|
Augustinus in Ioannem. Posset aliquis dicere: ex patre aliquis
vivificatur cui credit. Quid tu? Non vivificas? Vide quia et
filius quos vult vivificat; unde dicit amen, amen dico vobis, quia
venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem filii Dei, et
qui audierint vivent. Chrysostomus in Ioannem. Cum autem dicat
venit hora, ne forte longum suspiceris tempus, addidit et nunc est.
Sicut enim in resurrectione futura vocem audientes praecipientem
suscitabimur, ita et nunc fit. Theophylactus. Hoc enim dixit pro
his quos a mortuis suscitaturus fuit, scilicet filia archisynagogi,
filio viduae et Lazaro. Augustinus in Ioannem. Vel aliter. Ne
forte quia dixit transit de morte ad vitam, intelligamus hoc in futura
resurrectione, ostendere volens quomodo transit qui credit, subiungit
amen, amen dico vobis, quia venit hora. Quae hora? Et nunc est,
quando mortui audient vocem filii Dei, et qui audierint vivent. Non
inquit: quia vivunt, audiunt; sed audiendo reviviscunt. Quid est
enim audient, nisi obedient? Qui enim credunt, et secundum veram
fidem agunt, vivunt, et mortui non sunt; qui autem vel non credunt,
vel credunt male viventes et caritatem non habentes, mortui potius
deputandi sunt. Et tamen adhuc agitur hora ista, et usque ad finem
saeculi ipsa hora una agitur, ut Ioannes dicit: novissima hora est.
Augustinus de Verb. Dom. Quando mortui, idest infideles, audient
vocem filii Dei, idest Evangelium, et qui audierint, idest qui
obedierint, vivent, idest iustificabuntur, et infideles iam non
erunt. Augustinus in Ioannem. Sed quaeret aliquis: habet filius
vitam unde vivant credentes? Audi ipsum dicentem sicut enim habet
pater vitam in semetipso, sic dedit et filio habere vitam in
semetipso. Vivere quippe suum in illo est, non aliunde, non alienum
est; non quasi particeps sit vitae, quae non est quod ipse; sed habet
vitam in semetipso, ut ipsa vita sibi sit ipse. Quid tu? Anima
mortua eras. Audi patrem per filium: surge, ut in eo recipias
vitam, quam non habes in te, qui habet vitam in semetipso; et sic
agitur prima resurrectio. Haec enim vita, quod pater et filius est,
ad animam pertinet. Non enim vitam illam sapientiae sentit corpus,
sed mens rationalis. Hilarius de synodis. Conclusi quidem haeretici
Scripturarum auctoritatibus, hoc solum tribuere solent filio, ut
patri tantum virtute similis sit; tollunt autem ei similitudinem
naturae; non intelligentes, non nisi ex naturae similitudine
similitudinem esse virtutis: neque enim aliquando inferior natura
superioris a se potiorisque naturae virtutem consequitur. Non autem
potest negari quin filius Dei idem possit, cum dixerit quaecumque
pater facit, eadem et filius facit similiter. Sed similitudini
virtutis, naturae similitudo succedit, cum dixit sicut habet pater
vitam in semetipso, ita et filio dedit habere vitam in semetipso. In
vita, naturae et essentiae significatio est; quae sicut habetur, ita
data esse docetur ad habendum. Quod enim in utroque vita est, id in
utroque significatur essentia; et vita quae gignitur ex vita, idest
essentia quae de essentia nascitur, dum non dissimilis nascitur,
scilicet quia vita ex vita est, tenet in se originis suae indissimilem
naturam. Augustinus de Trin. Intelligitur autem pater non sine vita
existenti iam filio vitam dedisse; sed ita eum sine tempore genuisse ut
vita quam pater filio gignendo dedit, coaeterna sit vitae eius qui
dedit. Hilarius de Trin. Quod enim ex vivo vivum natum est, habet
nativitatis perfectionem sine novitate naturae: non enim novum est quod
ex vivo generatur in vivum, quia nec ex nihilo ad nativitatem vita
quaesita est; et vita quae nativitatem sumit ex vita, necesse est per
naturae unitatem, et perfectae nativitatis sacramentum, ut in vivente
vivat, et in se habeat vitam viventem. Et quidem naturae humanae
infirmitas ex disparibus comparatur, et ex inanimatis continetur ad
vitam, nec statim in ea quod gignitur vivit, neque totum vivit ex
vita, cum in ea multa sint quae sine naturae sensu, cum excreverint,
desiccentur. In Deo vero totum quod est vivit: Deus enim vita est,
et ex vita non potest quidquam esse nisi vivum. Augustinus in
Ioannem. Ergo quod dicitur dedit filio, tale est ac si diceretur:
genuit filium: generando enim dedit. Quomodo dedit ut esset, sic
dedit ut vita esset in semetipso, ut non aliunde vita indigeret; sed
ipse esset plenitudo vitae unde credentes alii viverent, dum viverent.
Quid interest? Quia ille dedit, iste accepit. Chrysostomus in
Ioannem. Vides indissimilitudinem, in uno solo differentiam
ostendentem; in essendo hunc quidem patrem, illum vero filium.
Hilarius de synodis. Discernitur enim persona accipientis et dantis:
non enim potest intelligi ipse atque unus a se accepisse qui dederit:
quia alius est sibi vivens, alius profitens se vivere per auctorem.
|
|