|
Augustinus de Cons. Evang. Post miraculum in Galilaea factum,
inde Hierosolymam redit; unde dicitur post haec erat dies festus
Iudaeorum, et ascendit Iesus Hierosolymam. Chrysostomus in
Ioannem. Mihi videtur quod erat dies festus Pentecostes. Ascendit
autem Iesus Hierosolymam semper in diebus festis, ut cum eis dies
festos faciens non videatur legi contrarius, et ob hoc multitudinem
simplicem per signa et doctrinam attrahat: maxime enim in diebus festis
qui iuxta positi erant, concurrebant. Sequitur est autem
Hierosolymis probatica piscina, quae cognominatur Hebraice
Bethsaida, quinque porticus habens. Alcuinus. Probaton Graece,
ovis dicitur; probatica ergo piscina pecuaria dicitur, ubi sacerdotes
cadavera hostiarum abluebant. Chrysostomus. Decebat quidem Baptisma
dari peccata purgans, cuius imago praescripta fuit in piscina et in
aliis pluribus. Et primum quidem dedit Deus aquam expurgantem
corporum sordes et inquinationes non existentes, sed opinatas, puta ea
quae a funere, et quae a lepra, et quae ab aliis talibus; deinde
infirmitates diversas per aquas facit solvi; unde sequitur in his
iacebat multitudo magna languentium, caecorum, claudorum, aridorum
expectantium aquae motum. Volens enim Deus propinquius adducere ad
Baptismi donum, non adhuc inquinamenta solum mundat, sed etiam
aegritudines sanat: sicut enim ministri qui prope regem sunt, his qui
sunt a longe clariores sunt; ita et in figuris fit. Non autem
simpliciter sanabat aquarum natura; semper enim hoc fieret; sed in
Angeli descensione; unde sequitur Angelus autem domini descendebat
secundum tempus in piscinam, et movebatur aqua. Sic enim et in
baptizatis non simpliciter aqua operatur; sed cum spiritus sancti
acceperit gratiam, tunc omnia solvit peccata. Angelus enim descendens
turbabat aquam, et sanativam imponebat virtutem; ut discant Iudaei
quoniam multo magis Angelorum dominus omnes aegritudines animae sanare
potest. Sed tunc quidem infirmitas impedimentum volenti curari
fiebat; subditur enim et qui prior descendisset in piscinam post
motionem aquae, sanus fiebat a quacumque detinebatur infirmitate.
Nunc autem unusquisque accedere potest: non enim Angelus est qui
turbat aquam, sed Angelorum dominus, qui omnia operatur. Sed etsi
orbis terrarum universus veniat, gratia non consumitur, sed similis
manet: sicut enim solares radii per unamquamque illuminant diem, et
non consumuntur, neque a multa largitione minor fit solis lux; ita et
multo amplius spiritus sancti actio in nullo minuitur a multitudine
eorum qui potiuntur ea. Hoc autem fiebat, scilicet ut unus tantum
post motionem aquae sanaretur; ut qui didicerant quoniam in aqua
aegritudines corporis sanabantur, in hoc per multum tempus exercitati,
facile crederent quod et aegritudines animae aqua sanare potest.
