|
Chrysostomus in Ioannem. Sicut iacula cum in durum aliquid
inciderint, magno impetu huc illuc disperguntur; mollius vero assecuta
figuntur et desinunt: ita et si cum audacibus hominibus impetuose
incesserimus, saeviunt magis; si autem cesserimus, facile mollimus
eorum insaniam. Propterea Christus furorem ex praemissis sermonibus
natum, secedendo mitigavit, in Galilaeam vadens; non tamen ad eadem
loca unde Ierusalem ascenderat: non enim in Cana Galilaeae, sed
ultra mare ivit; unde ait post haec abiit trans mare Galilaeae, quod
est Tiberiadis. Alcuinus. Hoc mare pro diversitate locorum diversis
nominibus vocatur; sed quantum ad praesentem locum, mare Galilaeae
propter provinciam, Tiberiadis autem a civitate dicitur. Mare autem
dicitur, non quia sit amara aqua; sed iuxta Hebraicum modum, omnium
congregationes aquarum maria vocantur: quod mare dominus etiam
frequenter transit, ut populis ibi manentibus verbum praedicationis
impendat. Theophylactus. Transit enim de loco ad locum probando
populi voluntatem, et avidiores homines uniuscuiusque civitatis et
sollicitiores reddens; unde sequitur et sequebatur eum multitudo magna
quia videbant signa quae faciebat super his qui infirmabantur.
Alcuinus. Scilicet quod caecos illuminabat, et alia huiusmodi. Et
sciendum est, quod quoscumque in corpore sanabat, eos pariter
reformabat in anima. Chrysostomus in Ioannem. Tanta autem doctrina
potientes, a signis magis movebantur, quod grossioris mentis erant.
Signa enim, ut ait Paulus, non sunt data fidelibus, sed
infidelibus. Sapientiores autem erant illi de quibus dicitur quod
stupebant in doctrina eius. Sed quare non dicit quae signa videbant
eum facientem? Quoniam hic Evangelista maiorem partem libri in
sermonibus domini consumere studuit. Sequitur subiit in montem
Iesus, et ibi sedebat cum discipulis suis. In montem quidem ascendit
propter signum quod fieri debebat. Sed quod discipulos secum ascendere
fecit, accusatio multitudinis erat non sequentis eum. Ascendit etiam
in montem erudiens nos a tumultibus et ab ea quae in mundo est
turbatione requiescere; apta enim ad philosophiam solitudo est.
Sequitur erat autem proximum Pascha dies festus Iudaeorum. Vide
qualiter in anno integro nihil plus Evangelista nos docuit de signis
Christi quam quod paralyticum sanavit, et filium reguli: non enim
studuit universa annuntiare, sed ex multis magna et pauca. Qualiter
igitur non ascendit ad diem festum? Paulatim enim solvebat legem,
occasionem capiens a Iudaica nequitia. Theophylactus. Quia enim
Iudaei eum persequebantur, occasionem recessus accipiens, legem
exclusit, innuens observantibus quod, veritate adveniente, omnis
cessat figura; et quod legibus non subicitur, ut legalia festa
perficeret. Et vide hoc quod non erat festum Christi, sed
Iudaeorum. Beda. Si quis verba Evangelistarum diligenter
consideraverit, facile cognoscet quia unius anni spatium fuit inter
decollationem Ioannis et passionem domini. Cum enim Matthaeus
dicat, quia dominus audita nece Ioannis secessit in desertum locum,
et ibi turbas pavit; et Ioannes dicit quod proximum erat Pascha
Iudaeorum quando turbas pavit, aperte demonstratur quia imminente
paschali festivitate decollatus est Ioannes. Evoluto autem unius anni
spatio, passus est Christus in eadem festivitate. Sequitur cum
sublevasset ergo oculos Iesus, et vidisset quia multitudo maxima venit
ad eum, dixit ad Philippum: unde ememus panes ut manducent hi?
