|
Glossa. Quia dixerat quod filius quos vult vivificat, consequenter
ostendit qualiter per filium perveniatur ad vitam, dicens amen dico
vobis, quia qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet
vitam aeternam. Augustinus in Ioannem. Quandoquidem in audiendo et
credendo vita aeterna est, multo magis in intelligendo. Sed gradus
pietatis est fides, fidei fructus intellectus. Et non dixit: mihi;
sed credit ei qui misit me. Quare verbum audit tuum, et credit
alteri? Quid voluit dicere nisi quia verbum eius est in me? Et quid
est audit verbum meum, nisi audit me? Credit autem ei qui misit me:
quia cum illi credit, verbo eius credit, mihi credit, quia verbum
patris ego sum. Chrysostomus in Ioannem. Vel non dixit: qui audit
sermones meos, et credit mihi: aestimassent enim hoc esse tumorem et
gloriationem verborum superfluam. Dicens autem credit ei qui misit
me, susceptibilem faciebat suum sermonem. Ex duobus enim suum
sermonem susceptibilem facit: et in hoc quod patri creditur ab eo qui
ipsum audit, et in hoc quod multis bonis potietur; unde sequitur et in
iudicium non venit. Augustinus in Ioannem. Sed quis est hic? Erit
quisquam Paulo apostolo melior, qui ait: oportet nos exhiberi omnes
ante tribunal Christi? Aliquando ergo iudicium poena dicitur,
aliquando iudicium discretio dicitur. Ergo secundum iudicium
discretionis oportet nos omnes exhiberi ante tribunal Christi;
secundum iudicium damnationis hic dicitur in iudicium non venit;
idest, non venit in damnationem. Sequitur sed transit a morte in
vitam. Non nunc transit, sed iam transiit a morte infidelitatis ad
vitam fidei, a morte iniquitatis ad vitam iustitiae. Vel aliter. Ne
putares credendo te non moriturum secundum carnem, scias te mortem,
quam debes supplicio Adam, persoluturum. Accepit enim ille, in quo
tunc omnes fuimus: morte morieris nec potes evadere divinam
sententiam. Sed cum persolveris mortem veteris hominis, suscipies
vitam novi hominis, et transitum facies de morte ad vitam. Ad quam
vitam? Ad aeternam: resurrecturi enim in fine saeculi, mortui in
vitam aeternam transibunt: vita enim ista nec vita nominanda est, quia
non est vera vita nisi quae est aeterna. Augustinus de Verb. Dom.
Videmus autem homines amatores praesentis vitae temporalis ac
finiendae, sic pro illa laborare ut quando veniat mortis metus,
quidquid possunt faciant, non ut auferant, sed ut differant mortem.
Si ergo tanto labore, tanta cura agitur ut aliquantulum plus vivatur,
quomodo agendum est ut semper vivatur? Et si prudentes dicuntur qui
omnibus modis agunt ut differant mortem et vivant paucos dies, quam
stulti sunt qui sic vivunt ut perdant aeternum diem?
|
|