|
Chrysostomus in Ioannem. Ne quis dicat quoniam adversatur suo
praecepto, Samaritanis loquens, posuit Evangelista multas causas
eius quae ad mulierem est locutionis: non enim ad hoc venit
antecedenter, ut Samaritanis loqueretur: non tamen quia propter hoc
non venit, advenientem ad se expellere oportebat; dicitur enim venit
mulier de Samaria haurire aquam. Vide quod et mulierem ostendit
propter aestum exeuntem ad aquam. Augustinus in Ioannem. Haec autem
mulier forma est Ecclesiae, non iustificatae, sed iam iustificandae.
Pertinet autem ad imaginem rei, quod ab alienigenis venit:
Samaritani enim alienigenae fuerunt, quamquam vicinas terras
incolerent: ventura enim erat Ecclesia de gentibus, et aliena a
genere Iudaeorum. Theophylactus. Congrue autem disputatio ad
mulierem a siti sumpsit occasionem; sequitur enim dicit ei Iesus: da
mihi bibere: quia secundum humanitatem sitiebat et propter laborem et
propter aestum. Augustinus Lib. 83 quaest. Sitiebat etiam Iesus
mulieris illius fidem: eorum enim fidem sitit pro quibus sanguinem
fudit. Chrysostomus. Discimus autem domini non solum circa itinera
validum robur, sed etiam circa cibaria negligentiam: non enim
discipuli eius deferebant victualia; propter hoc enim subdit discipuli
autem eius abierant in civitatem, ut cibos emerent. Hinc etiam
Evangelista ostendit Christum humilem in eo quod solus relinquebatur.
Et nimirum poterat, si vellet, aut non omnes emittere, aut
abeuntibus illis alios ministros habere; sed noluit: etenim ita
discipulos assuefecit omnem superbiam conculcare. Sed fortasse dicet
aliquis: quid magnum est si humiles erant discipuli, piscatores
existentes et tabernaculorum factores? Sed repente facti sunt omnibus
regibus reverentiores, collocutores et secutores domini orbis
terrarum. Maxime autem qui ex humilibus sunt, quando dignitates
quandoque assumpserint, facilius ad superbiam elevantur, velut
inexperte se habentes ad tantum honorem. Detinens igitur discipulos
dominus in eadem humilitate erudiebat eos ut per omnia se
restringerent. Mulier ergo audiens da mihi bibere, valde sapienter ad
formandam interrogationem eum qui a Christo accepit sermonem; unde
sequitur dicit ergo illi mulier: quomodo tu cum Iudaeus sis, a me
bibere poscis, quae sum mulier Samaritana? Iudaeum quidem eum esse
aestimavit a figura et a locutione. Intuere vero qualiter mulier
inquisitiva erat. Etsi enim oportebat custodire Iesum, ut non
couteretur illi; non tamen oportebat illam custodire. Non enim dixit
Evangelista quod Samaritani Iudaeis non couterentur, sed subdit non
enim coutuntur Iudaei Samaritani. Iudaei igitur a captivitate
revertentes zelotype se ad Samaritanos habebant, sicut ad alienigenas
et impugnatores. Neque etiam Scripturis omnibus utebantur: solum
enim ea quae Moysi sunt suspicientes, prophetarum non multam curam
habebant. Contendebant etiam se in nobilitatem Iudaicam immittere:
unde et Iudaei eos cum omnibus gentibus abominabantur. Augustinus in
Ioannem. Et omnino eorum vasculis non utebantur Iudaei. Et quia
ferebat secum mulier vasculum, unde aquam hauriret, eo mirata est,
quia Iudaeus petebat ab ea bibere, quod non solebant facere Iudaei.
