|
Augustinus in Ioannem. Ierant discipuli eius emere cibos, et
venerant; quos Christo offerebant; unde dicitur interea rogabant eum
discipuli eius dicentes: Rabbi, manduca. Chrysostomus in Ioannem.
Videntes enim eum fatigatum ex itinere et aestu qui erat, rogabant eum
vulgari eorum voce: neque enim erat hoc temeritatis, sed amoris cura
circa magistrum. Origenes in Ioannem. Arbitrantur aptum fore tempus
ad prandium, quod erat inter recessum mulieris ad civitatem et adventum
Samaritanorum ad ipsum: non enim coram aliquo advena sibi propinabant
escas. Ob hoc bene positum est interea. Theophylactus. Dominus
vero sciens quod Samaritana totam civitatem ad eum traheret, hoc
discipulis significavit; unde sequitur ille autem dixit eis: ego cibum
habeo manducare quem vos nescitis. Chrysostomus. Hominum salutem hic
cibum vocavit, ostendens quantum desiderium habet nostrae salutis:
sicut enim nobis concupiscibile est comedere, ita ei salvare nos. Tu
vero intuere, quod non statim revelat, sed ubique in quaestionem
immittit auditorem, ut incipiens quaerere quod dicitur et laborans,
cum ampliori suscipiat desiderio. Theophylactus. Dicit autem quem
vos nescitis; idest nescitis quod cibum voco salutem hominum; vel
nescitis quia Samaritani credituri sunt, et salvi fient. Discipuli
autem adhuc dubitabant; unde sequitur dicebant ergo discipuli ad
invicem: numquid aliquis attulit ei manducare? Augustinus. Quid
mirum si mulier illa non intelligebat aquam? Ecce discipuli non
intelligunt escam. Chrysostomus. Et quidem assuetam reverentiam et
honorem magistro praebent, ad se invicem quidem loquentes, ipsum vero
non praesumentes interrogare. Theophylactus. In hoc autem quod
dicunt discipuli numquid aliquis attulit ei manducare? Considerandum
est, quod cibos ab aliis oblatos dominus suscipere solebat, non quod
alieno ministerio indigeret qui dat escam omni carni, sed ut deferentes
meritum consequerentur, simulque formam tradens non erubescere
paupertatem, neque grave putare ab aliis nutriri: proprium enim et
necessarium est doctoribus, alios habere procuratores ciborum, ut ipsi
de nullo curantes, verbi ministrationem procurent sollicite.
Augustinus. Audivit autem dominus cogitationes discipulorum, et
instruit eos ut magister, non per circuitum sicut mulierem, sed
aperte; unde sequitur dicit eis Iesus: meus cibus est ut faciam
voluntatem eius qui misit me. Origenes in Ioannem. Idoneus cibus
filio Dei, cum actor paternae voluntatis efficitur, hoc velle in
semetipso protestans quod erat in patre. Solus autem filius perfecti
operis paternae voluntatis est capax; ceteri vero sancti nil praeter
divinam peragunt voluntatem. Plenam autem et integram facit Dei
voluntatem qui dixit meus cibus est ut faciam voluntatem eius qui misit
me; proprius enim cibus eius ostenditur. Quid autem sit velle
patris, innuit sermo sequens ut perficiam opus eius. Siquidem
simplicius quis asseret, quoniam opus est iussum mandantis; puta si
dicant aedificantes vel fodientes se perficere opus eius qui conduxit
eos. Sed si per Christum perficitur opus Dei, restat ut priusquam
perficeretur esset diminutum. Qualiter autem diminutum erat opus, cum
esset Dei? Perfectio quidem operis, rationalis naturae est
perfectio; ad huius enim operis perfectionem, cum esset imperfectum,
verbum caro factum accessit. Cum enim quodammodo homo perfectus
fuerit, ob transgressionem factus est imperfectus; et ideo missus est
salvator, primo quidem ut perficiat voluntatem eius qui misit eum;
secundo vero ut consummet opus Dei, ut quilibet perfectus fiat ad
solidi cibi usum. Theophylactus. Opus etiam Dei perfecit, scilicet
hominem, Dei filius, nostram naturam in seipso sine peccato ostendens
in omni opere perfectam et incorruptam. Opus etiam Dei, scilicet
legem, perfecit: quia finis legis Christus eam cessare faciens,
omnibus quae in ea erant perfectis, a corporali cultu in spiritualem
reduxit. Origenes. Mystice autem post poculi negotium, ac
disciplinam distinctionis aquarum, consequens erat et de cibo
disceptare. Samaritana quidem petita potum, non habebat praebere
Iesu dignum poculum; discipuli vero invenientes humilia pulmenta apud
alienigenas, ei obtulerunt, rogantes eum ut manducaret. Et attende
si forsan verentur, ne verbum Dei, propriis non vigoratum escis, in
eis deficiat. Quaecumque ergo reperiunt discipuli, his iugiter
proponunt verbum alere, ut corroboratum atque roboratum perseveret
penes eos qui nutriunt ipsum. Quemadmodum autem corpora egentia cibo,
neque eisdem aluntur, neque eadem quantitas ciborum cunctis sufficiens
est; sic intelligendum est et in his quae sunt supra corpus: nam horum
hoc quidem plurimi, hoc autem paucioris indiget nutrimenti, dissimilis
capedinis entia. Sed neque qualitas alentium verborum atque
intentionum contemplativarum seu operationum eadem congruit omnibus:
nam nuper geniti infantes, rationale appetunt lac; perfectorum autem
est solidus cibus. Veridicus est ergo Iesus dicens ego cibum habeo
manducare quem vos nescitis. Semper enim qui praeest infirmis ac
nequeuntibus eadem cum validis videre, hoc dicere potest.
|
|