Augustinus in Ioannem. Plus est autem quod Christus vitia sanavit
animarum, quam quod sanavit languores corporum mortuorum. Sed quia
ipsa anima non eum noverat, a quo sananda erat, et oculos habebat in
carne, unde facta corporalia videret, et nondum habebat in corde,
unde Deum latenter cognosceret, fecit quod videri poterat, ut
sanaretur unde videri non poterat. Ingressus est locum ubi iacebat
multitudo languentium, de quibus elegit unum ut sanaret, de quo
subditur erat autem quidam homo ibi triginta et octo annos habens in
infirmitate sua. Chrysostomus in Ioannem. Non autem confestim eum a
principio sanavit; sed primum eum familiarem sibi fecit, per
interrogationem futurae fidei faciens viam. Non autem expetit fidem,
ut in caecis fecit, dicens: creditis quia possum hoc facere? Quia
hic nondum noverat eum manifeste quis esset. Nam alii quidem ex aliis
eius virtutem cognoscentes, convenienter haec audiebant; alii vero
nondum eum cognoscentes, sed per signa eum cognituri, post miracula
requiruntur de fide; unde sequitur hunc cum vidisset Iesus iacentem,
et cognovisset quia multum iam tempus haberet, dicit ei: vis sanus
fieri? Non hoc quaerit ut discat (hoc enim superfluum esset), sed
ut ostenderet illius patientiam, qui triginta et octo annos habens,
per unumquemque annum eripi ab aegritudine expectans, assidebat, et
non desistebat; et ut cognoscamus propter quam causam dimittens alios,
ad hunc venit. Et non dicit: vis, te curabo? Nondum enim aliquid
magnum imaginabatur ille de Christo. Non autem turbatus est ad
interrogationem, neque dixit: iniuriari mihi venisti, quando
interrogas si volo sanus fieri; sed mansuete respondet; sequitur enim
respondit ei languidus: domine, hominem non habeo, ut cum turbata
fuerit aqua, mittat me in piscinam; dum venio enim ego, alius ante me
descendit. Non noverat quis esset qui interrogabat, neque quod
curaturus esset eum; opinabatur autem fortasse utilem sibi fore
Christum ad mittendum eum in aquam. Sed Christus ostendit quod verbo
omnia potest facere; unde sequitur dicit ei Iesus: surge, tolle
grabatum tuum, et ambula. Augustinus. Tria dixit: sed surge, non
operis imperium fuit, sed operatio sanitatis; sano autem duo
imperavit: tolle grabatum tuum, et ambula. Chrysostomus. Intuere
divinae sapientiae superabundantiam. Non solum sanat, sed et lectum
portare iubet: ut et credibile faceret miraculum, et nullus existimet
phantasiam esse quod factum est. Non enim, nisi certissime et
vehementer compacta essent membra, lectulum ferre possent. Audiens
autem languidus quoniam cum potestate et velut iubens dixit surge,
tolle grabatum tuum, non derisit dicens: Angelus descendit, et
turbat aquam, et solum unum curat, tu autem homo existens ex solo
praecepto speras te magis Angelis posse? Sed audivit et non
discredidit ei qui iussit, et sanus factus est; unde sequitur et
statim sanus factus est homo, et sustulit grabatum suum, et
ambulabat. Beda. Multum quippe inter sanationem domini, et quae a
medicis infertur, distare probatur: haec videlicet voce iubentis, et
mox impletur; illa vero per multa temporis intervalla aliquoties
perficitur. Chrysostomus. Igitur mirabile quidem est hoc; quae
autem sequentur multo maiora erunt: nam in initio quidem nullo
molestante suaderi non ita mirabile est, sicut quod post insanientibus
Iudaeis et accusantibus, Christo obedivit, ut ostendit Evangelista
consequenter, dicens erat autem sabbatum in illo die. Dicunt ergo
Iudaei illi qui sanatus fuerat: sabbatum est; non licet tibi tollere
grabatum tuum. Augustinus in Ioannem. Non calumniabantur domino
quia sanum fecerat sabbato, quia eis respondere posset, quia si
cuiusquam iumentum in puteum cecidisset utique die sabbati erueret illud
et salvaret; sed ei qui portabat grabatum suum; quasi dicant: si
sanitas non erat differenda, numquid et opus fuerat imperandum? Sed
ille auctorem sanitatis suae obiciebat calumniatoribus; unde sequitur
respondit eis: qui me sanum fecit, ille mihi dixit: tolle grabatum
tuum, et ambula; quasi dicat: quare non acciperem iussionem a quo
acceperam sanitatem? Chrysostomus. Nimirum si malignari vellet,
poterat dicere: si crimen est, accusate eum qui iussit, et deponam
lectulum; sed et curationem utique occultasset; etenim sciebat non ita
eos id reprehendere ex sabbati solutione, sicut ex infirmitatis
sanatione. Sed neque hoc occultavit, neque veniam petiit; sed clara
voce beneficium confessus est. Illi vero maligne interrogaverunt;
unde subditur interrogaverunt ergo eum: quis est ille homo qui dixit
tibi: tolle grabatum tuum, et ambula? Non dicunt: quis est qui
fecit te sanum? Sed in medium inducunt id quod transgressio
aestimabatur. Sequitur is autem qui sanus fuerat effectus, nesciebat
quis esset. Iesus autem declinavit a turba constituta in loco. Et
primum quidem ut eo absente testimonium insuspicabile fieret; qui enim
adeptus fuerat sanitatem, idoneus erat beneficii testis: demum ut non
plus faceret furorem illorum accendi. Solus enim visus eius cui
invidetur, non parvam invidentibus immittit scintillam. Propterea
discedens permisit ab ipsis suum factum examinari. Quidam aestimant
hunc paralyticum esse eum qui in Matthaeo positus est; sed non est:
ille enim multos habebat sui curam habentes, et eum ferentes; hic
autem nullum. Sed et locus utrorumque diversus est. Augustinus. Si
quidem mediocri corde et humano ingenio consideremus hoc miraculum
facientem, quod ad potestatem pertinet, non magnum aliquid fecit; et
quod ad benignitatem, parum fecit. Tot iacebant, et unus curatus
est, cum posset uno verbo omnes erigere. Quid ergo intelligendum
est, nisi quia potestas illa et bonitas magis agebat quid animae in
factis eius pro salute sempiterna intelligerent, quam quid pro
temporali salute corpora mererentur? In illis enim factis quicquid
temporaliter sanatum est, in membris mortalibus in fine defecit; anima
quae credidit, ad vitam aeternam transitum fecit. Piscina ista et
aqua illa populum mihi videtur significasse Iudaeorum: significari
enim populus nomine aquarum, aperte nobis indicat Apocalypsis
Ioannis. Beda. Bene autem piscina probatica fuisse describitur.
