|
Chrysostomus in Ioannem. Mulier autem a Christo reprehensa, non
contristata est, neque dimittens fugit; sed admiratur magis, et
immoratur; unde dicitur dicit ei mulier: domine, video quia propheta
es tu; quasi dicat: in hoc quod mihi occulta dicis, ostenderis
propheta esse. Augustinus in Ioannem. Etsi coepit ad eam venire
vir, nondum plene venit: prophetam dominum putabat. Erat quidem et
propheta: nam de seipso ait: non est propheta sine honore nisi in
patria sua. Chrysostomus. Deinde quia hoc suspicata est, nihil
mundanum eum interrogavit: non de corporis sanitate, non de vitiis;
non molestatur sitiendo, pro doctrina sollicita. Augustinus. Et
incipit quaerere quod illam solet movere, dicens patres nostri in hoc
monte adoraverunt; et vos dicitis, quia Hierosolymis est locus ubi
adorare oportet. Contentio quippe fuerat inter Samaritanos et
Iudaeos: quia Iudaei in templo a Salomone fabricato adorabant
Deum, et ideo meliores se esse iactabant; quibus Samaritani
dicebant: quomodo iactatis vos quia templum habetis quod nos non
habemus? Numquid patres nostri, qui Deo placuerunt, in illo templo
adoraverunt? Melius ergo nos in hoc monte Deum rogamus, ubi patres
nostri Deum adoraverunt. Chrysostomus. Quod autem dicit patres
nostri, eos qui circa Abraham sunt intelligit: etenim illic aiunt
filium suum obtulisse. Origenes in Ioannem. Vel Samaritani
montem, qui dicitur Garizim, iuxta quem Iacob habitavit, sanctum
reputantes, in eo Deum adorant; sed Iudaei montem Sion sacrum quid
arbitrantes, illum locum putant esse electum a Deo. Verum, quia
Iudaei, a quibus salus processit, exemplum sunt opinantium sanos
sermones, Samaritani vero diversimode opinantium; congrue Garizim
quidem Samaritani significant, quod vocatur distinctio, seu divisio;
at Iudaei Sion, quod est specula. Chrysostomus. Christus autem
non solvit quaestionem confestim, sed ad altiora mulierem trahit; de
quibus non prius ei locutus est, donec confessa est quoniam propheta
est, ut cum multa certitudine audiat de cetero quae dicuntur; unde
sequitur dicit ei Iesus: mulier, crede mihi, quia venit hora quando
neque in monte hoc, neque in Hierosolymis adorabitis patrem. Dicit
autem crede mihi, quia ubique nobis opus est fide matre bonorum, quae
salutis est medicamentum, sine qua nihil magnorum est possidere. Sed
qui tentant, assimilantur his qui sine navi pelagus tentant transire:
qui parum quidem natare sufficiunt, ultra vero procedentes cito
merguntur. Augustinus in Ioannem. Merito autem iam praesente viro
audit mulier crede mihi. Iam enim est in te qui credat: coepisti
adesse intellectu, sed nisi credideritis non intelligetis. Alcuinus.
Quod autem dicit venit hora, tempus evangelicae doctrinae quod iam
instabat dicit, quando ablata omni umbra figurarum, veritas pura luce
mentes credentium illustratura erat. Chrysostomus in Ioannem.
Supervacuum autem erat Christo docere propter quid patres in monte et
Iudaei in Hierosolymis adorabant: ideo hoc tacuit; verumtamen
reverentiores Iudaeos indicavit, non a loco, sed a cognitione; unde
subdit vos adoratis quod nescitis, nos adoramus quod scimus, quia
salus ex Iudaeis est. Origenes in Ioannem. Quod dico vos quantum
ad vocem, Samaritani, quantum ad anagogem, qui erga Scripturas
alienae sunt opinionis. Nos quoque quo ad verbum Iudaei, quo ad
allegoriam vero ego verbum, et qui vere secundum me formati sunt,
obtinentes salutem ex dictis Iudaicis. Chrysostomus. Samaritani
quidem quod nesciebant adorabant, quoniam localem et particularem Deum
aestimabant, nihil de eo plus imaginantes quam de idolis; et idcirco
cultum Dei cum cultu Daemonum miscuerunt: Iudaei vero ab hac eruti
erant suspicione: etenim orbis terrarum eum noverant esse Deum;
propterea dixit nos adoramus quod scimus. Iudaeis autem seipsum
connumerat secundum opinionem mulieris, loquens quasi propheta Iudaeus
existens: ideo dixit adoramus; cum tamen manifestum sit quod ipse est
qui ab omnibus adoratur. Per hoc autem quod dicit quia salus ex
Iudaeis est, nihil aliud ostendit quam quod orbi terrarum inde
salutaria facta sunt. Scire enim Deum et idola detestari, illinc
principium habuit et omnia alia dogmata; sed ipsum quod est apud nos,
a Iudaeis orationis principium habuit. Praesentiam etiam suam salutem
vocat: quam dicit ex Iudaeis esse, secundum illud apostoli: ex
quibus est Christus secundum carnem. Vide qualiter applaudit veteri
testamento, quod radicem ostendit bonorum, per omnia semetipsum non
esse contrarium legi demonstrans. Augustinus. Multum igitur dedit
Iudaeis, ex quorum persona dixerat nos adoramus quod scimus; sed non
ex persona Iudaeorum reproborum, sed ex qualibus fuerant apostoli,
quales fuerant prophetae, quales fuerant omnes illi sancti qui pretia
