|
Chrysostomus in Ioannem. Quia Christus magna de se enuntiaverat,
quorum demonstratio non erat dicta, ad confirmationem eorum quae dicta
sunt, oppositionem eorum inducit, dicens si ego testimonium perhibeo
de me, testimonium meum non est verum. Quis autem non statim
turbabitur, Christum audiens hoc dicentem? Etenim in multis locis
apparet sibi ipsi testatus. Si igitur omnia haec falsa sunt, quae
nobis erit spes salutis? Unde veritatem inveniemus, cum ipsa veritas
dicat testimonium meum non est verum? Hoc igitur quod dicit non est
verum, non quantum ad dignitatem suam, sed quantum ad illorum
suspicionem loquebatur. Poterant enim ei Iudaei subinferre: quoniam
tibi non credimus: nullus enim unquam sibi testans dignus est fide.
Deinde post oppositionem alias dat responsiones manifestas et
irrefragabiles, tres inducens testes eorum quae dicta sunt: opera quae
ab ipso sunt facta, patris testimonium, et Ioannis praedicationem:
et ponit priorem minorem, eam scilicet quae Ioannis; unde dicit alius
est qui testimonium perhibet de me; et scio quoniam verum est
testimonium eius quod perhibet de me. Augustinus de Verb. Dom.
Noverat enim ipse verum esse de se testimonium suum; sed propter
infirmos et propter incredulos quaerebat sol lucernas: fulgorem quippe
solis lippitudo eorum ferre non poterat; ideo quaesitus est Ioannes
qui testimonium perhiberet veritati. Martyres nonne testes sunt
Christi, ut testimonium perhibeant veritati? Sed si diligentius
inspicimus, quando martyres perhibent illi testimonium, ipse sibi
perhibet testimonium; ipse enim habitat in martyribus, ut perhibeant
testimonium veritati. Alcuinus. Vel aliter. Quia Christus Deus
erat et homo, utriusque naturae proprietatem ostendit: aliquando
loquens secundum hoc quod ex hominibus assumpsit, aliquando secundum
maiestatem divinitatis. Quod ergo ait si ego testimonium perhibeo de
me ipso, testimonium meum non est verum, ex parte humanitatis est
accipiendum; et est sensus: si ego homo de me perhibeo testimonium,
scilicet absque Deo, testimonium meum non est verum; unde sequitur
alius est qui testimonium perhibet de me. Pater enim testimonium
perhibet de Christo, quia in Baptismo vox patris audita est, et in
monte transfigurato Christo. Sequitur et scio quia verum est
testimonium eius. Deus enim veritas est: ergo testimonium veritatis
quid aliud potest esse quam verum? Chrysostomus. Sed secundum
priorem intellectum possent illi dicere: si non est verum testimonium
tuum, quomodo dicis: quoniam novi quod est verum testimonium
Ioannis? Unde ad eorum suspicionem respondet dicens vos misistis ad
Ioannem, et testimonium perhibuit veritati; quasi dicat: non
misissetis ad Ioannem, si eum dignum fide non opinaremini. Et, quod
utique maius est, non miserunt ad eum interrogandum de Christo, sed
de seipso. Qui enim missi sunt, non dixerunt: quid dicis de
Christo? Sed: tu quis es? (...). Quid dicis de teipso? Ita
magnam de homine admirationem habebant. Alcuinus. Ille autem
testimonium perhibuit, non sibi, sed veritati; sicut amicus veritatis
veritati Christo testimonium perhibuit. Non autem dominus refellit
testimonium Ioannis, quod vere necessarium fuit; sed ostendit non ita
debere homines in Ioannem intendere ut iam non putent solum Christum
sibi esse necessarium; unde subdit ego autem non ab homine testimonium
accepi. Beda. Quia non indigeo. Ioannes autem etsi testimonium
perhibuit, non tamen ut Christus cresceret, sed ut homines ad ipsius
cognitionem promoveret. Chrysostomus. Testimonium etiam Ioannis
Dei testimonium erat: ab illo enim discens dixit quod dixit. Sed ne
dicant: unde manifestum est quod a Deo didicit quod didicit? Eorum
suspicionem correxit, dicens sed hoc dico ut vos salvi sitis, quasi
dicat: ego quidem Deus existens, non indigebam huiusmodi testimonio
humano: quia vero ei magis attenditis, et eum magis omnibus fide
dignum putatis, mihi autem neque miracula facienti credidistis;
propter hoc vobis commemoro testimonium illius: ut enim non dicant:
quid igitur si ille dixit, nos autem non suscepimus? Ostendit quoniam
non acceptaverunt quae ab eo dicta sunt; unde sequitur ille erat
lucerna ardens et lucens: vos autem voluistis ad horam exultare in luce
eius. Hoc autem quod dicit ad horam, facilitatem credendi ostendit,
et quam cito ab eo resilierunt: quod si non fecissent, cito eos ad
Iesum manuduxisset. Vocando autem eum lucernam, ostendit quoniam non
ex se habebat lumen, sed a spiritus sancti gratia. Alcuinus.
Ioannes enim erat lucerna illuminatus a Christo luce, ardens fide et
dilectione, lucens verbo et actione: qui praemissus est, ut inimicos
Christi confunderet, secundum illud: paravi lucernam Christo meo:
inimicos eius induam confusione. Chrysostomus. Ad Ioannem igitur
vos duco, non quasi illius indigens testimonio, sed ut vos salvemini:
nam habeo maius testimonium Ioanne; et hoc est quod sequitur ego autem
habeo testimonium maius Ioanne. Hoc autem est quod est ab operibus;
unde sequitur opera enim quae dedit mihi pater ut perficiam ea, ipsa
opera quae ego facio, testimonium perhibent de me, quia misit me
pater. Alcuinus. Quod enim caecos illuminat, aures aperit, ora
mutorum resolvit, Daemonia fugat, mortuos suscitat: opera haec
testimonium perhibent de Christo. Hilarius de Trin. Unigenitus
enim Deus, non hominis testimonio tantum, sed etiam virtutis, docet
esse se filium: opera enim eius quae facit, testantur eum a patre
missum. Itaque filii obedientia et paterna auctoritas docentur in
misso. Sed quia opera non sufficiunt in credibilibus ad testimonium,
sequitur et qui misit me pater, ipse testimonium perhibet de me.