Dixit cum sublevasset oculos Iesus, ut disceremus quia oculos non
erigebat huc atque illuc; sed pudice sedebat attentus cum discipulis
suis. Chrysostomus in Ioannem. Neque etiam simpliciter sedebat cum
discipulis suis, sed diligenter loquens aliquid eis, et eos ad seipsum
convertens. Deinde respiciens vidit turbam ad se venientem. Cuius
igitur gratia Philippum interrogat? Sciebat enim quod discipulorum
eius congregatio ampliori indigebat doctrina. Talis autem erat
Philippus, qui postea dixit: ostende nobis patrem, et sufficit
nobis. Propterea igitur prius eum erudiebat. Nam si simpliciter
factum esset, miraculum non tantum appareret; nunc autem prius cogit
confiteri inopiam, ut certius discat miraculi magnitudinem; unde
sequitur hoc autem dicebat tentans eum. Non quidem ignorans id quod
debebat ab ipso dici; sed humano more hoc dictum est. Sicut enim quod
dicitur: qui scrutatur corda hominum, non ostendit ignorantiae
scrutationem, sed certissimae cognitionis: ita cum hic dicit quod
tentavit eum, nihil aliud dicit quam quoniam sciebat certissime. Sed
aliud est dicere, quoniam probatiorem eum faciebat, per talem
interrogationem inducens in certissimam signi cognitionem. Propter hoc
et Evangelista, ne infirmitate locutionis minorationem aliquam
suspiceris, subiungit ipse enim sciebat quid esset facturus.
Alcuinus. Interrogat igitur, non ut ignorata discat, sed ut
discipulo adhuc rudi propriam tarditatem ostendat, quam ipse in se
perpendere non valebat. Theophylactus. Vel etiam ut aliis ipsum
ostenderet, non tamquam cor eius ignorans. Augustinus de Cons.
Evang. Sed si dominus, secundum narrationem Ioannis, prospectis
turbis quaesivit a Philippo, tentans eum, unde illis escae dari
possent; potest movere quomodo sit verum, quod alii narraverunt,
prius dixisse domino discipulos, ut dimitteret turbas. Quibus ille
respondit, secundum Matthaeum: non habent necesse ire: date eis vos
manducare. Intelligitur igitur, post haec verba dominum inspexisse
multitudinem, et dixisse Philippo quod Ioannes commemorat, alii
autem praetermiserunt. Chrysostomus. Vel aliter. Alia quidem sunt
illa, alia autem sunt haec, non eisdem facta temporibus.
Theophylactus. Philippum igitur dominus tentans utrum fidem haberet,
invenit eum adhuc humanis passionibus subiacentem; quod patet ex hoc
quod sequitur respondit ei Philippus: ducentorum denariorum panes non
sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat. Alcuinus. In
quo tarditatem suam ostendit: nam si perfecte de creatore
intelligeret, de eius potentiae largitate non diffideret.
