|
Origenes in Ioannem. Postquam dicta sunt discipulis quae tractata
sunt, resumit Scriptura de his qui venerant de civitate ad Iesum, et
crediderant per testimonium mulieris. Chrysostomus in Ioannem.
Sicut autem in messe cum facilitate fructus congregantur, et in
momento uno area manipulis repletur, ita et nunc fit; unde dicitur ex
civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum, propter
verbum mulieris testimonium perhibentis, quia dixit mihi omnia
quaecumque feci. Considerabant enim, quod nequaquam mulier gratanter
eum admirata esset qui eius delicta redarguerat, nisi magnus quis esset
et excellens qui praedicabatur ab illa. Sic ergo solo mulieris
testimonio credentes, et nullum signum videntes, exierunt deprecantes
Christum ut apud eos maneret; et hoc est quod sequitur cum ergo
venissent ad illum Samaritani, rogaverunt eum ut ibi maneret. Iudaei
vero miracula videntes, non detinuerunt eum apud seipsos; sed omnia
egerunt ut a regione eorum eum abicerent: nihil enim livore et invidia
deterius, nihil inani gloria difficilius, quae infinita corrumpere
consuevit bona. Et quidem Samaritani volebant eum semper secum
detinere; ipse autem hoc non sustinuit, sed solum mansit ibi duobus
diebus post haec; quod subditur et mansit ibi duos dies. Origenes.
Non incongrue autem aliquis illud obiciet, quomodo rogatus salvator
cum Samaritanis manet, qui iussit civitatem Samaritanorum non
ingredi. Palam enim quoniam et discipuli eius cum eo ingressi sunt.
Ad quod dicendum, quod in viam gentium pergere est imbui gentili
dogmate, et in illo ambulare. Civitatem vero Samaritanorum intrare
est acceptare falsam doctrinam recipientium legales, propheticos,
evangelicos, et apostolicos sermones. Cum autem deseruerint propriam
doctrinam et venerint ad Iesum, licet cum eis manere. Chrysostomus
in Ioannem. Et Iudaei quidem etiam signis visis incorrecti
manserunt; hi autem et sine signis multam circa eum fidem
demonstraverunt; solum enim verba audierunt; unde sequitur et multo
plures crediderunt propter sermonem eius. Cuius igitur gratia haec
verba non dicunt Evangelistae? Ut discas quoniam multa magnorum
transcurrerunt, a fine vero totum ostenderunt: suasit enim toti
civitati per ea quae dicta sunt. Ubi autem auditores non
persuadentur, tunc Evangelistae coguntur dicere ea quae dicta sunt,
ne quod est ex indevotione auditorum, imputet quis defectui
praedicantis. Ipsi autem discipuli Christi iam facti, magistram
repulerunt; unde sequitur et mulieri dicebant: quia iam non propter
tuam loquelam credimus: ipsi enim audivimus, et scimus quia hic est
vere salvator mundi. Vide autem qualiter confestim intellexerunt quod
orbem terrarum liberare venerat, et quod ad communem salutem veniens,
non debebat in Iudaeis suam concludere providentiam, sed ubique
seminare sermonem. Dicentes etiam, quod est salvator mundi,
ostenderunt quod mundus perditus erat, in magnis malis existens. Et
quidem venerunt salvare prophetae et Angeli; sed hic est vere
salvator, qui salutem tribuit, non solum temporaneam, sed aeternam.
Vide etiam qualiter audientes mulierem dubitanter dicentem numquid hic
est Christus? Non dixerunt hi: quoniam nos suspicamur, sed quoniam
scimus; et non simpliciter, sed quoniam hic vere salvator mundi, non
quasi unum ex multis Christum confitentes. Solum verba audierunt, et
hoc dixerunt quod dicere habebant, si miracula multa et magna
vidissent. Origenes. Ceterum si meminimus praedictorum, non
difficile est conicere quomodo cum repererint verbum sincerum, alias
disciplinas relinquunt, quasi dogmatum civitatem, de qua egredientes
salutifere credunt. Et puto studiose protulisse Ioannem, cum non
dixit: rogabant eum Samaritani intrare tantum Samariam, vel ingredi
civitatem, sed etiam ibi manere. Manet namque Iesus penes
deprecantes; et praesertim quoties qui precantur exeunt civitatem, et
versus eum veniunt. Augustinus in Ioannem. Manet apud eos biduo;
hoc est, dat illis duo praecepta caritatis. Origenes. Neque enim
capaces erant tertiae diei eius; non enim erant avidi miraculorum quid
cernere, quale qui fuerant in Cana Galilaeae post triduum cum Iesu
convivantes. Initium autem credendi multis fuit mulieris verbum: non
enim sic per seipsum verbum conspicitur illuminans capientem, velut cum
alterius dicto sibi testimonium perhibetur. Augustinus. Sic ergo
Christum cognoverunt primo per famam, postea per praesentiam; sicut
agitur hodie cum eis qui foris sunt, et nondum sunt Christiani:
Christus nuntiatur per Christianos amicos: tamquam illa muliere, hoc
est Ecclesia, nuntiante ad Christum veniunt: credunt per istam
feminam; et multo plures et firmius in eum credunt, quoniam vere ipse
est salvator mundi. Origenes. Impossibile est namque eamdem circa
intellectum fieri passionem videnti, et ei qui per videntem
instruitur; magisque est per speciem ambulare quam per fidem; unde hi
non solum testimonio hominis, sed ob ipsam quoque veritatem credunt.
|
|