|
Alcuinus. Post biduum quod fecit in Samaria, abiit in Galilaeam,
ubi nutritus fuerat; unde dicitur post duos autem dies exiit inde, et
abiit in Galilaeam. Augustinus in Ioannem. Movet autem nos cur
Evangelista dixerit consequenter ipse enim Iesus testimonium
perhibuit, quia propheta in sua patria honorem non habet. Magis enim
videtur attestari potuisse, quod propheta in patria sua honorem non
habet, si contemneret pergere in Galilaeam, et in Samaria
remansisset. Hoc ego sentio. In Samaria biduum fecit, et
crediderunt in eum Samaritani: tot dies fecit in Galilaea, et non
crediderunt in eum Galilaei; et propter hoc dixit, quod propheta in
patria sua honorem non habet. Chrysostomus in Ioannem. Vel aliter.
Ideo hoc adiectum est, quia non in Capharnaum abiit, sed in
Galilaeam, et in Cana, ut infra dicetur. Ego enim patriam eum hic
aestimo dicere Capharnaum. Quoniam autem non potitus est illic
honore, audi eum dicentem: et tu, Capharnaum, quae usque ad caelum
exaltata es, usque ad Infernum descendes. Dicit autem hic patriam
propriam, in qua videtur plus conversatus. Theophylactus. Vel
aliter. Quia dominus exiens de Samaria, venit in Galilaeam, ne
aliquis dubitaret et quaereret qua de causa non semper in Galilaea
maneret, dicit, quod propter hoc non manebat in Galilaea, quia
nullum ibidem recipiebat honorem; quod ipse testatus est dicens quia
propheta in sua patria non habet honorem. Origenes in Ioannem.
Perscrutanda est autem huius dicti sententia. Patria siquidem
prophetarum in Iudaea erat, et est non ignotum quod honorem a Iudaeis
nequaquam sunt consecuti, iuxta illud: quemnam prophetarum non
persecuti sunt patres vestri? Miranda etiam occurrit huius decreti
veracitas, cum pervenerit non tantum ad sanctos prophetas vilipensos a
propriis, et ipsum dominum nostrum; sed protensa sit etiam in quosdam
prophetiae sequaces contemptos a suis civibus, et ad mortem deductos.
Chrysostomus. Quid igitur? Nonne videmus et apud suos multos in
admirationem deductos? Ita quidem: sed ab his quae raro contingunt
non oportet talia pronuntiari. Sed et si in propria patria aliqui
honorantur, multo magis in aliena. Consuetudo enim facile homines
contemptibiles facere consuevit. Quando igitur venit in Galilaeam,
susceperunt eum Galilaei; unde sequitur cum ergo venisset in
Galilaeam, exceperunt eum Galilaei. Vides quoniam qui mali
dicebantur, hi maxime ad Christum accedere inveniuntur. Nam propter
Galilaeos dicitur: interroga, et vide, quoniam propheta ex Galilaea
non surrexit. Propter Samaritanos autem improperabant ei:
Samaritanus es et Daemonium habes. Sed ecce Samaritani et Galilaei
credunt in confusionem Iudaeorum. Inveniuntur autem et Galilaei
Samaritanis meliores: nam illi quidem mulieris crediderunt verbis; hi
vero videntes signa quae faciebat; unde sequitur cum omnia vidissent
quae fecerat Hierosolymis in die festo. Origenes. Quod enim dominus
eicit de templo vendentes oves et boves, tam grande reperitur ut his
moti Galilaei reciperent dominum, considerantes mirantesque maiestatem
eius: non enim minor potentia eius ostenditur in his quam ut caeci
videant, audiantque surdi. Aestimo vero nec haec sola ipsum tunc
fecisse, sed et alia signa. Beda. Sed unde data est eis videndi
occasio, ostendit subdens et ipsi enim venerant ad diem festum.
Mystice autem intimatur quod gentibus in fide a duobus praeceptis
caritatis consolidatis, Christus circa fines mundi revertetur ad
patriam, idest ad Iudaeos. Origenes in Ioannem. Expedit autem
Galilaeum, idest transmigrantem, restare Hierosolymis, ubi est
templum Dei, et videre singula quae peragit ibi Iesus. Hoc enim est
principium, ut Galilaei recipiant Dei filium euntem ad ipsos;
alioquin vel non recepissent illum, vel etiam ipse nondum ipsis
praeparatis ad eius receptionem adeo prope venisset ad eos.
|
|