Augustinus. Quod autem Philippus hic apud Ioannem respondet, hoc
Marcus a discipulis responsum esse commemorat, volens intelligi, hoc
ex ore ceterorum Philippum respondisse; quamquam et pluralem numerum
pro singulari usitatissime ponere potuerit. Theophylactus. Sed et
Andream dominus similem Philippo invenit, quamvis altius de illo
contemplantem; sequitur enim dicit ei unus ex discipulis eius,
Andreas frater Simonis Petri: est puer unus hic qui habet quinque
panes hordeaceos et duos pisces. Chrysostomus. Aestimo quidem non
sine causa id eum dicere; sed quia audiverat signum quod Eliseus de
panibus hordeaceis fecerat: pavit enim de viginti panibus centum
homines. Ascendit igitur mente in aliquod excelsum; sed ad summum non
potuit pervenire; quod patet per hoc quod subdit sed haec quid sunt
inter tantos? Aestimabat enim quod de paucioribus pauciora, et de
pluribus plura facturus esset qui miracula faciebat; sed hoc non erat
verum: similiter enim ei facile erat et de pluribus et de paucioribus
pascere turbas: non enim materia subiecta indigebat; sed ne viderentur
creaturae alienae esse ab eius sapientia, ipsis creaturis utitur ad
materiam miraculorum. Theophylactus. Confundantur Manichaei, qui
dicunt, quod panes et omnia huiusmodi creata sunt a malo Deo: quia
boni Dei filius Iesus Christus panes multiplicavit: nam si creaturae
malae fuissent, nequaquam bonus mala multiplicasset. Augustinus de
Cons. Evang. Quod autem Andreas apud Ioannem de quinque panibus
et duobus piscibus suggessit, hoc ceteri, pluralem numerum pro
singulari ponentes, ex discipulorum persona retulerunt. Chrysostomus
in Ioannem. Discamus autem hic qui voluptati attendimus quae
comedebant mirabiles viri illi et magni, et quantitatem eorum quae
inferebantur, et vilitatem mensae eorum. Nondum autem apparentibus
panibus iussit eos discumbere, ut discas quoniam non entia ut entia ei
subsistunt, sicut Paulus ait: qui vocat ea quae non sunt, tamquam ea
quae sunt. Sequitur enim dicit eis Iesus: facite homines
discumbere. Alcuinus. Ad litteram homines discumbere dicimus iacendo
comedere more antiquo; unde sequitur erat autem fenum multum in loco.
Theophylactus. Idest herba viridis: erat enim Pascha, quod in
primo mense veris perficiebatur. Sequitur discubuerunt ergo viri
numero quasi quinque millia. Soli viri numerantur ab Evangelista,
quia legalem consuetudinem sequebatur. Etenim Moyses a viginti annis
et supra, populum connumeravit, nulla mentione de mulieribus facta:
innuens quod omne quod virile est et iuvenile, dignum et honorabile est
apud Deum. Sequitur accepit ergo Iesus panem, et cum gratias
egisset, distribuit discumbentibus similiter et ex piscibus quantum
volebant. Chrysostomus. Sed quare paralyticum debens sanare non
orat, neque suscitans mortuos, neque mare quietans; hic autem orat
gratias agens? Ut scilicet ostendat, eos qui comestionem incipiunt,
gratias agere oportere Deo. Sed et aliter in minoribus maxime orat,
ut discas quod non propter indigentiam orat. Si enim indigeret orare,
multo magis in maioribus hoc fecisset; quia vero illa ex auctoritate
facit, manifestum est quod hic condescendendo nobis, orat: et adhuc
quoniam turba multa erat praesens, oportebat eis suaderi quod secundum
voluntatem Dei advenerat: et ideo cum occulte aliquod miraculum
faciebat, non orabat; sed coram multis orabat, ne crederent quod
esset Deo contrarius. Hilarius de Trin. Quinque igitur panes
offeruntur turbae, et franguntur: subrepunt in frangentium manus
quaedam fragmentorum procreationes, non imminuitur unde praefringitur;
et tamen praefringentis manum fragmenta occupant: non sensus, non
visus profectum tam conspicabilis operationis assequitur; est quod non
erat, videtur quod non intelligitur: solum superest ut Deus omnia
posse credatur. Augustinus in Ioannem. Unde enim multiplicat de
paucis granis segetes, inde in manibus suis multiplicavit quinque
panes: potestas enim erat in manibus Christi, panes autem illi
quinque quasi semina erant, non quidem terrae mandata, sed ab eo qui
terram fecit, multiplicata. Chrysostomus. Vide autem quanta est
servi et domini differentia: nam prophetae quasi ex mensura habentes
gratiam, ita miracula faciebant; Christus autem absoluta virtute
faciens, cum multa superabundantia omnia operabatur. Sequitur ut
autem impleti sunt, dixit discipulis suis: colligite quae superaverunt
fragmenta, ne pereant. Collegerunt ergo et impleverunt duodecim
cophinos fragmentorum. Non quidem haec ostentatio superflua fuit, sed
ne phantasiam aestimarent quod factum est; propter quod etiam ex
subiecta materia miraculum fecit. Sed quare non turbis dedit fragmenta
portanda, sed discipulis? Quoniam hos maxime erudire volebat, qui
orbis terrarum debebant esse magistri. Ego autem non solum admiror
multitudinem panum quae facta est, sed et certitudinem superfluorum:
quia neque plus neque minus fecit superfluum esse, sed tantum quantum
volebat; scilicet duodecim cophinos, secundum numerum duodecim
apostolorum. Theophylactus. Addiscimus autem ex miraculo
perpetrato, non fieri pusillanimes in coarctationibus paupertatis.
