|
Hilarius de Trin. Ad violati sabbati obiectum sibi reatum dixerat:
pater meus usque modo operatur, et ego operor, ut usurpasse hoc ex
auctoritate intelligeretur exempli; significans tamen hoc quod ipse
ageret, patris opus esse intelligendum, quia ipse in se operaretur
operante: et rursum adversum eam invidiam, quod se Deo aequasset
paterni nominis usurpatione, volens et nativitatem confirmare, et
naturae virtutem profiteri, respondit; unde dicitur respondit itaque
Iesus, et dixit eis: amen, amen dico vobis: non potest filius a se
facere quidquam, nisi quod viderit patrem facientem. Augustinus in
Ioannem. Quidam qui Christianos se haberi volunt, Ariani haeretici
dicentes ipsum filium Dei qui suscepit carnem, minorem esse quam pater
est, capiunt ex his verbis causam calumniae, et respondent nobis:
videtis quia dominus Iesus cum adverteret Iudaeos ex hoc moveri, quia
patri Deo aequalem se faceret, talia verba subiunxit, ut se aequalem
non esse monstraret: qui enim non potest, inquiunt, a se facere
quidquam nisi quod viderit patrem facientem, utique minor est, non
aequalis. Sed si Deus erat verbum, et est Deus maior et Deus
minor, duos deos colimus, non unum Deum. Hilarius. Ne igitur
exaequatio illa per nomen naturamque filii fidem nativitatis auferret,
ait filium a se nihil facere posse. Augustinus in Ioannem. Tamquam
diceret: quid scandalizati estis, quia patrem meum dixi Deum, et
quia aequalem me feci Deo? Ita sum aequalis, ut ille me genuerit,
non ut ille a me, sed ego ab illo sim. Filio hoc est esse quod
posse. Quia ergo substantia filii de patre est, ideo potentia filii
de patre est; quia ergo filius non est a se, ideo non potest a se.
Sic ergo non potest filius a se facere quidquam, nisi quod viderit
patrem facientem: quia videre filii hoc est natum esse de patre; non
alia visio est eius et alia substantia eius: totum quod est, de patre
est. Hilarius. Ut autem maneret salutaris in patre et filio
confessionis nostrae ordo, naturam nativitatis ostendit, quae
potestatem efficiendi non per incrementa indultarum ad unumquodque opus
virium sumeret, sed de cognitione praesumeret; praesumeret autem non
de aliquo operis corporalis exemplo ut quod prius pater faceret, id
postea filius facturus esset; sed cum ex patre filius esset natus per
virtutis ac naturae in se paternae conscientiam, nihil nisi quod patrem
facientem vidisset, filium facere posse testatus est. Non enim
corporalibus modis Deus videt; sed visus ei omnis in virtute naturae
est. Augustinus de Trin. Hoc autem si propterea dictum acceperimus
quia in forma accepta ex creatura minor est filius; consequens erit ut
prior pater super aquas ambulaverit, et cetera quae filius in carne
apparens inter homines fecit, ut possit filius ea facere. Quis autem
vel delirus ista sentiat? Augustinus super Ioan. Ambulatio tamen
illa carnis supra mare a patre fiebat per filium. Quando enim caro
ambulabat, et divinitas filii gubernabat, pater absens non erat, cum
filius dicat: pater in me manens ipse facit opera. Cum ergo dixisset
non potest filius a se facere quidquam, ne forte carnalis subreperet
intellectus, ut faceret sibi homo quasi duos fabros, unum magistrum,
alterum discipulum, ut quomodo ille fecit arcam, iste faciat alteram,
secutus ait quaecumque enim ille fecerit, haec et filius similiter
facit. Non ait: quaecumque pater facit, et filius alia similia
facit; sed: haec eadem. Mundum pater, mundum filius, mundum
spiritus sanctus. Si unus Deus pater, et filius, et spiritus
sanctus, unus mundus factus a patre per filium in spiritu sancto.
Haec ergo eadem facit. Addit autem similiter, ne alius error in
animo nasceretur. Videtur enim corpus hoc idem facere quod animus,
sed non similiter: animus enim imperat corpori: corpus visibile est,
animus invisibilis. Ut faceret aliquid servus, iubente domino fecit:
idem ab utroque factum est; sed numquid similiter? Non ergo sic
pater, et filius; sed haec eadem facit, et similiter facit; ut
intelligamus simili potentia facere filium eadem ipsa quae facit pater.
