|
Chrysostomus in Ioannem. Curatus homo non secessit ad nundinas,
neque voluptati aut vanae gloriae dedit seipsum; sed in templo
conversabatur, quod maximae religionis est signum; unde dicitur postea
invenit eum Iesus in templo. Augustinus in Ioannem. Dominus quidem
Iesus et in turba eum videbat, et in templo. Ille autem languidus
Iesum in turba non agnoscit, in templo agnoscit, in loco sacrato.
Alcuinus. Quia si gratiam conditoris cognoscere volumus, et ad eius
visionem venire, fugienda est turba cogitationum et affectuum
pravorum; declinanda sunt pravorum conventicula, fugiendum est ad
templum, ut nosipsos templum Dei studeamus facere, quos Deus
invisere et in quibus manere dignetur. Sequitur et dixit illi: ecce
sanus factus es; iam noli amplius peccare, ne deterius tibi aliquid
contingat. Chrysostomus. Ubi prius discimus quod ex peccatis ei nata
est haec aegritudo: quia enim saepius animam in nobis aegrotantem
insensibiliter habemus, corpus autem, etsi parvam susceperit
laesionem, omne facimus studium, ut ab infirmitate liberemur,
propterea Deus punit corpus pro his quae anima deliquit; secundo vero
quod verus est Gehennae sermo; tertio quod longum est et infinitum
supplicium. Dicunt enim quidam: numquid quia in brevi temporis
momento adulteratus sum, immortaliter crucior? Vide quod hic tanto
tempore pro peccatis cruciabatur: non enim temporis mensura peccata
iudicantur, sed ipsa delictorum natura. Cum his autem et illud
discimus, quod si gravem sustineamus poenam pro prioribus peccatis,
deinde in eadem inciderimus, graviora patiemur; et hoc decenter: qui
enim neque supplicio factus est melior, ut insensibilis de reliquo et
contemptor, ad maius ducetur tormentum. Si autem hic non omnes pro
peccatis torquentur, non confidamus: nihil enim nos hic pati pro
peccatis, signum est maioris illic futuri supplicii. Non autem omnes
aegritudines sunt ex peccatis, sed plures. Quaedam enim et a pigritia
fiunt, quaedam propter probationem, sicut in Iob. Sed propter quid
paralytico huic Christus de peccatis mentionem facit? Quidam huic
paralytico detrahentes, dicunt eum Christi fuisse accusatorem, et
propter hoc haec audisse: quid igitur dicent de paralytico qui est apud
Matthaeum? Etenim et illi dictum est: dimittuntur tibi peccata tua.
Neque etiam Christus hunc incusat de praeteritis, sed ad futurum eum
munit solum. Alios igitur curans, peccatorum non meminit: quia his
paralyticis ex peccatis aegritudines sunt factae, aliis autem ex
infirmitate naturali. Vel per hos reliquos omnes admonet. Cum his
autem et illud est dicere, quoniam multam vidit inesse animae huius
patientiam, et ut valentem suscipere admonitionem eum admonet.
Tribuit autem signum ei propriae deitatis: dicendo enim non amplius
pecces, ostendit se scire omnia quae ab eo facta erant delicta.
Augustinus. Nunc autem ille, postea quam vidit Iesum, et cognovit
eum auctorem salutis suae, non fuit piger in evangelizando quem
viderat; unde sequitur abiit ille homo, et nuntiavit Iudaeis quia
Iesus erat qui fecit eum sanum. Chrysostomus. Non ita insensibilis
erat ut post tantum beneficium et admonitionem maligna mente hoc dicat.
Si enim detrahere vellet, sanitatem tacens, transgressionem
dixisset; sed hoc non fecit: non enim dixit, quoniam Iesus est qui
dixit tolle grabatum tuum, quod videbatur Iudaeis crimen esse; sed
dixit: quoniam Iesus est qui me sanum fecit. Augustinus in
Ioannem. Sic igitur ille annuntiabat, et illi insaniebant; unde
sequitur propterea persequebantur Iudaei Iesum, quia hoc faciebat in
sabbato. Manifestum enim opus corporale factum erat ante oculos
Iudaeorum, non sanitas corporis, sed deportatio grabati, quae non
videbatur ita necessaria quemadmodum sanitas. Aperte ergo dicit
dominus, sacramentum sabbati, et signum observandi unius diei ad
tempus datum esse Iudaeis; impletionem vero ipsam sacramenti in illo
venisse, cum sequitur Iesus autem respondit eis: pater meus usque
modo operatur, et ego operor; quasi dicat: nolite putare quia sabbato
ita requievit pater meus ut ex illo non operetur; sed sicut ipse nunc
operatur sine labore, operor et ego. Sed ideo dictum est, Deum
requievisse, quia iam creaturam nullam condebat postquam perfecta sunt
omnia. Quietem vero propterea appellavit Scriptura, ut nos admoneret
post bona opera quieturos. Et sicut Deus postquam fecit hominem ad
imaginem et similitudinem suam, et perfecit omnia opera sua bona
valde, requievit septimo die; sic et tibi requiem non speres, nisi
cum redieris ad similitudinem in qua factus es, quam peccato
perdidisti; et nisi cum bona fueris operatus. Augustinus super
Genesim. Dici ergo probabiliter potest, ad servandum sabbatum
Iudaeis fuisse praeceptum in umbra futuri, quae spiritualem requiem
significaret; quam Deus exemplo quietis suae fidelibus bona opera
facientibus arcana significatione pollicebatur. Augustinus super
Ioannem. Erit enim sabbatum huius saeculi cum transierint sex
aetates, quasi sex dies saeculi: tunc enim ventura est requies, quae
promittitur sanctis. Augustinus super Genesim. Cuius etiam quietis
ipse dominus Iesus mysterium sua sepultura confirmavit: ipso quippe
die sabbati requievit in sepulchro, postquam sexto die consummavit
opera sua, quando ait: consummatum est. Quid ergo mirum si Deus
istum diem, quo erat Christus in sepultura quieturus, volens etiam
hoc modo praenuntiare, ab operibus suis in uno die requievit, deinceps
operaturus ordinem saeculorum? Potest etiam intelligi, Deum
requievisse a condendis generibus creaturae, quia ultra iam non
condidit aliqua genere nova. Deinceps autem usque nunc et ultra
operatur eorumdem generum administrationem, quae tunc instituta sunt,
non ut ipso saltem die septimo potentia eius a caeli et terrae omniumque
rerum quas condiderat gubernatione cessaret; alioquin continuo
dilaberentur: creatoris namque potentia causa est abstinendi omni
creaturae, quae ab eis quae creata sunt regendis si aliquando
cessaret, simul et eorum cessaret species, omnisque natura
concideret. Neque enim sicut structuram aedium cum fabricaverit quis
abscedit, atque illo cessante stat opus eius; ita mundus vix ictu
oculi stare potest, si ei Deus regimen suum subtraxerit. Proinde
quod dominus ait pater meus usque modo operatur, continuationem quamdam
operis eius, quae universam creaturam continet atque administrat,
ostendit. Aliter enim posset intelligi, si diceret: et nunc
operatur; ubi non esset necesse ut operis continuationem acciperemus.
