|
Chrysostomus in Ioannem. Quae sit voluntas patris, de cetero
interpretatur, dicens nonne vos dicitis quod adhuc quatuor menses sunt
et messis venit? Theophylactus. Scilicet materialis. Ego autem
dico vobis, quod messis intelligibilis adest: hoc enim dicebat propter
Samaritanos venientes ad ipsum; unde subdit levate oculos vestros, et
videte regiones, quia albae sunt iam ad messem. Chrysostomus.
Rursus consuetis nominibus ad maximorum eos contemplationem reducit.
Regio enim et messis hic indicat multitudinem animarum, quae paratae
sunt ad praedicationis susceptionem. Oculos autem hic dicit et eos qui
mentis, et eos qui corporis: etenim videbant de reliquo multitudinem
Samaritanorum venientem. Has autem praeparationes hominum decenter
regiones albatas vocat; sicut enim spicae cum dealbatae fuerint, ad
messem sunt paratae, ita et hi ad salutem sunt parati. Sed propter
quid non manifeste dicit, quod praeparati sunt homines ad susceptionem
verbi? Duarum quidem occasionum gratia: unius quidem ut manifestior
fiat sermo, et magis ante oculos ponat quae dicuntur; alterius autem
ut dulcior sit narratio et permanentior eorum quae dicuntur memoria.
Augustinus in Ioannem. In opus autem fervebat et operarios mittere
festinabat; unde subditur et qui metit, mercedem accipit, et
congregat fructum in vitam aeternam; ut et qui seminat simul gaudeat,
et qui metit. Chrysostomus. Per ea quae hic dicit, dividit terrena
a caelestibus: sicut enim supra dixerat de aqua, quod qui bibit hanc
aquam, non sitiet, ita hic dicit qui metit, congregat fructum in
vitam aeternam: et iterum qui seminat, simul gaudeat, et qui metit.
Prophetae enim sunt qui seminant; sed non illi messuerunt, sed
apostoli: quia enim infra dicet, quod alius seminat et alius metit,
ne quis aestimet quod prophetae seminantes mercede priventur, extraneum
quiddam inducit, et a sensibilibus alienum: nam in rebus quidem
sensibilibus si contingat alium seminare et alium metere, non simul
laetantur, sed dolent qui seminant, quasi aliis laborantes; laetantur
autem soli qui metunt: hic autem non ita; sed et qui non metunt
seminantes, simul cum metentibus laetantur, quoniam in mercede
communicant. Augustinus. Disparis enim temporis labores habuerunt
apostoli et prophetae; sed gaudio pariter perfruentur, mercedem simul
accepturi sunt vitam aeternam. Chrysostomus. Ad hoc autem quod
dixerat sermonem proverbialem inducit; unde subdit in hoc enim est
verbum verum, quia alius est qui seminat, et alius qui metit. Hoc
quidem vulgariter dicebatur, si quando alii labores sustinebant, et
alii fructus metebant. Sed et hic sermo iste maxime habet veritatem:
quia prophetae laboraverunt, sed vos fructus ex illorum laboribus
metitis; unde subdit ego misi vos metere quod vos non laborastis.
Augustinus. Quid ergo? Messores misit, non seminatores? Ibi ergo
messores mittendi ubi iam prophetae praedicaverant. Legite labores
illorum, et in omnibus eorum laboribus est prophetia Christi: ergo
iam in Iudaea messis parata erat quando tot millia hominum pretia rerum
suarum offerebant, et ad pedes apostolorum ponentes, expeditis humeris
a sarcinis saecularibus, Christum dominum sequebantur. De ipsa messe
eiecta sunt pauca grana, et seminaverunt orbem terrarum: et surgit
alia messis, quae in fine saeculi metenda est; ad quam metendam non
apostoli, sed Angeli mittentur. Messores sunt Angeli.
Chrysostomus. Dicit ergo ego misi vos metere quod vos non
laborastis: quasi dicat: ubi minor labor est, maior autem
delectatio, ad hoc vos reservavi; et quod laboriosius erat, hoc fuit
prophetarum, scilicet mittere semina; unde subdit alii laboraverunt,
et vos in labores eorum introistis. Per haec omnia vult ostendere quod
prophetarum voluntas erat ut homines ad eum accederent. Et hoc lex
ordinabat: et propterea illi seminaverunt, ut hunc facerent fructum.