Beda. Turbae autem cum vidissent signum quod fecit dominus,
mirabantur, quia nondum eum Deum esse cognoverant; ideoque
Evangelista subdit illi ergo homines, quia carnales erant et
carnaliter intelligebant, cum vidissent quod fecerat signum, dicebant
quia hic est vere propheta qui venturus est in mundum. Alcuinus.
Nondum pleni fide dominum vocant prophetam, qui nondum Deum dicere
noverant; sed iam multum profecerant ex virtute miraculi, qui eum
secernentes ab aliis, prophetam vocabant, sicut sciebant in populo
illo prophetas aliquando miracula fecisse: nec falluntur si dicunt eum
prophetam, cum ipse dominus vocaverit se prophetam, dicens: non capit
prophetam perire extra Ierusalem. Augustinus in Ioannem. Sic autem
propheta est Christus et dominus prophetarum, sicut Angelus et
dominus Angelorum: ex eo enim quod praesens annuntiavit, Angelus
erat; ex eo quod futura praedixit, propheta erat; ex eo quod verbum
caro factum est, et Angelorum et prophetarum dominus erat: nullus
enim propheta sine verbo Dei. Chrysostomus in Ioannem. Ex hoc
autem quod dicunt qui venturus est in mundum, manifestum est quod
prophetam quemdam principalem expectabant; et ideo quod dicitur hic est
vere propheta, in Graeco cum adiectione articuli ponitur, ad
ostendendum scilicet, eum esse discretum ab aliis prophetis.
Augustinus. Considerandum autem quod dicitur: quia enim Deus non
est talis substantia quae oculis videri possit, et miracula eius quibus
totum mundum regit, universamque creaturam administrat, assiduitate
viluerunt; servavit sibi quaedam quae faceret opportuno tempore praeter
usitatum cursum ordinemque naturae, ut non maiora, sed insolita
videndo stuperent, quibus quotidiana viluerunt. Maius enim miraculum
est gubernatio totius mundi quam saturatio quinque millium hominum de
quinque panibus: et tamen hoc nemo miratur; illud mirantur homines,
non quia maius, sed quia rarum est. Nec tamen sufficit hoc intueri in
miraculis Christi: quia enim dominus est in monte, verbum Dei est in
alto: proinde non quasi humiliter iacet, nec transeunter praetereundum
est. Alcuinus. Mystice enim nomine maris turbidum saeculum
designatur. Mox autem ut Christus mare mortalitatis nostrae adiit
nascendo, calcavit moriendo, transiit resurgendo, secutae sunt eum
credendo et imitando turbae credentium ex utroque populo collectorum.
Beda. Tunc autem dominus subiit montem quando caelum ascendit, quod
designatur per montem. Alcuinus. Quod enim turbis inferius
relictis, ad altiora cum discipulis ascendit, ostendit quod
simplicibus minora praecepta sunt committenda, perfectioribus altiora:
quod imminente Pascha illos reficit, significat quia quisque pane
divini verbi, et corpore et sanguine domini desiderat refici, debet
spirituale Pascha facere, idest, de vitiis ad virtutes transire.
