|
Chrysostomus in Ioannem. Quia dominus supra meminit et Ioannis, et
testimonii Dei, et operum suorum, ut eos ad seipsum attraheret,
probabile erat multos suspicari quod haec diceret, gloriam hominum
amans; et ideo contra hoc dicit claritatem ab homine non accipio; hoc
est, non indigeo. Non enim est mea natura talis ut indigeat quae ab
hominibus est gloria. Si enim sol a lucernae lumine non recipit
adiectionem, multo magis ego humana gloria non indigeo. Alcuinus.
Vel claritatem ab hominibus non accipio; idest, laudem humanam non
quaero: non enim veni ut honorem ab hominibus acciperem carnalem, sed
honorem hominibus darem spiritualem. Non ergo ideo hoc loquor ut
gloriam meam quaeram, sed condoleo vobis errantibus, et volo vos
reducere ad viam veritatis; unde dicit sed cognovi vos, quia
dilectionem Dei non habetis in vobis. Chrysostomus. Quasi dicat:
ideo hoc dixi, ut convincam vos quoniam propter amorem Dei me non
persequimini: etenim ipse testatur mihi et per opera et per
Scripturas. Oportebat igitur ut sicut me abiciebatis, aestimantes
esse Deo contrarium, ita nunc ad me veniretis, si Deum amaretis;
sed non amatis. Non autem ab his solum, sed etiam a futuris hoc
ostendit, dicens ego veni in nomine patris mei, et non accepistis me.
Si alius venerit in nomine suo, illum accipietis. Ideo dicit se in
nomine patris venisse, ut omnem abscindat occasionem indevotionis.
Alcuinus. Ac si dicat: ideo veni in mundum ut per me glorificetur
nomen patris, quia patri omnia attribuo. Dilectionem ergo Dei non
habebant, quia nolebant eum recipere qui patris venerat facere
voluntatem. Antichristus autem veniet in nomine non patris, sed suo,
ut non gloriam patris, sed suam quaerat. Quia enim Iudaei noluerunt
recipere Christum, poena peccati huius congruet ut recipiant
Antichristum; ut qui nolunt credere veritati, credant mendacio.
Augustinus de Verb. Dom. Sed audiamus et Ioannem: audisti quia
Antichristus venit, et nunc Antichristi multi facti sunt. Quid
autem expavescit in Antichristo, nisi quia nomen suum honoraturus est
et nomen domini contempturus? Quid aliud facit qui dicit: ego
iustifico, nisi boni fuerimus, peristis? Ergo vita mea ex te
pendebit, et salus mea ex te religabitur. Ita ne oblitus sim
fundamentum meum? Nonne petra erat Christus? Chrysostomus. Sic
igitur irrefragabilem indevotionis eorum ponit demonstrationem; quasi
dicat: si ut amantes Deum me persequeremini, multo magis in
Antichristo hoc vos facere oporteret: ille enim non dicit se a patre
missum, neque secundum voluntatem illius venire; sed e contrario ea
quae sibi non congruunt rapiens, super omnia Deum se esse dicet.
Manifestum est igitur quod livoris persecutio erat qua Christum
persequebantur, et odii in Deum. Deinde causam eorum infidelitatis
ponit, dicens quomodo vos potestis credere qui gloriam ab invicem
accipitis, et gloriam quae a solo Deo est non quaeritis? Hinc enim
rursus ostendit quoniam non quae Dei sunt intendebant, sed propriam
volebant passionem defendere. Alcuinus. Magnum igitur vitium est
iactantia, et humanae laudis ambitio, quae de se vult aestimari quod
de se non habet. Ideo enim non possunt credere, quia superba mens
eorum laudari desiderat, et se super alios efferre. Beda. Hoc autem
vitium melius caveri non potest, quam ut ad conscientias nostras
redeamus, nosque pulverem esse consideremus; et si quid nobis boni
inesse deprehendimus, non nobis, sed Deo ascribamus. Instruimur
etiam ut semper nos tales exhibeamus quales ab aliis videri
desideramus. Denique possent ipsi respondere: ergo accusabis nos apud
patrem? Et ideo eorum quaestionem praeveniens subdit nolite putare
quia ego accusaturus sim vos apud patrem. Chrysostomus. Quia
scilicet non veni damnare, sed salvare. Est qui accusat vos,
Moyses, in quo vos speratis. Sicut enim de Scripturis supra dixit
in quibus putatis vitam aeternam habere, ita et de Moyse ait in quo
vos speratis, ex propriis eos ubique capiens. Sed dicent: qualiter
nos ille accusabit? Quid tibi et Moysi commune, qui sabbatum
solvisti? Et ideo subdit si enim crederetis Moysi, crederetis
forsitan et mihi; de me enim ille scripsit. Haec ex superioribus
constitutionem habent: cum enim in confessionem deductum sit quod a
Deo veni, ab operibus, a voce Ioannis, a patris testimonio,
manifestum est quod Moyses eos accusabit; etenim dixit: si quis
venerit signa faciens et ad Deum ducens, et futura praedicens cum
veritate, oportet ei obedire. Christus autem haec omnia fecit; nec
ei crediderunt. Alcuinus forsitan autem more nostro posuit, non quia
dubitatio sit in Deo. Scripsit autem de Christo Moyses dicens:
prophetam vobis suscitabit Deus de fratribus vestris: tamquam me ipsum
audietis. Augustinus contra Faustum. Sed et omne quod scripsit
Moyses, de Christo est, idest, ad Christum omnino pertinet, sive
quod eum figuris rerum vel gestarum vel dictarum praenuntiet, sive quod
eius gratiam, gloriamque commendet. Sequitur si autem illius litteris
non creditis, quomodo verbis meis credetis? Theophylactus. Quasi
dicat: ipse etiam scripsit, et apud vos libros reliquit, ut si forte
oblivisceremini, de facili recordari possitis; et cum scriptis non
credidistis, quomodo verbis meis non scriptis credetis? Alcuinus.
Ex hoc etiam colligitur, quia qui legis praecepta, quae rapinam et
alia mala prohibent, implere negligunt, et dicta Evangelii, quae
perfectiora et subtiliora sunt, implere non valent. Chrysostomus.
Et quidem si attenderent his quae dicebantur, oportebat quaerere, et
ab eo discere quae sunt illa quae Moyses de eo scripsit; sed silent:
talis enim est nequitia, ut quicquid dicat aliquis vel faciat, maneat
proprium venenum conservans.
|
|