Aequalis igitur est patri filius. Hilarius de Trin. Vel aliter.
Omnia et eadem ad ostendendam naturae virtutem locutus est. Est
igitur natura eadem, cum eadem omnia posse naturae sit. Ubi vero
similiter per filium omnia eadem fiunt, similitudo operum solitudinem
operantis exclusit. Haec igitur est verae nativitatis et fidei nostrae
intelligentia, quia sub una hac significatione testantur et similiter
facta nativitatem, et eadem facta naturam. Chrysostomus in Ioannem.
Vel aliter. Totum quod dicitur a semetipso non potest filius facere
quidquam, intelligendum est quia nihil contrarium patri, nihil alienum
ab eo facere potest. Ideo autem non dicit quoniam nihil contrarium
facit, sed quoniam non potest facere, ut hinc ostendat
indissimilitudinem et certitudinem parilitatis. Non enim
imbecillitatem filii, sed multam eius virtutem ostendit hoc verbum.
Sicut enim cum dicimus: impossibile est Deum peccare, non
imbecillitatem eius accusamus, sed ineffabilem quamdam virtutem eius
testamur; ita cum dicit filius: non possum a meipso facere quidquam,
hoc dicit, quoniam impossibile est eum facere aliquid contrarium
patri. Augustinus contra Serm. Arian. Hoc autem non deficientis
est, sed in eo quod de patre natus est, permanentis; tamque laudabile
est omnipotentem non posse mutari, quam laudabile est quod omnipotens
non potest mori. Posset enim filius facere quod non vidisset patrem
facientem, si posset facere quod per illum non facit pater; hoc est,
si posset peccare: neque naturae immutabiliter bonae quae a patre est
genita conveniret. Hoc autem quia non potest, non deficienter non
potest, sed potenter. Chrysostomus. His autem quae dicta sunt
attestatur quod sequitur quaecumque enim ille fecerit, haec similiter
et filius facit. Si enim per seipsum pater omnia facit, et filius per
seipsum facit, ut hoc quod dicit similiter, maneat; vides qualiter
intelligentia est excelsa, humilitatis autem verba. Si enim humilius
producit verba quaedam, non mireris: quia enim persequebantur eum
excelsa audientes, et contrarium Deo esse aestimabant, parum per
verba remisit. Augustinus in Ioannem. Cum ergo dixisset et se eadem
facere, et similiter quae facit pater, subdit pater enim diligit
filium, et omnia demonstrat ei quaecumque ipse facit. Ad hoc quod
supra dixit nisi quod viderit patrem facere, videtur pertinere et quod
omnia demonstrat ei quae ipse facit. Sed rursus mortalis cogitatio
perturbatur: dicet enim aliquis: seorsum facit pater, ut possit
filius videre quod facit; velut si faber doceat filium artem suam, et
demonstret ei quicquid facit, ut possit et ipse facere quod viderit
patrem facientem. Cum ergo pater facit, filius non facit, ut possit
videre filius quod pater facit. Porro si fixum atque inconcussum
tenemus, quia per filium omnia pater facit, antequam faciat demonstrat
filio. Ubi etiam demonstrat filio pater quod facit, nisi in ipso
filio, per quem facit? Si enim pater exemplo faciat, et filius
attendat manus patris quemadmodum faciat, ubi est illa inseparabilitas
Trinitatis? Non ergo faciendo demonstrat pater filio, sed
demonstrando facit per filium. Videt enim patrem filius demonstrantem
antequam aliquid fiat, et ex demonstratione patris, et visione filii
fit quod fit a patre per filium. Sed dices: ostendo filio meo quod
volo facere, et facit ipse, atque ego per ipsum. Sed verba dicturus
es filio tuo. Sed ipse filius est verbum patris. Numquid ergo per
verbum loqueretur ad verbum? An quia filius magnum est verbum, minora
verba transitura erant inter patrem et filium, et sonus aliquis, et
quasi creatura quaedam temporalis exitura erat ex ore patris, et
percussura aurem filii? Remove omnia corporalia: simplicitatem vide,
si simplex es; si non potes comprehendere quid sit Deus, vel hoc
comprehendere quid non Deus sit. Multum proficies, si non aliud quam
