|
Augustinus in Ioannem. Dicturi eramus Christo: tu iudicabis, et
pater non iudicabit; nonne ergo secundum patrem iudicabis? Et ideo
adiecit non possum ego a me facere quidquam. Chrysostomus in
Ioannem. Hoc est, non extraneum neque dissimile his quae vult
pater, a me fieri videbitis; sed sicut audio, iudico: in quo nihil
aliud ostendit quam quoniam impossibile est eum aliquid aliud velle quam
quod pater vult: hoc est, ita iudico ac si ipse pater esset qui
iudicaret. Augustinus in Ioannem. Cum ageretur de resurrectione
animarum, non dicebat audio, sed video. Audio enim nunc dicit,
tamquam praecipientis patris imperium. Iam ergo sicut homo loquitur,
quo maior est pater. Augustinus contra Arianos. Vel aliter. Dicit
filius sicut audio iudico, sive ex humana subiectione, quia filius
hominis est, sive secundum illam incommutabilem simplicemque naturam
quae sic est filii, ut tamen ei de patre sit: in qua natura non est
aliud audire, aliud videre, aliud esse. Unde ab illo est ei audire,
et videre a quo illi est ipsum esse. Et ideo sicut audit iudicat:
quia sicut genitum est verbum, ut idem verbum sit veritas, ita
secundum veritatem iudicat. Sequitur et iudicium meum iustum est:
quia non quaero voluntatem meam, sed voluntatem eius qui misit me
patris. Hoc enim dicens, ad illum hominem voluit referre intentionem
nostram qui voluntatem suam quaerendo, non eius a quo factus est, non
habuit iustum iudicium de seipso: sed iustum iudicium habitum est de
ipso. Ipse quippe faciens voluntatem suam, non Dei, moriturum se
esse non credidit; sed hoc iudicium eius iustum non fuit. Denique
fecit, et mortuus est: quia iudicium Dei iustum est, quod iudicium
facit Dei filius, non quaerendo voluntatem suam, cum sit etiam
hominis filius: non quia ipsius in iudicando nulla voluntas est, sed
quia non ita est voluntas eius propria ut sit a voluntate patris
aliena. Augustinus in Ioannem. Non ego quaero voluntatem meam
propriam, idest filii hominis, quae resistat Deo: faciunt enim
homines voluntatem suam, non Dei, quando faciunt quod volunt, non
quod iubet Deus. Quando autem ita faciunt quod volunt, ut tamen
sequantur voluntatem Dei, non faciunt voluntatem suam. Vel ideo
dicit filius non quaero voluntatem meam: quia Christus non est de se,
sed de patre suo est. Chrysostomus. Ostendit enim non aliam esse
patris voluntatem praeter suam, sed unam utriusque. Si vero humanius
hoc loquitur, ne mireris: hominem enim purum adhuc eum aestimabant.
Inde igitur suum iudicium iustum esse dixit, unde quilibet alius
excusans dixisset; qui enim sua vult statuere, in suspicionem deveniet
de corruptione iustitiae; qui vero non suis innititur, quam occasionem
habebit ut iniusta iudicet? Augustinus in Ioannem. Filius unicus
dicit non quaero voluntatem meam: et homines volunt facere voluntatem
suam. Faciamus ergo voluntatem patris, Christi, et spiritus
sancti: quia horum una voluntas, una potestas, una maiestas est.
|
|