|
Chrysostomus in Ioannem. Cum mulier quaesivisset numquid maior es
patre nostro Iacob? Non dixit: maior sum, ne videretur gloriari;
sed per ea quae subdit, hoc ostendit; sequitur enim respondit Iesus,
et dixit ei: omnis qui biberit ex aqua hac, sitiet iterum; qui autem
biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum; quasi
dicat: si mirabilis fuit Iacob, quia hanc aquam dedit; si dabo tibi
multo hac potiorem, quid dices? Non autem ab accusatione, sed ex
supereminentia comparationem facit: non enim dicit quoniam haec aqua
vilis est et contemptibilis; sed id quod natura testatur, hoc ponit,
scilicet omnis qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum. Augustinus in
Ioannem. Quod quidem verum est et de aqua sensibili, et de ea quam
significat illa aqua: etenim aqua in puteo voluptas est saeculi in
profunditate tenebrosa: hic eam hauriunt homines hydria cupiditatum:
nam qui non praemiserit cupiditatem, pervenire non potest ad
voluptatem. Cum pervenerit quisque ad voluptatem saeculi huius,
numquid non iterum sitiet? Ergo de hac aqua qui biberit, sitiet
iterum. Si autem acceperit a me aquam, non sitiet in aeternum: nam
quomodo sitient qui inebriabuntur ab ubertate domus Dei? Promittebat
ergo venam quamdam in satietatem spiritus sancti. Chrysostomus. Hanc
autem excellentiam huius aquae, ut scilicet qui ex ea biberit, non
sitiat in aeternum, per ea quae consequuntur ostendit; sequitur enim
sed aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam
aeternam; quasi dicat: sicut qui fontem habet intra se positum,
nequaquam afficietur siti; ita et qui hanc aquam habet, scilicet quam
ego ei dabo. Theophylactus. Nam aqua quam ego tribuo, semper
multiplicatur: semina enim et principium boni, sancti sumunt per
gratiam; ipsi vero negotiantur et operantur ad eius augmentum.
Chrysostomus. Vide autem qualiter mulier paulatim ad dogmatum
altitudinem ducitur: nam primum quidem aestimavit eum iniquum quemdam
esse Iudaeum: deinde audiens aquam vivam, suspicata est de sensibili
hoc dici: postea discens quoniam spiritualia erant quae dicebantur,
credidit quidem quoniam potest aqua sitis necessitatem tollere; nondum
autem sciebat quae esset haec aqua, sed quaerebat eam, superiorem
sensibilibus aestimans; unde subditur dicit ad eum mulier: domine, da
mihi hanc aquam, ut non sitiam neque veniam huc haurire. Et sic eum
patriarchae Iacob praeponit, de quo tam magnam opinionem habebat.
Augustinus. Vel aliter. Adhuc illa mulier carnem sapit: delectata
est non sitire, et putabat hoc secundum carnem sibi promissum esse a
domino. Dederat autem Deus aliquando servo suo Eliae ut per dies
quadraginta nec esuriret, nec sitiret: qui hoc potuit dare per
quadraginta dies, non poterat dare semper? Delectata autem tali
munere rogat ut ei aquam vivam daret; unde sequitur dicit ad eum
mulier: domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam, neque veniam huc
haurire. Ad laborem enim indigentia cogebat, et laborem infirmitas
recusabat: utinam audiret: venite ad me, omnes qui laboratis et
onerati estis, et ego vos reficiam. Hoc enim dicebat Iesus, ut iam
non laboraret; sed illa nondum intelligebat. Denique voluit dominus
ut intelligeret; unde sequitur dicit ei Iesus: vade, voca virum
tuum, et veni huc. Quid est hoc? Per virum suum ei volebat aquam
illam dare. An quia non intelligebat, per virum suum eam volebat
docere? Forte sicut apostolus dicit de mulieribus: si quae volunt
discere, domi viros suos interrogent. Sed ibi dicitur, ubi non est
Iesus qui doceat; cum vero ipse dominus aderat, quid opus erat ut per
virum ei loqueretur? Numquid per virum loquebatur Mariae, quae sedit
ad pedes eius? Chrysostomus in Ioannem. Quia igitur instabat
mulier, accipere aquam promissam quaerens, dicit ei Iesus: voca
virum tuum: quasi ostendens quoniam et illum oportet his communicare.