Chrysostomus. Sed qualiter Christus quaesivit ab ea bibere, lege
non concedente? Si autem quis dixerit, quia praesciebat eam non
daturam; immo propter hoc neque petere oportebat. Est igitur
dicendum, quod ideo petiit, quia indifferens erat de reliquo tales
observantias praeterire. Augustinus. Ille autem qui bibere
quaerebat, sitiebat fidem ipsius mulieris; unde sequitur respondit
Iesus, et dixit ei: si scires donum Dei, et quis est qui dicit: da
mihi bibere, tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam
vivam. Origenes in Ioannem. Nam quasi dogma quoddam est, neminem
accipere divinum donum ex non quaerentibus illud: ipsum autem
salvatorem iubet pater poscere, ut det illi, secundum illud: postula
a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam. Et ipse salvator dicit:
petite et dabitur vobis. Et ideo signanter dicit petisses et dedisset
tibi. Augustinus Lib. 83 quaest. Hic autem ei ostendit non se
talem aquam petisse qualem ipsa intellexerat; sed quia ipse sciebat
fidem eius, eidem sitienti spiritum sanctum dare cupiebat. Hanc enim
recte intelligimus aquam vivam, quod est donum Dei, sicut ipse ait si
scires donum. Augustinus. Dicitur enim vulgo aqua viva illa quae de
fonte exit: illa enim quae colligitur de pluvia in lacunas aut
cisternas, aqua viva non dicitur: et si de fonte manaverit, et in
loco aliquo collecta steterit, nec ad se illud unde manabat admiserit,
sed in rupto meatu tamquam a fontis tramite separata fuerit, non
dicitur aqua viva. Chrysostomus in Ioannem. Spiritus enim sancti
gratiam quandoque Scriptura ignem, quandoque aquam vocat; ostendens
quoniam non substantiae sunt haec nomina repraesentativa, sed
actionis. Per ignis quidem appellationem erectivum et calidum
gratiae, et consumptivum peccatorum aenigmatice insinuat: per aquae
vero nuncupationem purgamentum quod est ex spiritu, et multum
refrigerium recipientibus eum mentibus ostendit. Theophylactus.
Gratiam ergo spiritus sancti dixit aquam vivam, idest vivificativam,
refrigerativam et motivam. Nam gratia spiritus sancti semper movet
illum qui bona operatur, ascensiones in corde suo disponens.
Chrysostomus. Iterum autem dominus eam ab humili suspicione erexit,
qua existimabat eum unum multorum esse: multum enim honorem tribuens,
dominum vocat; sequitur enim dicit ei mulier: domine, neque in quo
haurias habes, et puteus altus est: unde ergo habes aquam vivam?
Augustinus in Ioannem. Videte quomodo intellexit aquam vivam,
scilicet aquam quae erat in illo fonte; quasi dicat: tu mihi vis dare
aquam vivam, et ego fero unde hauriam et tu non fers: de hac ergo aqua
viva mihi dare non potes, quoniam hauritorium non habes. Forte alium
fontem promittis? Sed numquid tu maior es patre nostro Iacob, qui
dedit nobis puteum, et ipse ex eo bibit, et filii eius, et pecora
eius? Chrysostomus. Quasi dicat: non potes dicere quod Iacob dedit
nobis hunc fontem, et alio ipse usus est: etenim ipse et sui ex eo
bibebant: quod non esset, si meliorem alium habuissent. De hoc
igitur fonte dare non potes: alium autem meliorem non est te habere,
nisi confitearis te ipsum maiorem esse Iacob. Unde igitur habes aquam
quam promittis te daturum nobis? Theophylactus. Quod autem dicit et
pecora eius, ostensivum est abundantiae aquarum; quasi dicat: non
solum suavis est aqua, ut Iacob ex ea biberet et filii eius; sed
etiam intantum est abundans, ut tantae multitudini pecorum patriarchae
sufficiat. Chrysostomus. Vide autem qualiter seipsam impulit in
nobilitatem Iudaicam. Samaritani enim Abraham progenitorem suum
dicebant, quasi a Chaldaea existentem; sed et Iacob patrem
vocabant, quasi ipsius existentem nepotem. Beda. Vel patrem suum
Iacob vocat, quia ipsa sub lege Moysi vixerat, et praedium quod
Iacob filio suo Ioseph dederat possidebat. Origenes in Ioannem.
Mystice autem fons Iacob Scripturae sunt; siquidem instructi in
Scripturis bibunt ut Iacob et filii eius; simplices autem et rudes
bibunt more pecorum Iacob.
|
|