Oculi vero domini sunt dona spiritualia, quae cum dominus electis suis
misericorditer concedit, tunc in eos oculos suos dirigit: idest
respectum pietatis impendit. Augustinus Lib. 83 quaest. Quinque
autem panes hordeacei significant veterem legem: sive quia nondum
spiritualibus, sed adhuc carnalibus data est lex, idest quinque
corporis sensibus deditis: nam ipse et turbae quinque millia hominum
fuerunt: sive quia per Moysen lex ipsa data est: Moyses enim quinque
libros scripsit. Et quod hordeacei erant panes, bene significavit vel
ipsam legem, quae ita data erat ut in ea vitale animae alimentum
corporalibus sacramentis obtegeretur: hordei enim medulla tenacissima
palea tegitur: vel ipsum populum nondum expoliatum carnali desiderio,
quod tamquam palea cordi eius inhaerebat. Beda. Hordeum etiam
pabulum est iumentorum, et cibus servorum: et lex vetus data est
servis et iumentis, idest carnalibus. Augustinus. Duo autem
pisces, qui saporem suavem pani dabant, duas illas personas videntur
significare quibus populus ille regebatur, regiam scilicet, et
sacerdotalem; quae tamen duae personae dominum nostrum praefigurabant,
ambas enim ille sustinuit. Alcuinus. Vel duo pisces dicta vel
scripta prophetarum et Psalmistarum significant; et cum quinarius ad
quinque sensus corporis referatur, mille ad perfectionem refertur.
Qui vero quinque sensus corporis perfecte regere student, viri
dicuntur a viribus; quos feminea mollities non corrumpit; sed sobrie
et caste vivunt, et caelestis sapientiae dulcedine merentur recreari.
Augustinus in Ioannem. Puer autem qui ista habebat, forte populus
Israel erat, qui sensu puerili ea portabat, nec manducabat. Illa
enim quae portabat, clausa onerabant, aperta pascebant. Beda.
Pulchre autem dicit haec quid sunt inter tantos? Quia lex vetus parum
proficiebat, quousque eam suis manibus suscepit: idest, opere
implevit, et eamdem spiritualiter intelligendam esse docuit, quia lex
neminem ducebat ad perfectum. Augustinus. Frangendo autem panes
multiplicati sunt. Quinque enim libri Moysi multos libros, cum
exponuntur tamquam frangendo, idest disserendo, fecerunt. Augustinus
Lib. 83 quaest. Dominus etiam tamquam frangendo et aperiendo quod
durum erat et clausum in lege, per discipulos implevit, cum eis post
resurrectionem aperuit Scripturas. Augustinus in Ioannem. Quia
autem ignorantia populi erat in lege, propterea tentatio domini
ignorantiam discipuli demonstrabat. Super fenum autem discumbebant,
quia carnaliter sapiebant, et in carnalibus quiescebant; omnis enim
caro fenum. Illi autem de panibus domini implentur qui quod auribus
audiunt, operibus implent. Augustinus. Quae sunt autem fragmenta,
nisi quae populus non poterat manducare? Quid ergo restat, nisi ut
secretiora intelligentiae, quae non potest capere multitudo, illis
credantur qui idonei sunt et alios docere valent, sicut erant
apostoli? Unde et duodecim cophini impleti sunt. Alcuinus.
Cophinis enim servilia implentur officia. Cophini igitur sunt
apostoli et eorum imitatores, qui licet in praesenti sint
despectibiles, spiritualium sacramentorum divitiis sunt interius
referti. Dicuntur autem apostoli fuisse cophini, quia per apostolos
fides sanctae Trinitatis erat praedicanda in quattuor partibus mundi.
Quod autem novos panes noluit facere, sed allatos cumulavit,
significat quia veterem Scripturam non reprobavit, sed aperiendo
patefecit.
|
|