Ille enim populus ovis nomine significatur, secundum illud: nos
populus tuus, et oves gregis tui. Augustinus. Aqua ergo illa,
idest populus ille, quinque libris Moysi tamquam quinque porticibus
claudebatur; sed illi libri prodebant languidos, non sanabant: lex
enim peccatores convincebat, non absolvebat. Beda. Denique multa
genera languentium in eadem iacuerunt: caeci scilicet qui scientiae
lumine carent; claudi, qui ad ea quae iubentur implenda, vires non
habent; aridi, qui supernae dilectionis pinguedine carent.
Augustinus. Venit autem Christus ad populum Iudaeorum, et faciendo
magna, docendo utilia, turbavit peccatores, idest aquam, praesentia
sua, et excitavit ad passionem suam. Sed latens turbavit: si enim
cognovissent, nunquam gloriae dominum crucifixissent. Subito enim
videbatur aqua turbata, et a quo turbabatur non videbatur. Descendere
ergo in aquam turbatam, hoc est humiliter credere in domini passionem.
Ibi sanatur unus, significans Ecclesiae unitatem; postea quisquis
veniret non sanabatur; quia quisquis praeter unitatem fuerit, sanari
non poterit. Vae illis qui oderunt unitatem, et partem sibi faciunt
in hominibus. Habebat autem triginta et octo annos in infirmitate qui
sanatus est: hic enim numerus ad languorem pertinet magis quam ad
sanitatem. Quadragenarius enim numerus sacratus nobis in quadam
perfectione commendatur: quia lex in decem praeceptis data est, et
praedicanda erat per totum mundum, qui quatuor partibus commendatur:
denarius autem per quatuor multiplicatus ad quadragenarium pervenit.
Vel quia per Evangelium, quod quatuor libros habet, impletur lex.
Si ergo quadragenarius numerus habet perfectionem legis, et lex non
impletur nisi in gemino praecepto caritatis, quid miraris, quia
languebat qui quadraginta, minus duos, habebat? Necessarius erat
illi homo ad sanitatem, sed homo ille qui et Deus est: et quia illum
iacentem duobus minus invenit, duo quaedam iubendo, quod minus erat
implevit. In duobus enim domini iussis duo praecepta significata sunt
caritatis. Dei dilectio prior est ordine praecipiendi, proximi autem
dilectio prior est ordine faciendi. Dicit ergo tolle grabatum tuum;
quasi diceret: cum esses languidus, portabat te proximus tuus: sanus
factus es, porta proximum tuum. Dicit etiam ambula. Sed quo iter
agis nisi ad dominum Deum tuum? Beda. Quid enim est dicere surge et
ambula, nisi a torpore et ignavia, in quibus prius iacebas, erigere,
et in bonis operibus proficere stude? Tolle grabatum tuum, idest
proximum tuum, a quo portaris, et ipse patienter tolera.
Augustinus. Porta ergo eum cum quo ambulas, ut ad eum pervenias cum
quo manere desideras. Ille autem nondum Iesum noverat, quia et nos
credimus in eum quem non videmus; et ut non videatur declinat a turba.
Quadam solitudine intentionis videtur Deus; turba strepitum habet;
visio ista secretum desiderat.
|
|