|
Theophylactus. Non solum pater dedit filio quod vivificet, sed etiam
quod iudicium faciat; unde dicit et potestatem dedit ei iudicium
facere. Chrysostomus in Ioannem. Cuius autem gratia circa hoc
continue vertitur iudicium, dico et resurrectionem et vitam? Quoniam
haec maxime omnium sunt quae possunt difficilem etiam auditorem ad
credendum adducere. Qui enim persuasus est quoniam resurget, et filio
dabit noxas eorum quae deliquit, etsi nihil aliud viderit, signum hoc
suscipiens curret, benignum sibi iudicem faciens. Sequitur quia
filius hominis est, nolite mirari hoc. Paulus quidem Samosatenus non
ita ait; sed sic dedit ei potestatem iudicium facere, quia filius
hominis est. Sed nullam convenientiam habet hoc dictum ita: non enim
propterea suscepit iudicium quia homo est: quia quis prohibet omnes
homines esse iudices? Sed quia ineffabilis Dei filius est, propterea
et iudex est. Ita igitur legendum: quia filius hominis est, nolite
mirari hoc: quia enim videbatur audientibus obstare his quae
dicebantur: quoniam nihil plus aestimabant esse Christum quam purum
hominem; quae vero dicebantur erant maiora quam secundum hominem, et
etiam quam secundum Angelum, et erant solius Dei: ideo hanc
opinionem solvens, dixit: ne miremini quia filius hominis est: et
subdit causam quare non sit mirandum, dicens quia venit hora in qua
omnes qui in monumentis sunt, audient vocem filii Dei. Et cuius
gratia non dixit: ne miremini, quia filius hominis est: etenim et
ipse filius Dei est? Si resurrectionem posuit, quasi scilicet opus
dicens quod Dei proprium erat, dat audientibus ex eo syllogizare de
reliquo, quoniam Deus erat, et Dei filius. Etenim qui argumenta
complicant, cum partes ponentes nobiliter demonstraverint quod
quaeritur, multoties non inducunt ipsi conclusionem, sed clariorem
facientes victoriam, dimittunt illi qui contradicit, ut pro eis
sententiam ferat. Igitur eius quidem quae secundum Lazarum
resurrectionis supra reminiscens, de iudicio tacuit: non enim propter
iudicium surrexit Lazarus: universalem vero resurrectionem inducens,
iudicium posuit; unde sequitur et procedent qui bona fecerunt, in
resurrectionem vitae; qui vero mala egerunt, in resurrectionem
iudicii. Quia enim supra dixerat: qui audit sermonem meum et credit
ei qui misit me, in iudicium non venit, ut non aestimet quis quod
credere sufficit ad salutem, adiecit haec et de vita, dum dicit et qui
bona egerunt (...) et qui mala egerunt. Augustinus. Vel
aliter. Inquantum erat verbum in principio apud Deum, dedit ei vitam
habere in semetipso; sed quia verbum caro factum est ex virgine
Maria, homo factus filius hominis est; et quia filius hominis est,
accepit potestatem iudicium facere, quod scilicet erit in fine
saeculi, et ibi erit resurrectio corporum mortuorum. Animas ergo
suscitat Deus per Christum filium Dei, corpora suscitat per eumdem
filium hominis; unde additur quia filius hominis est: nam secundum
quod Dei filius est, semper habuit. Augustinus de Verb. Dom. Ad
iudicium enim forma hominis ventura est; forma illa iudicabit quae
iudicata est: sedebit iudex qui stabat sub iudice, damnabit vero reos
qui factus est falso reus. Rectum enim erat ut iudicandi viderent
iudicem: iudicandi autem erant boni et mali: restabat ut in iudicio
forma servi et bonis et malis ostenderetur, forma Dei solis bonis
servaretur. Beati enim mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
Augustinus in Ioannem. Omnes autem qui instituerunt alicuius etiam
falsae religionis sectam, negare resurrectionem mentium non potuerunt;
sed multi carnis resurrectionem negaverunt; et nisi tu, domine Iesu,
dixeris eam, quid opponemus contradictoribus? Ad ipsam igitur
ostendendam subdit nolite mirari hoc, scilicet quod dedit potestatem
filio hominis iudicium faciendi, quia venit hora. Augustinus de
Verb. Dom. Hic non addit et nunc est, quia ista hora in fine
saeculi erit. Nolite, inquam, mirari, quia dixit: oportet homines
ab homine iudicari; sed quos homines? Non solum quos inveniet vivos;
unde sequitur quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt.
Augustinus in Ioannem. Quid evidentius? Corpora sunt in
monumentis, non animae. Superius etiam cum diceret venit hora, et
adderet et nunc est, subiecit quando mortui audient vocem filii Dei.
Non dixit: omnes mortui: mortuos enim iniquos voluit intelligi; sed
non omnes iniqui obediunt Evangelio; at vero in fine omnes qui sunt in
monumentis audient vocem eius, et procedent. Noluit dicere: et
vivent, quod supra dixit, ubi vitam aeternam intelligi voluit et
beatam, quam non omnes habebunt qui de monumentis procedent.
Accepisti certe potestatem iudicandi, quia filius hominis es.
Resurgent corpora; de ipso iudicio dic aliquid, et hoc audite qui
bona fecerunt, in resurrectionem vitae, vivere scilicet cum Angelis
Dei; qui male egerunt, in resurrectionem iudicii. Hic iudicium pro
poena posuit.
|
|