rerum suarum ad pedes apostolorum posuerunt. Chrysostomus. Sic
igitur superabundantius vobis habent Iudaei, o mulier, in modo
adorationis; verumtamen et hic adorationis modus de reliquo finem
habebit; unde subdit sed venit hora, et nunc est, quando veri
adoratores adorabunt patrem in spiritu et veritate. Quia enim
prophetae ante longa tempora multa praedixerunt, ideo dixit et nunc
est: ne aestimes hanc talem esse prophetiam quae post multum temporis
impleatur: res iam instat et in ianuis est. Dixit autem veri
adoratores, ad distinctionem falsorum: quoniam quidam sunt falsi
adoratores, qui temporalia et caduca quaerunt in oratione; sive qui
contra hoc quod orant, agere non cessant. Chrysostomus. Vel dicens
veros, excludit cum Samaritanis Iudaeos. Etsi enim Iudaei illis
meliores essent, tamen futuris multo minores sunt, tamquam figura
veritate. Sunt igitur veri adoratores qui neque loco circumcludunt
Dei culturam, et Deum in spiritu colunt; unde et Paulus dicit: cui
servio in spiritu meo. Origenes. Bis autem scribitur venit hora; et
primo quidem non adest et nunc est; in secundo vero dicitur et nunc
est. Et puto primum quidem notare adorationem praeter corpus futuram
in perfectione; secundum vero eam quae fit in vita praesenti, perfecta
quantum licet humanam procedere naturam. Cum ergo venerit hora quam
dicit dominus, evitandus est mons Samaritanorum, et in Sion, ubi
est Hierosolyma, adorandus est Deus, quae civitas esse dicitur a
Christo celsi principis: et haec est Ecclesia, ubi sacra oblatio,
spirituales victimae divinis aspectibus offeruntur ab his qui legem
spiritualem intellexerunt. Cum autem venerit temporis complementum,
tunc nequaquam pensandum verum cultum Hierosolymis, idest in praesenti
Ecclesia, amplius pertractari: neque enim Angeli apud Hierosolymam
colunt patrem; sic et qui similitudinem nacti sunt Iudaeorum, melius
quam hi qui sunt Hierosolymis, colunt patrem. Cum autem haec hora
evenerit, patri aliquis in filium deputatur. Ea propter non dictum
est: adorabitis Deum, sed adorabitis patrem. Sed in praesenti
colunt patrem in spiritu et veritate veri adoratores. Chrysostomus in
Ioannem. Dicit ergo hoc de Ecclesia, in qua est vera adoratio et
Deo congrua; unde subdit nam et pater tales quaerit qui adorent eum.
Et si olim volebat eos veteribus immorari, concessit eis figuram: hoc
tamen fecit eis condescendens, ut per hoc ad veritatem inducantur.
Origenes in Ioannem. Si autem pater quaerit, per Iesum quaerit,
qui venit quaerere et salvare quod perierat: quos erudiens veros
cultores efficit. Quod autem subditur spiritus est Deus, inde
abstractum esse suspicor quod ad vitam veram nos perducit: nam et
corporali vita vivificamur a spiritu. Chrysostomus. Vel indicat quod
Deus incorporeus est. Oportet igitur et incorpoream eius culturam
esse, hoc est per animam: et intellectus puritatem nos ei offerre;
unde subdit et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet
adorare. Quia enim Iudaei animam quidem negligebant, multum autem
circa corpus studium faciebant, id omnifariam purgantes; ideo ait,
quia non corporis mundatione, sed incorporeo quod est in nobis, hoc
est intellectu, quem dicit spiritum, Deus incorporeus colitur.
Hilarius de Trin. Vel cum in spiritu Deum spiritum docuit
adorandum, et libertatem ac scientiam adorantium et adorandi
infinitatem ostendit, secundum illud apostoli: ubi spiritus domini,
ibi libertas. Chrysostomus. In veritate autem oportet adorare: quia
priora figura erant, scilicet circumcisio, holocausta et thymiamata;
nunc autem totum est veritas. Theophylactus. Vel quia multi putant
se Deum secundum spiritum, idest animam, adorare, non rectam
opinionem de eo habentes, ut haeretici: propter hoc addidit et
veritate. Forte etiam dicet aliquis, quia duas partes philosophiae,
quae secundum nos sunt, insinuat in praedictis, actionem scilicet et
contemplationem: per spiritum namque activum insinuat, secundum
apostolum: qui spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei; per
veritatem vero contemplativum. Vel aliter. Samaritanorum erat opinio
quod Deus loco concluderetur, et quia in hoc loco Deum adorari
oporteat: contra quos dicit, quia veri adoratores non localiter, sed
spiritualiter adorant. Iudaeis vero omnia sub figura et umbra erant;
et ideo dicit, quia veri adoratores non in figura adorabunt, sed in
veritate: quia enim Deus spiritus est, spirituales adoratores
quaerit: quia vero veritas, veros. Augustinus. Quaerebas montem
forte ad orandum, ut Deo esses propinquior; sed ipse qui in altis
habitat, humilibus appropinquat: ergo descende, ut ascendas.
Ascensiones in corde eius in convalle plorationis, quae humilitatem
habet. In templo vis orare? In te ora; sed prius esto templum
Dei.
|
|