est senseris de Deo. In mente tua vide quod volo dicere: in qua
video memoriam et cogitationem. Demonstrat memoria tua cogitationi
tuae Carthaginem, et quod in illa erat antequam intenderes, conversae
ad se cogitationi ostendit. Ecce facta est a memoria demonstratio,
facta est in cogitatione visio, et nulla verba in medio cucurrerunt,
nullum ex corpore signum datum est; sed tamen omnia quae in memoria
tenes, forinsecus accepisti. Pater quae demonstrat filio, non
accepit extrinsecus: intus totum agitur; quia nihil creaturarum esset
extrinsecus, nisi pater hoc fecisset per filium; et eam pater
demonstrando fecit, quia per filium videntem fecit. Sic ergo
demonstrans pater filii visionem gignit, quemadmodum pater filium
gignit. Demonstratio quippe generat visionem, non visio
demonstrationem. Quod si purius et perfectius intueri valeremus,
fortassis inveniremus nec aliud esse patrem, aliud eius
demonstrationem, nec aliud filium, aliud eius visionem. Hilarius de
Trin. Non igitur per ignorationem credendus est unigenitus Deus
doctrina demonstrationis eguisse. Demonstratio enim operum nihil aliud
hic nobis praeterquam nativitatis fidem ingerit, ut subsistentem filium
ex subsistente Deo patre credamus. Augustinus. Videre enim patrem
hoc est illi esse filium. Sic ergo demonstrat pater omnia quae facit
filio, ut a patre videat omnia filius. Videndo enim natus est, et ab
eo est illi videre a quo est illi esse, et natum esse, et permanere.
Hilarius. Neque autem incircumspectum se caelestis sermo egit, ne
forte diversae naturae significatio sub occasione dicti ambigui
subreperet. Demonstrata enim potius opera patris esse ait domino,
quam ad operationem eorum naturam virtutis adiectam, ut demonstratio
ipsa nativitas esse doceretur, cui per dilectionem patris operum
paternorum, quae per eum effici vellet, esset cognata cognitio.
Augustinus. Sed ecce quem diximus patri coaeternum, videntem
patrem, et videndo existentem, rursus nobis tempora nominat; nam
sequitur et maiora his demonstrabit ei opera. Si autem demonstrabit,
hoc est demonstraturus est, nondum demonstravit; et tunc filio
demonstraturus est quando et istis; sequitur enim ut vos miremini. Et
hoc difficile est videre, quomodo tamquam temporaliter filio coaeterno
aliquando monstret aeternus pater omnia scienti quae sunt apud patrem.
Quae sint autem illa maiora, facile est intelligere ex hoc quod
subditur sicut enim pater suscitat mortuos et vivificat, sic et filius
quos vult vivificat. Maiora enim opera sunt mortuos suscitare, quam
languidos sanare. Sed qui paulo ante loquebatur ut Deus, coepit
loqui ut homo. Demonstrabit enim quasi temporaliter homini facto in
tempore opera maiora, idest resurrectionem corporum. Corpora enim
resurgent per dispensationem humanam; sed animae resurgent per
substantiam Dei: participatione enim Dei fit anima beata, non
participatione beatae animae. Quomodo enim anima, quae inferior Deo
est, id quod ipsa inferius est, hoc est corpus, vivere facit, sic
eamdem animam non facit beate vivere, nisi quod ipsa anima superius
est, scilicet Deus. Unde et prius dictum est quod pater diligit
filium, et demonstrat ei quae ipse facit. Demonstrat enim pater filio
ut animae suscitentur, quia per patrem et filium suscitantur, nec
possunt vivere nisi earum vita sit Deus. Vel nobis pater
demonstraturus est, non illi; propterea subiungit ut vos miremini: in
quo exposuit quid voluit dicere: et maiora his demonstrabit ei opera.
Sed quare non dixit: demonstrabit vobis, sed filio? Quia et nos
membra sumus filii, et ipse discit quodammodo in membris suis, quomodo
et patitur in nobis: sicut enim dixit: quod uni ex minimis meis
dedistis, mihi dedistis, ita si interrogetur a nobis: quando eris
discens, cum tu doceas omnia? Respondet: cum unus ex minimis meis
discit, ego disco.
|
|