|
Chrysostomus in Ioannem. Mulier eorum quae dicta sunt, altitudine
fatigata obstupuit; unde sequitur dicit ei mulier: scio quia Messias
venit, qui dicitur Christus. Augustinus in Ioannem. Unctus
Latine, Graece Christus est, Hebraice Messias est. Sciebat ergo
quis eam posset docere; sed iam docentem nondum agnoscebat; unde
subdit cum ergo venerit ille, nobis annuntiabit omnia; quasi dicat:
modo Iudaei de templo contendunt, nos de monte: cum ergo ille
venerit, et montem spernet, et templum evertet, et docebit nos, ut
in spiritu et veritate noverimus adorare. Chrysostomus. Sed unde
erat Samaritanis expectare Christi adventum? Moysi quidem
suscipientes legem, ab ipsis Moysi litteris hoc noverant: Iacob enim
de Christo prophetizans dixit: non deficiet princeps de Iuda, nec
dux de femore eius, donec veniat qui mittendus est. Sed et Moyses
dicit: prophetam vobis suscitabit Deus de fratribus vestris.
Origenes in Ioannem. Siquidem non est ignorandum, quod sicut ex
Iudaeis surrexit Iesus, Christum se esse non solum dicens, sed
ostendens; sic ex Samaritanis quidam Dositheus nomine, asserebat se
fore Christum qui praedicabatur. Augustinus Lib. 83 quaest.
Fortasse autem ut intelligentibus indicaret quinque corporis sensus,
quinque virorum nomine significari, post quinque carnales
responsiones, quae supra in littera patent, sexta responsione nominat
Christum. Chrysostomus. Christus autem de reliquo mulieri revelat
seipsum; unde sequitur dicit ei Iesus: ego sum qui loquor tecum. Et
quidem si circa principium hoc mulieri dixisset, videretur ei ex
vanitate loqui; nunc autem paulatim in memoriam Christi eam reducens,
opportune revelavit seipsum. Et quidem Iudaeis quaerentibus: si tu
es Christus, dic nobis palam, non manifeste seipsum revelavit: quia
non pro discendo quaerebant, sed pro iniuriando; haec vero ex simplici
mente loquebatur.
|
|