia aetate saeculi sexta. Computa tamquam unam
horam, unam aetatem ab Adam usque ad Noe; secundam a Noe usque ad
Abraham; tertiam ab Abraham usque ad David; quartam a David usque
ad transmigrationem Babylonis; quintam usque ad Baptismum Ioannis;
inde sexta agitur. Augustinus Lib. 83 quaest. Hora igitur sexta
venit ad puteum dominus noster. Video in puteo tenebrosam
profunditatem. Admoneor ergo intelligere mundi huius infimas partes,
idest terrenas, quo venit dominus Iesus hora sexta, idest sexta
aetate generis humani, tamquam senectute veteris hominis, quo iubemur
exui, ut induamur novo; nam sexta aetas senectus est: quoniam prima
est infantia, secunda pueritia, tertia adolescentia, quarta
iuventus, quinta grandaevitas. Hora etiam sexta venit dominus ad
puteum, idest medio die; unde iam incipit sol iste visibilis declinare
in occasum: quoniam nobis vocatis a Christo, visibilium delectatio
minuitur, ut invisibilium amore homo interior recreatus ad interiorem
lucem, quae numquam excidit, revertatur. Quod autem sedit,
humilitatem significat: vel quoniam solent sedere doctores, magistri
denuntiat personam.
|
|