|
Chrysostomus in Ioannem. Primo quidem dominus, ut supra dictum
est, in Cana Galilaeae venerat vocatus ad nuptias; nunc autem ad eos
vadit, ut magis eos attrahat, sponte ad eos veniens, propria patria
dimissa, et ut fidem a priori miraculo in eis initiatam fortiorem
faceret propter suam praesentiam. Augustinus in Ioannem. Ibi enim
quando aquam in vinum convertit, crediderunt in eum discipuli eius: et
utique plena domus erat turbis convivantium, et factum est tam magnum
miraculum, et non crediderunt nisi discipuli eius: et ideo hanc
civitatem modo repetivit, scilicet ut qui per priora non crediderant,
modo credant. Theophylactus. Rememorat autem nobis Evangelista
miraculum perpetratum in Cana Galilaeae de aqua conversa in vinum, ut
augeret Christi praeconium: quia Galilaei non solum propter miracula
Hierosolymis facta, sed et propter ea quae apud ipsos facta erant,
receperunt Iesum; simulque ut ostenderet quod regulus credidit propter
miraculum in Cana perpetratum, quamvis eius non perfecte cognoverit
dignitatem; unde sequitur et erat quidam regulus, cuius filius
infirmabatur Capharnaum. Origenes in Ioannem. Putabit autem
aliquis regis Herodis hunc esse regulum: et aliquis asserit hunc esse
de familia Caesaris, exercentem tunc temporis aliquid in Iudaea:
neque enim dicitur quod Iudaeus fuerit. Chrysostomus. Regulus autem
dicitur, aut quasi generis existens regalis, aut dignitatem aliquam
principatus habens; aut quia sic vocabatur. Igitur quidam hunc eumdem
esse existimant centurionem, qui est apud Matthaeum. Ostenditur
autem alius esse ab eo: nam ille quidem Christum volentem ire ad suam
domum, rogat remanere; hic autem et nihil tale promittentem ad domum
trahit: et ille quidem ad Iesum de monte descendentem Capharnaum
intravit; hic autem ad Iesum in Cana venientem accessit: et illius
quidem puer a paralysi detinebatur; huius autem filius a febre. De
hoc ergo regulo subditur hic cum audisset quod Iesus adveniret a
Iudaea in Galilaeam, abiit ad eum, et rogabat eum ut descenderet,
et sanaret filium eius: incipiebat enim mori. Augustinus. Qui
rogabat, nonne credebat? Quid a me expectas audire? Dominum
interroga quid de illo senserit; sequitur enim dixit ergo Iesus ad
eum: nisi signa et prodigia videritis, non creditis. Arguit hominem
in fide tepidum aut frigidum, aut omnino nullius fidei; sed tentare
cupientem de sanitate filii sui, qualis esset Christus, quid esset,
quantum posset. Prodigium quidem appellatum est, quasi porrodicium,
quod porro dicat, porro significet, et futurum aliquid portendat.
Augustinus de Cons. Evang. Adeo autem dominus supra omnia
mutabilia vult mentem credentis attollere, ut nec ipsa miracula,
quae, quamvis divinitus, de mutabilitate corporum fiunt, a fidelibus
quaeri velit. Gregorius in Evang. Sed mementote etiam quae petiit;
et aperte agnoscetis quia in fide dubitavit. Poposcit namque ut
descenderet, et sanaret filium eius; unde sequitur dicit ad eum
regulus: domine, descende priusquam moriatur filius meus. Minus
itaque in illum credidit quem non putavit posse salutem dare, nisi
praesens esset et corpore. Chrysostomus. Audi etiam qualiter adhuc
terrene Christum trahit, quasi non posset eum post mortem suscitare.
Si autem non credens venit et rogavit, nil mirabile. Consueverunt
enim patres ex multo amore non solum medicis loqui de quibus confidunt,
sed de quibus non confidunt; nihil volentes praetermittere eorum quae
ad salutem pertinent filiorum. Si tamen valde crederet Christi
virtutem, non neglexisset etiam in Iudaeam ire. Gregorius. Sed
dominus qui rogatur ut vadat, quia non desit ubi invitatur, indicat:
solo iussu salutem reddidit qui voluntate omnia creavit; unde sequitur
dicit ei Iesus: vade, filius tuus vivit. Hic superbia nostra
retunditur, qui in hominibus non naturam, qua ad imaginem Dei facti
sunt, sed honores et divitias veneramur. Redemptor vero noster, ut
ostenderet quoniam quae alta sunt hominibus, sanctis despicienda sunt,
et quae despicienda sunt hominibus, despicienda non sunt sanctis, ad
filium reguli ire noluit, ad servum centurionis ire paratus fuit.
Chrysostomus. Vel aliter. Illic quidem fides confirmata erat;
idcirco et promisit ire, ut discamus viri devotionem: hic autem adhuc
imperfectus erat, et nondum noverat manifeste quod absens curare
poterat: unde ex hoc quod non accedit Iesus, hoc addiscit; sequitur
enim credidit homo sermoni quem dixit ei Iesus, et ibat; non tamen
integre, neque sane. Origenes in Ioannem. Ostenditur autem eius
dignitas et officium ex hoc quod servientes illi occurrunt; unde
sequitur iam autem eo descendente, servi occurrerunt ei, et
nuntiaverunt ei, dicentes, quia filius eius viveret. Chrysostomus.
