|
Augustinus in Ioannem. Quia dixerat quod maiora his opera pater
demonstraturus est filio, quae sint maiora prosequitur, et dicit sicut
enim pater suscitat mortuos et vivificat, sic et filius quos vult
vivificat. Plane maiora sunt ista: valde enim plus est ut resurgat
mortuus quam ut convalescat aegrotus. Non autem sic hoc intelligamus
ut alios a patre suscitari, alios a filio aestimemus; sed eosdem quos
pater suscitat et vivificat, ipsos et filius suscitat et vivificat.
Et ne quis diceret: suscitat pater mortuos per filium, ille tamquam
potens, iste tamquam ex aliena potestate, tamquam minister facit
aliquid; potestatem filii signavit dicens filius quos vult vivificat.
Tenete hic non solum potestatem filii, verum etiam et voluntatem.
Eadem enim patris et filii potestas est, et voluntas: non enim vult
pater aliud quam filius; sed sicut illis una substantia, sic una
voluntas est. Hilarius de Trin. Velle quidem naturae libertas est,
quae ad perfectae virtutis beatitudinem cum arbitrii voluntate in
libertate subsistat. Augustinus. Sed qui sunt isti mortui, quos
vivificat pater et filius? Vult nobis insinuare resurrectionem
mortuorum quam omnes expectamus, non illam quam quidam habuerunt, ut
ceteri crederent; resurrexit enim Lazarus moriturus. Cum ergo
dixisset sicut enim pater suscitat mortuos et vivificat, ne
intelligeremus illam mortuorum resurrectionem quam fecit ad miraculum,
non ad vitam aeternam, secutus ait neque enim pater iudicat quemquam,
etc.: ut ostendat quia de illa resurrectione mortuorum dixerat quae
futura est in iudicio. Vel aliter de resurrectione animarum dictum est
sicut pater suscitat mortuos, et cetera. Resurrectione autem corporum
sic dicit: neque enim pater iudicat quemquam, et cetera. Resurrectio
enim animarum fit per substantiam patris et filii, et ideo id simul
operantur pater et filius: resurrectio vero corporum fit per
dispensationem humanitatis non patri coaeternam. Sed vide quomodo
verbum Christi mentem nostram huc atque illuc ducit, et uno carnis
loco remanere non sinit; ut versando exerceat, exercendo mundet,
mundando capaces reddat, capaces factos impleat. Paulo enim ante
dicebat, quia demonstrat pater filio quidquid facit. Videbam quasi
patrem facientem, et filium expectantem: modo rursus video filium
facientem, patrem vacantem. Augustinus de Trin. Non enim quod
dicitur omne iudicium dedit filio, secundum illam locutionem dictum est
qua dicitur sic dedit filio vitam habere in semetipso; ut significaret
quia sic filium genuit. Si enim sic diceretur, non utique diceretur
pater non iudicat quemquam; secundum hoc enim quod pater aequalem
genuit filium, iudicat cum illo. Secundum hoc ergo dictum est, quod
in iudicio non forma Dei, sed forma filii hominis apparebit; non quia
non iudicabit qui dedit omne iudicium filio, cum de illo dicat filius:
est qui quaerat et iudicet; sed ita dictum est pater non iudicat
quemquam, ac si diceretur: patrem nemo videbit in iudicio, sed omnes
filium, quia filius hominis est, ut possit et ab impiis videri, cum
et illi videbunt in quem pupugerunt. Hilarius de Trin. Vel aliter.
Quia dixerat et filius quos vult vivificat, ne non nativitatis
videretur in se habere naturam, sed non natae potius potestatis iure
subsistere, continuo subiecit neque enim pater iudicat quemquam, sed
omne iudicium dedit filio. Et in eo quod omne iudicium datum est,
naturae nativitas demonstratur: quia et omnia habere sola natura possit
indifferens, neque nativitas aliquid possit habere nisi datum sit.
Chrysostomus in Ioannem. Sicut enim dedit vitam, idest genuit eum
viventem, ita dedit iudicium, idest genuit eum iudicem. Dedit enim
hic positum est, ne hunc ingenitum suspiceris, neque duos patres
aestimes. Dicit autem omne iudicium, quia dominus est et puniendi et
honorandi, ut voluerit. Hilarius. Datum est enim ei omne iudicium,
quia vivificat quos vult. Neque ademptum patri iudicium potest
videri, cum ipse non iudicet, quia filii iudicium ex iudicio est
paterno. Ab eo enim datum omne iudicium est: sed dati iudicii causa
non tacita est; sequitur enim ut omnes honorificent filium, sicut
honorificant patrem. Chrysostomus. Ne enim audiens quoniam patrem
habet auctorem, dissimilitudinem substantiae aestimes, et honoris
minorationem, complicat honorem filii patris honori, eumdem ostendens
esse honorem patris et filii. Sed numquid patrem eum dicemus?
Absit: qui enim patrem eum dicit, non adhuc filium ut patrem
honorat, sed totum confundit. Augustinus. Et prius quidem filius
videbatur ut servus, pater honorabatur ut Deus. Apparebit filius
aequalis patri ut omnes honorificent filium, sicut honorificant
patrem. Sed quid, si inveniuntur qui patrem honorificant, et non
honorificant filium? Non potest fieri; unde sequitur qui non
honorificat filium, non honorificat patrem qui misit illum. Aliud est
enim cum tibi commendatur Deus, quia Deus est, et aliud cum tibi
commendatur Deus, quia pater est. Cum tibi commendatur Deus
creator, tibi commendatur omnipotens, spiritus quidam summus,
aeternus, invisibilis, incommutabilis; cum vero tibi, quia pater
est, commendatur, nihil tibi aliud quam filius commendatur; quia
pater dici non potest, si filium non habet. Sed si forte patrem
quidem honorificas tamquam maiorem, filium tamquam minorem, ibi tollis
honorem patris, ubi minorem das filio. Quid enim tibi aliud videtur
ita sentienti, nisi quia pater aequalem sibi filium generare aut
noluit, aut non potuit? Si noluit, invidit; si non potuit,
defecit. Vel aliter. Quod dicitur ut omnes honorificent filium sicut
honorificant patrem, redditum est resurrectioni animarum, quam sic
operatur filius sicut pater; sed propter resurrectionem corporum
subditur qui non honorificat filium, non honorificat patrem qui misit
illum. Non dixit sic: honoratur enim homo Christus, sed non sicut
pater Deus. Sed dicit aliquis: missus est filius, et maior est
pater, quia misit. Recede a carne: missionem audi, non
separationem. Res humanae fallunt homines, res divinae purgant;
quamquam et ipsae res humanae dicant contra se testimonium; velut si
quis uxorem velit petere, et per se non possit, amicum maiorem mittit
qui eam petat. Et tamen attende quam sit aliud in rebus humanis:
numquid enim homo pergit cum eo quem mittit? Pater autem qui misit
filium, non recessit a filio, cum dicat: non sum solus, quia pater
mecum est. Augustinus de Trin. Non autem eo ipso quod de patre
natus est, missus dicitur filius; sed vel eo quod apparuit huic
mundo, verbum caro factum; unde dicit: a patre exivi, et veni in
hunc mundum: vel eo quod ex tempore cuiusdam mente percipitur, sicut
dictum est. Mitte illam, ut mecum sit, et mecum laboret.
Hilarius. Conclusa igitur sunt omnia adversum haeretici furoris
ingenia. Filius est, quia a se nil facit: Deus est, quia
quaecumque pater facit, et ipse eadem facit; unum sunt, quia
exaequantur in honore: non est pater ipse, quia missus est.
|
|