|
Chrysostomus in Ioannem. Expleta doctrina, et convenienter ad
tempus, discipuli occurrerunt; unde dicitur et continuo venerunt
discipuli eius, et mirabantur, quia cum muliere loquebatur.
Admirabantur quidem superabundantem Christi mansuetudinem et
humilitatem, quoniam ita perspicuus existens, sustinuit loqui cum
tanta humilitate mulieri inopi et Samaritanae. Augustinus in
Ioannem. Quia scilicet quaerebat perditam qui venerat quaerere quod
perierat, hoc illi mirabantur: bonum enim mirabantur, et non malum
suspicabantur. Chrysostomus. Sed tamen admirantes non
interrogaverunt causam; unde subditur nemo tamen dixit ei: quid
quaeris, aut: quid loqueris cum ea? Erant eruditi discipulorum
ordinem observare; at eum timebant et venerabantur. Et nimirum alibi
videntur confidenter interrogare, quia ad eos pertinentia necesse
habebant scrutari; hic autem nihil ad eos pertinebat quod fiebat.
Origenes in Ioannem. Et fere quidem quasi quodam apostolo ad cives
utitur hac muliere, adeo eam inflammans per verba ut, amphora
dimissa, iret in civitatem relatura concivibus; unde sequitur reliquit
ergo mulier hydriam, non curans de corporeo ac viliori propter
utilitatem plurium. Interest quoque nostra, omissis corporeis et
neglectis, satagere ad impartiendum aliis de commodis acquisitis.
Augustinus. Graeco nomine appellatur, tamquam si aquarium
diceretur, quoniam Graece aqua hydor vocatur. Chrysostomus in
Ioannem. Et sicut apostoli vocati dimiserunt retia, ita haec
dimittit hydriam, et Evangelistarum opus fecit; et non unum tantum
vocat, sed civitatem integram; unde sequitur et abiit in civitatem,
et dicit illis hominibus: venite, et videte hominem, qui dixit mihi
omnia quaecumque feci. Origenes. Convocat quidem illos ad videndum
hominem continentem verbum supra hominem. Quaecumque autem fecit
mulier, erat contubernium quinque coniugum, et post illos conversatio
cum sexto non proprio viro; quem deserens et septimo adhaerens,
lagenam dereliquit iam pudica. Chrysostomus. Non verecundata autem
est hoc dicere. Anima enim cum ignita fuerit igne divino, ad nihil
eorum quae sunt in terra, de reliquo inspicit, neque ad gloriam, nec
ad verecundiam, sed ad unam solam, quae detinet eam, flammam.
Volebat autem non ex propria Annuntiatione eos inducere, sed ex
auditu proprio eos facere communicatores doctrinae Christi; unde dixit
venite et videte hominem. Non dixit: venite et credite, sed venite
et videte, quod levius erat. Noverat enim manifeste quoniam solum
gustantes de illo fonte, eadem paterentur quae et ipsa. Alcuinus.
Paulatim autem venit ad praedicandum Christum. Primo vocat hominem,
ne si diceret Christum, auditores irascerentur et nollent exire.
Chrysostomus. Unde etiam neque manifeste annuntiavit Christum,
neque tamen totaliter siluit; sed dixit numquid ipse est Christus?
Et ideo sermonem eius acceperunt; unde sequitur exierunt de civitate,
et veniebant ad eum. Augustinus Lib. 83 quaest. Quod autem
relicta hydria discessit mulier, non negligenter praetereundum est:
hydria enim amorem huius saeculi significat, idest cupiditatem qua
homines de tenebrosa profunditate, cuius imaginem puteus gerit, hoc
est de terrena conversatione, hauriunt voluptatem. Oportebat autem ut
Christo credens, saeculo renuntiaret, et relicta hydria, cupiditatem
saecularem se reliquisse demonstraret. Augustinus. Proiecit ergo
cupiditatem, et properavit annuntiare veritatem. Discant qui volunt
evangelizare, ut prius hydriam ad puteum proiciant. Origenes. Facta
etiam mulier receptaculum honestae disciplinae, ea quae primitus
sapiebat, parvipendens deponit.
|
|