Aliter autem cogit intelligi, cum ait usque nunc, ex illo scilicet
quo cuncta cum conderet operatus est. Augustinus in Ioannem. Ergo
tamquam diceret Iudaeis: quid expectatis ut non operer sabbato?
Sabbati dies vobis ad significationem meam praeceptus est. Opera Dei
attenditis, per me facta sunt omnia. Operatus est pater lucem; sed
dixit ut fieret. Si dixit: verbo operatus est, et verbum eius ego
sum. Pater meus et tunc operatus est cum fecit mundum, et usque nunc
operatur cum regit mundum: ergo et per me fecit cum fecit, et per me
regit cum regit. Chrysostomus. Et quidem Christus, cum discipulos
excusare oportebat, David conservum eorum in medium ferebat; quando
vero de seipso erat accusatio, ad patrem refugit. Considerandum
etiam, quod neque ut homo solum excusat, sed neque ut Deus solum:
sed quandoque hoc, quandoque illo modo. Volebat enim utrumque credi,
et condescensionis dispensationem et deitatis dignitatem. Unde hic
aequalitatem sui ad patrem ostendit, et in dicendo eum patrem
singulariter (dicit enim pater meus) et in agendo eadem illi (dicit
enim et ego operor); unde sequitur propterea ergo magis quaerebant eum
Iudaei interficere, quia non solum solvebat sabbatum, sed et patrem
suum dicebat Deum. Augustinus. Non quomodocumque, sed quia
aequalem se fecit Deo: nam omnes dicimus Deo: pater noster, qui es
in caelis. Legimus et Iudaeos dixisse: cum tu sis pater noster.
Ergo non hic irascebantur quia patrem suum dicebat Deum, sed quod
longe alio modo quam homines. Augustinus de Cons. Evang. Dicendo
enim pater meus usque modo operatur, et ego operor; quod ei esset
aequalis voluit intelligi; consequens esse ostendens ut quoniam pater
operatur, et filius operetur: quia pater sine filio non operatur.
Chrysostomus. Si vero non naturalis esset filius, nec eiusdem
substantiae, haec excusatio maior accusatione esset. Non enim
praefectus regalem legem transgrediens poterit effugere, si accusatus
se excuset dicens, quoniam et rex solvit legem. Sed quia par est
dignitas filii ad patrem, propterea perfecta excusatio est. Sicut
igitur pater operans sabbato, absolutus est a crimine, ita et filius.
Augustinus in Ioannem. Ecce intelligunt Iudaei quod non intelligunt
Ariani: Ariani quippe inaequalem dicunt filium patri, et inde
haeresis pulsat Ecclesiam. Chrysostomus in Ioannem. Qui vero
nolunt cum bona mente hoc suscipere, dicunt quod Christus non fecit se
aequalem Deo, sed Iudaei hoc suspicabantur; sed ad hoc per ea quae
supra dicta sunt superveniamus. Manifestum enim est quod Iudaei
persequebantur Christum, et quod solvebat sabbatum, et quod dicebat
patrem suum Deum: unde et quod consequenter additur aequalem se
faciens Deo, adhaeret praemissis in veritate. Hilarius de Trin.
Expositio enim est Evangelistae causam demonstrantis cur dominum
Iudaei interficere vellent. Chrysostomus. Et iterum, si ipse hoc
ipsum volebat astruere, sed Iudaei hoc inaniter suspicabantur; non
dimisisset dominus eorum mentem in errore, sed correxisset: neque enim
Evangelista hoc tacuisset; sicut supra de eo quod dictum est: solvite
templum hoc. Augustinus. Non tamen Iudaei intellexerunt Christum
esse filium Dei; sed intellexerunt in verbis Christi, quia talis
commendaretur filius Dei quod aequalis esset Deo. Quia ergo
nesciebant, talem tamen praedicari agnoscebant; ideo dicit aequalem se
faciens Deo. Non autem ipse se faciebat aequalem, sed ille illum
genuerat aequalem.
|
|