Qui quidem obviaverunt, non ut annuntiarent solum, sed quasi
aestimantes de reliquo superfluam esse Christi praesentiam, quem
credebant accedere. Quod autem regulus non integre credidit neque
sane, ostenditur ex hoc quod sequitur interrogabat ergo horam ab eis in
qua melius habuerat. Volebat enim scire utrum casu, vel ex praecepto
Christi hoc factum esset. Sequitur et dixerunt ei, quia heri hora
septima reliquit eum febris. Vide qualiter miraculum manifestum est:
non enim simpliciter, neque ut contingit, a periculo liberatus est;
sed repente et simul: ut appareat non esse ex naturae consequentia quod
fiebat, sed ex actione Christi; unde sequitur cognovit ergo pater
quia illa hora erat in qua dixit ei Iesus: filius tuus vivit: et
credidit ipse, et domus eius tota. Augustinus in Ioannem. Si ergo
propterea credidit quia nuntiatum est ei quod filius eius esset sanus,
et comparavit horam nuntiantium horae praenuntiantis, quando rogabat,
nondum credebat. Beda. Unde datur intelligi, et in fide gradus
esse, sicut et in aliis virtutibus, quibus est initium, incrementum
atque perfectio. Huius ergo fides initium habuit cum filii salutem
petiit; incrementum dum credidit sermoni domini dicentis filius tuus
vivit; deinde perfectionem obtinuit nuntiantibus servis. Augustinus.
Ad solum sermonem crediderunt plures Samaritani; ad illud miraculum
sola illa domus credidit ubi est factum; unde subdit Evangelista hoc
iterum secundum signum fecit Iesus, cum venisset a Iudaea in
Galilaeam. Chrysostomus in Ioannem. Non sine causa adiecit; sed
ostendens quoniam secundo signo facto, nondum ad perfectionem
Samaritanorum nullum signum videntium Iudaei pervenerunt. Origenes
in Ioannem. Amphibologiam autem continet praesens dictum; uno enim
modo denotat quod Iesus veniendo a Iudaea in Galilaeam, duo fecit
miracula: quorum secundum est factum erga filium reguli: alio modo
sic: duobus existentibus signis quae Iesus in Galilaea exercuit,
secundum egit veniens a Iudaea in Galilaeam; et hic sensus verus
est. Mystice autem, per hoc quod Iesus bis in Galilaeam accedit,
binus salvatoris adventus in mundum ostenditur: primus quidem
misericordiae, ut vino facto convivas exhilaret; secundus vero ut
filium reguli ad mortem pene deductum suscitet, idest populum
Iudaeorum, qui post plenitudinem gentium accedet salvandus in fine.
Magnus autem rex regum est qui constitutus est a Deo in monte Sion
sancto eius: huius qui viderunt diem, et gavisi sunt, reguli
dignoscuntur. Arbitramur igitur regulum esse Abraham, aegrotum vero
filium eius, Israeliticum genus debilitatum erga cultum divinum; et
ideo incaluit ignitis spiculis inimici, ut proinde febrire censeatur.
Apparet autem quod praecedentibus sanctis, postquam carnis exuerunt
amictum, populus fuit curae: unde legitur in Machab. post mortem
Ieremiae: hic est Ieremias propheta Dei, qui plurimum orat pro
populo. Abraham igitur obsecrat adiuvari a salvatore populum
infirmum. Et quidem potestatis verbum de Cana prodit, ubi dictum est
filius tuus vivit; sed verbi efficacia in Capharnaum agitur, nam ibi
filius reguli curatus est, quasi in agro consolationis morans; quod
significat genus quoddam debilium, non tamen omnino fructibus
privatorum. Illud autem nisi signa et prodigia videritis, non
creditis, dictum illi, refertur ad multitudinem filiorum suorum, et
ad ipsum quodammodo: sicut enim Ioannes expectabat datum sibi signum,
scilicet: super quem videris spiritum descendentem, sic et praemortui
sancti adventum Christi in carnem et signis et prodigiis manifestandum
expectabant. Habebat autem hic regulus non solum filium, sed etiam
servos; per quos significatur materies quaedam minus bene et infirme
credentium. Nec a casu hora septima deserit filium febris: nam
septenarius numerus est quietis. Alcuinus. Vel quia per septiformem
spiritum est omnis remissio peccatorum: septenarius enim in tria et
quatuor divisus significat sanctam Trinitatem, in quatuor anni
temporibus, in quatuor mundi partibus, in quatuor elementis.
Origenes. Possunt quoque significari duo adventus Christi verbi ad
animam: primus quidem ex facto vino praebens animae gaudium spiritualis
convivii; secundus vero omnes languoris ac mortis reliquias amputans.
Theophylactus. Regulus autem est omnis homo: non solum quia regi
universorum propinquus existit secundum animam, sed quia et ipse super
omnia principatum sumpsit; cuius filius, idest mens, febricitat
voluptatibus pravis et desideriis. Accedit autem ad Iesum, et
deprecatur ut descendat; idest, ut condescensu misericordiae utatur,
et parcat peccatis, priusquam a voluptatum infirmitate mortificetur.
Sed dominus dicit vade, idest, profectum continuum circa bonum
ostendas, et tunc filius tuus vivet; si autem ambulare cessaveris,
mortificabitur tibi intellectus circa boni operationem.
|
|