Revolvite evangelica volumina, et omne eorum opus recensete: nullum
aliud patris de filio testimonium extat in libris, quam quod hic sit
filius suus. Quid infertur hodie calumniae, ut adoptio nominis sit,
ut mendax Deus sit, ut nomina inania sint? Beda in Ioannem.
Missio autem incarnatio eius debet intelligi. Denique ostendit quod
Deus incorporeus sit, et quod corporalibus et visibilibus oculis
videri non possit; unde sequitur neque vocem eius unquam audistis,
neque speciem eius vidistis. Alcuinus. Possent enim Iudaei dicere:
nos soliti sumus vocem domini audire in Sina, et eum vidimus in specie
ignis. Si ergo Deus perhibet testimonium de te, nos intelligeremus
vocem domini. Contra hoc dicit: ego habeo testimonium a patre,
quamvis non intelligatis: quia vos nunquam audistis vocem eius, neque
speciem eius vidistis. Chrysostomus. Quomodo ergo Moyses dicit: si
facta est aliquando huiusmodi res, ut audiret populus vocem Dei
loquentis de medio ignis, sicut tu audisti et vidisti? Vidisse etiam
eum dicuntur Isaias et alii plures. Quid ergo est quod nunc ait
Christus? In philosophicum eos inducit dogma, paulatim ostendens
quoniam neque vox circa Deum est neque species; sed superior et
figuris est et loquelis talibus. Sicut enim dixit neque vocem eius
audistis, propter hoc non indicat quod vocem emittat, sed non
audibilem; ita dicens neque speciem eius vidistis, non hoc dicit quod
speciem sensibilem habeat et visibilem, sed quoniam nihil horum est
circa Deum. Alcuinus. Non enim carnalibus auribus, sed spirituali
intelligentia per gratiam spiritus sancti audiri potest. Non ergo
vocem spiritalem audierant, quoniam eum amare et praeceptis eius
obedire nolebant; neque speciem eius viderunt, quia non exterioribus
oculis videri potest, sed fide et dilectione. Chrysostomus. Sed
neque possibile erat eis dicere quod praecepta eius suscepissent et
servarent; ideoque subiungit et verbum eius non habetis in vobis
manens, idest praecepta Dei, legem et prophetas: etsi enim ea Deus
constituit, sed apud vos non sunt: et si Scripturae ubique docent ut
mihi credatis, vos autem non creditis, manifestum est quod sermo eius
deficit a vobis. Et propter hoc subdit quia quem misit ille, huic vos
non creditis. Alcuinus. Vel aliter verbum quod in principio erat,
non habent in se manens qui verbum Dei quod audiunt, et memoria tenere
et opere implere contemnunt. Dixerat igitur se habere testimonium a
Ioanne, ab operibus, a patre; addit et testimonium a lege quae data
est per Moysen, dicens scrutamini Scripturas, in quibus putatis
vitam aeternam habere; et illae sunt quae testimonium perhibent de me:
quasi dicat: vos in Scripturis putatis vitam aeternam habere, et me
quasi contrarium Moysi repudiatis: testimonio ipsius Moysi me esse
Deum intelligere potestis, si ipsas Scripturas diligenter
investigatis. Omnis enim Scriptura testimonium perhibet de Christo,
sive per figuras, sive per prophetas, sive per Angelorum ministeria.
Sed his Iudaei de Christo non crediderunt; et ideo vitam aeternam
habere non possunt; unde sequitur et non vultis venire ad me, ut vitam
habeatis; quasi dicat: Scripturae perhibent testimonium; et tamen
per tot testimonia non vultis venire ad me; idest, non vultis mihi
credere, et a me quaerere veram salutem. Chrysostomus in Ioannem.
Vel aliter potest continuari. Possent illi dicere: qualiter si vocem
eius non audivimus, Deus tibi testatus est? Et ideo dicit scrutamini
Scripturas, ostendens quod per has testatus est Deus de eo: etenim
in Iordane testatus est, et in monte. Sed vocem quidem factam in
monte non audierunt, factam autem in Iordane audierunt, sed non
attenderunt. Propterea mittit eos ad Scripturas, ostendens quoniam
et patris testimonium illic est. Non autem ad lectionem simplicem
Scripturarum, sed ad scrutationem exquisitam eos mittebat: quia ea
quae de eo dicebantur in Scripturis, desuper obumbrabantur; neque in
superficie exprimebantur, sed velut quidam thesaurus recondebantur.
Non dicit autem: in quibus habetis vitam aeternam; sed in quibus
aestimatis vos habere; ostendens quoniam non capiebant magnum fructum
et nobilem ex Scripturis, sola lectione aestimantes se salvari, cum
fide essent privati; propter quod subdit et non vultis venire ad me:
quia ei credere nolebant. Beda. Quod autem venire pro credere
ponatur, Psalmista ostendit dicens: accedite ad eum, et
illuminamini. Subdit autem ut vitam habeatis: si enim anima quae
peccat moritur, ipsi anima et mente mortui erant. Promittebat ergo
illis vitam animae, vel felicitatis aeternae.
|
|