Haec autem festinans accipere, et rei turpitudinem occultans, adhuc
aestimabat se ad hominem loqui; unde sequitur respondit mulier, et
dixit: non habeo virum. Hoc audiens Christus opportune de reliquo
redargutionem inducit; nam et priores viros enumerat, et eum qui nunc
occultabatur redarguit; unde sequitur dicit ei Iesus: bene dixisti,
quia non habeo virum. Augustinus in Ioannem. Intelligas, revera
istam mulierem non habuisse tunc virum; sed utebatur nescio quo non
legitimo viro; unde ei convenienter mysteria loquitur, dicens quinque
viros habuisti. Origenes in Ioannem. Vide autem si possibile est
fontem Iacob mystice totas esse Scripturas, aquam vero Iesu ea pro
quibus editae sunt; quae non est licitum omnibus perscrutari; eo quod
quae scripta sunt dictaverunt homines; quae vero oculus non vidit, nec
auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt, in scriptis non possunt
redigi; sed ex fonte aquae salientis in vitam aeternam, idest ex
spiritu sancto, disciplinae patefiunt his qui nondum humanum cor
gestant, sed possunt dicere: nos sensum Christi habemus. Qui ergo
non suscipit profunditatem verborum, etsi ad modicum quieverit, denuo
insistens dubitavit; qui autem bibit de aqua Christi, ad hoc
promovetur ut fons omnium quaesitorum prorumpat in eo, sursum
scaturizantibus aquis, et pervolante eius mente ad consequentiam huius
aquae, ad vitam aeternam. Volebat autem mulier sine aqua Iacob,
angelicam et super hominem discere veritatem: neque enim Angeli
indigent fonte Iacob ut bibant; sed quilibet in se habet fontem aquae
scaturientis in vitam aeternam ab ipso verbo; et hoc est quod subditur
dicit ei mulier: domine, da mihi hanc aquam. Sed impossibile est hic
absque ea quae hauritur ex fonte Iacob aquam capere quae datur a
verbo: unde petenti Samaritanae aquam videtur dicere Iesus, se illam
praebere non alibi quam in fonte Iacob; unde sequitur dicit ei
Iesus: vade, voca virum tuum, et veni huc. Si enim sitiamus,
idoneum est primo pocula sumere ex fonte Iacob; secundum autem
apostolum, vir animae lex est. Augustinus Lib. 83 quaest.
Quinque autem viros, quinque libros qui per Moysen ministrati sunt,
nonnulli accipiunt. Quod autem dictum est et hunc quem habes, non est
tuus vir, de seipso dominum dixisse intelligunt, ut iste sit sensus:
primo quinque libris Moysi quasi quinque viris servisti: nunc autem
quem habes, idest quem audis, non est tuus vir, quia nondum in eum
credidisti. Sed quoniam non credens Christo, adhuc illorum quinque
virorum, idest quinque librorum, copulatione tenebatur, potest movere
quomodo dici potuerit quinque viros habuisti, quasi nunc eos iam non
haberet. Deinde quomodo potest intelligi a quinque illis libris
recedere hominem ut ad Christum transeat, cum ille qui credit in
Christum, non relinquendos illos quinque libros, sed spiritualiter
intelligendos multo avidius amplectatur? Est ergo alius intellectus.
Augustinus in Ioannem. Videns enim Iesus quia mulier non
intelligebat, et volens eam intelligere, voca, inquit, virum tuum;
idest, praesenta intellectum tuum: cum enim ordinata fuerit vita,
intellectus animam regit, ad ipsam animam pertinens: non enim aliud
aliquid quid est, quam anima, sed aliquid animae est intellectus.
Hoc ipsum animae quod intellectus et mens dicitur, illuminatur luce
superiore. Talis lux cum muliere loquebatur, et in illa intellectus
non aderat: ergo dominus, tamquam diceret: illustrare volo, et non
adest quem; voca, inquit, virum tuum; idest, adhibe intellectum,
per quem docearis quo regaris: et adhuc illa nondum vocato illo viro,
non intelligit. Videtur autem mihi quinque viros priores animae nos
posse accipere quinque sensus corporis: ante enim quam quisque possit
uti ratione, non regitur nisi sensibus carnis; sed cum coeperit anima
capax esse rationis, aut a sapiente mente regitur, aut ab errore; sed
error non regit, sed perdit. Post illos ergo quinque sensus mulier
illa adhuc errabat: error ille non erat legitimus vir, sed adulter.
Dicit ergo dominus: tolle istum adulterum, qui te corrumpit, et voca
virum tuum, ut intelligas me. Origenes in Ioannem. Ubi autem
decebat confutari a Iesu putatum Samaritanae virum, non esse virum,
nisi apud fontem Iacob? Potest etiam intelligi, si vir animae lex
est, quod Samaritana secundum congruam acceptionem verborum legis,
ritui infidelium tamquam viro illegitimo se subiciebat. Revocatur
autem ad verbum veritatis, quod resurrecturum erat a mortuis, non
deinceps moriturum.
|
|