|
Augustinus in Ioannem. Talia loquente Iesu, non crediderunt
aliquid magnum dicentem, et verbis illis aliquam gratiam cooperientem;
sed prout voluerunt intellexerunt, et more hominum, quia poterat aut
disponebat Iesus carnem, qua indutum erat verbum, veluti conscissam
distribuere credentibus in se; unde dicitur multi ergo audientes, non
ex inimicis, sed ex discipulis eius dixerunt: durus est hic sermo.
Chrysostomus in Ioannem. Idest, difficile susceptibilis,
superexcedens eorum imbecillitatem: putabant enim eum supra seipsum
loqui maiora propria dignitate, et dixerunt quis potest eum audire?
Quasi pro seipsis respondentes, quia non debebant. Augustinus. Si
autem discipuli durum habuerunt istum sermonem, quid inimici? Et
tamen sic oportebat ut diceretur quod non ab hominibus intelligeretur;
secretum Dei intentos debet facere, non adversos. Theophylactus.
Cum autem audis quod discipuli eius murmurabant, non intelligas hos
qui actu sunt discipuli, sed hos qui in habitu et figura videbantur ab
eo instrui. Nam inter discipulos erant quidam ex plebe, qui
dicebantur eius discipuli, quia multo cum discipulis manebant tempore.
Augustinus. Sic autem apud se ista dixerunt ut ab illo non
audirentur; sed ille, qui noverat in seipsis, apud seipsum audiebat;
unde sequitur sciens autem Iesus apud seipsum, quia murmurarent de hoc
discipuli eius, dixit eis: hoc vos scandalizat? Alcuinus. Quod
scilicet dixi vobis, manducare carnem meam, et bibere sanguinem meum.
Chrysostomus in Ioannem. Erat autem hoc suae deitatis signum,
occulta in medium ferre; unde sequitur si ergo videritis filium hominis
ascendentem ubi erat prius: supple: quid dicetis? Hoc et in
Nathanaele fecit dicens: quoniam dixi tibi: vidi te sub ficu,
credis; maiora his videbis. Non igitur quaestiones quaestionibus
copulat; sed magnitudine dogmatum et multitudine eos inducere vult.
Non igitur discipulos in scandalum mittere volens hoc dicit, sed eorum
scandalum solvere volens: nam dum aestimant eum de Ioseph natum, non
suscipiunt ea quae dicebantur. Qui vero credituri erant quoniam de
caelo descendit et illuc ascendit, facilius attendunt his quae
dicebantur. Augustinus. Vel aliter. Hinc solvit quod illos
commoverat: illum enim putabant erogaturum corpus suum; ille autem
dixit se ascensurum in caelum, utique integrum. Cum videritis,
inquiens, filium hominis ascendentem ubi erat prius. Certe vel tunc
videbitis quia non eo modo quo putatis erogat corpus suum, et quia
gratia eius non consumitur morsibus. Filius autem hominis Christus ex
virgine Maria hic esse coepit in terra, ubi carnem assumpsit ex
terra: quid ergo vult quod ait cum videritis filium hominis ascendentem
ubi erat prius, nisi ut intelligamus unam personam esse Christum Deum
et hominem, non duas? Ne fides nostra sit quaternitas, sed
Trinitas. Sic ergo erat filius hominis in caelo, quemadmodum filius
Dei erat in terra: filius Dei in terra in suscepta carne; filius
hominis in caelo in unitate personae. Theophylactus. Non ergo
propter hoc putes quod de caelo corpus Christi descenderit: hoc enim
Marciani haeretici et Apollinaris est dictum, sed quia unus et idem
erat filius Dei et hominis. Chrysostomus. Propter hoc autem et
aliam solutionem inducit, dicens spiritus est qui vivificat; caro non
prodest quidquam. Quod autem dicit, tale est. Spiritualiter oportet
ea quae de me sunt audire; qui autem carnaliter audit, nihil
proficit. Est autem carnaliter intelligere, simpliciter ea quae
proposita sunt videre, et nihil plus imaginari. Oportet autem non ita
iudicare; sed omnia mysteria interioribus oculis inspicere, quod
semper est spiritualiter audire. Carnale vero erat dubitare qualiter
potest nobis carnem dare manducare. Quid igitur? Non est vera caro?