Ostendit etiam quod ipse illos misit, et quod multa est cognatio novi
ad vetus testamentum. Origenes. Vel aliter totum. Qualiter quidem
non est inconveniens hoc quod est levate oculos vestros etc.
allegorizare; quod autem dicitur nonne vos dicitis quoniam quatuor
menses sunt et messis venit, non secundum allegoricam tractare?
Putamus ergo talia quaedam esse in hoc quod dicunt discipuli quatuor
menses sunt, et messis venit. Plerique enim discipulorum verbi
animadvertentes veritatem incomprehensibilem fore humanae naturae,
quando coniecerunt aliam esse vitam a praesente, quae corruptioni
quatuor elementorum, quasi quatuor mensium subicitur, putant solum
post hanc vitam cognitionem esse veritatis. Dicunt igitur discipuli de
messibus, quae sunt terminus operum ad veritatem conducentium, quia
post instantem quaternitatem contingunt. Huiusmodi autem opinionem
arguens velut non sanam, inquit verbum incarnatum his qui talia
suspicantur nonne vos dicitis, quia adhuc quatuor menses sunt et messis
venit? Ego autem hoc dico: levate oculos vestros. In pluribus locis
Scripturae divinae hoc legitur; iubente nobis verbo divino extollere
ac sublimare considerationes et cogitationes deorsum consistentes nec
valentes erigi, nisi elevante illas Iesu: nemo enim consistens in
passionibus et vivens carnaliter, hoc propositum servat mandatum.
Quapropter qui talis est, non videbit regiones, si albae sunt ad
messem. Albescunt quidem regiones ad messem, cum adest verbum Dei
illustrans singulas regiones Scripturae, fecundans in eius adventu:
et etiam omnia sensibilia sunt quasi regiones albae paratae ad messem,
praesto existente levantibus oculos ratione, quae de quolibet est, ut
quisquis fulgorem prospiciat profusae ubilibet veritatis. Qui autem
metit praedictas messes, duplex habet in metendo emolumentum: unum
quidem dum accipit praemium; unde dicitur et qui metit, mercedem
accipit: quod arbitror dictum causa futurarum remunerationum: alterum
quod sequitur et congregat fructum in vitam aeternam, bonum habitum
quemdam denotat intellectus, qui est fructus ex ipsa speculatione
proveniens. Arbitror autem quod in qualibet doctrina seminat quidem
qui principia excogitat, quae suscipientes alii ac pertractantes, si
quid novi potuerunt exprimere, coniungentes, fiunt suae inventionis
gratia posteris causa ut metendo quasi maturos fructus aggregent.
Quanto autem magis hoc in arte artium expedit contemplari? Siquidem
seminantes sunt Moyses et prophetae praevenientes adventum Christi;
metentes autem sunt apostoli, qui Christum susceperunt et gloriam eius
perspexerunt. Semen autem erat tota ratio secundum revelationem
mysterii temporibus praeteritis obfuscati silentio: regiones autem,
idest legales et propheticae Scripturae, nondum albuerant his qui
adventus verbi nequaquam extiterunt capaces. Quod autem simul serens
et metens gaudeat, erit cum privatio moeroris et angustiae in futuro
fiet saeculo. Dum etiam Iesus transfiguraretur in gloria, simul cum
messoribus Petro, Iacobo et Ioanne, Moyses et Elias satores
pariter gaudent in videndo filii Dei gloriam. Attende tamen si hoc
quod dico, alius et alius, intelligi potest propter aliam et aliam
vitae conversationem, in qua homines iustificati sunt: ut liceat
dicere alium quidem legis cultorem, alium vero Evangelii: et tamen
exultant simul, dum idem finis ab uno Deo per unum Christum in uno
spiritu sancto reponitur. Ad labores autem prophetarum et Moysi
advenerunt apostoli, instruente Iesu, metentes, ac in horrea
colligentes animae suae intellectum in Scripturis illorum reconditum:
et semper qui debite capiunt disciplinam, priorum labores ad maiorem
evidentiam trahunt, non tantum laborantes sunt hi qui semina
condiderunt.
|
|