Immo utique; quod igitur ait caro non prodest quidquam, non de sua
carne dicit, sed de eius carne qui carnaliter accipiebat quae
dicebantur. Augustinus in Ioannem. Vel aliter. Caro non prodest
quidquam. Sed quomodo illi intellexerunt? Carnem quippe sic
intellexerunt quomodo in cadavere dilaniatur, aut in macello venditur,
non quomodo spiritu vegetatur. Accedat spiritus ad carnem, et prodest
plurimum: nam si caro nihil prodesset, verbum caro non fieret, ut
habitaret in nobis; sed spiritus per carnem aliquid operatus est in
nobis pro salute nostra. Augustinus de Civ. Dei. Non enim caro
per seipsam mundat, sed per verbum a quo suscepta est; quod cum sit
principium omnium, suscepta anima et carne, et animam credentium
mundat et carnem. Spiritus ergo est qui vivificat; caro non prodest
quidquam; sicut illi intellexerunt carnem. Non sic ego do ad
manducandum carnem meam. Nec carnem debemus sapere secundum carnem;
proinde dicit verba quae ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt.
Chrysostomus. Idest, spiritualia sunt, nihil habentia carnale,
neque consequentiam naturalem; sed eruta sunt ab omni tali necessitate
quae in terra, et a legibus quae hic positae sunt. Augustinus in
Ioannem. Si ergo intellexisti spiritualiter, spiritus et vita tibi
sunt; si intellexisti carnaliter, etiam sic spiritus et vita sunt,
sed tibi non sunt. Diximus enim hic dominum commendasse in
manducatione carnis suae et potatione sanguinis sui, ut in illo
maneamus, et ipse in nobis. Hoc autem quid facit nisi caritas?
Caritas autem Dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum
qui datus est nobis; ergo spiritus est qui vivificat. Chrysostomus.
Et quia de carnali audientia supra locutus est, subiungit sed sunt
quidam ex vobis qui non credunt. Dicens quidam, discipulos excepit;
suam autem dignitatem ostendit, occulta revelans. Augustinus. Non
dixit: sunt quidam in vobis qui non intelligunt; sed causam dixit
quare non intelligant. Propheta enim dixit: nisi credideritis, non
intelligetis; nam qui resistit, quomodo vivificatur? Adversarius
enim radio lucis quo penetrandus est, non avertit faciem, sed claudit
mentem. Credant et aperiant, et illuminabuntur. Chrysostomus. Et
ut discas quoniam ante haec verba, et non postquam murmuraverunt et
scandalizati sunt, haec Christus cognoverat, subiungit Evangelista
dicens sciebat enim ab initio Iesus qui essent credituri, et qui
traditurus eum esset. Theophylactus. Volens per hoc nobis
Evangelista ostendere quod ante constitutionem mundi omnia
cognoscebat; quod divinitatis erat indicium. Augustinus. Sed
postquam distinxit credentes dominus a non credentibus, expressit
causam quare non credunt; unde sequitur et dicebat: propterea dixi
vobis, quia nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a patre
meo. Chrysostomus. Quasi dicat: non turbant me neque stuporem
inferunt qui non credunt. Novi quibus dedit pater. Dixit autem hoc,
ut ostendat quoniam non illorum gloriam concupiscens hoc dicebat; et ut
suadeat eis quod patrem eius existiment Deum, et non Ioseph.
Augustinus in Ioannem. Ergo et credere datur nobis: non enim nihil
est credere. Si autem magnum quid est, gaude quia credidisti, sed
noli extolli: quid enim habes quod non accepisti? Hoc autem donum
quibusdam dari et quibusdam non dari, omnino non dubitat qui non vult
manifestissimis sacris litteris repugnare. Cur autem non omnibus
detur, fidelem movere non debet, qui credit ex uno omnes esse in
condemnationem iustissimam; ita ut nulla Dei esset iusta reprehensio,
etsi nullus inde liberaretur; unde constat magnam esse gratiam quod
plurimi liberantur. Cur autem istum potius quam illum liberet,
inscrutabilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius.
Sequitur ex hoc multi discipuli eius abierunt retro, et iam cum illo
non ambulabant. Chrysostomus. Non dixit: recesserunt, sed abierunt
retro, ab ea quae secundum virtutem est auditione, et quam habebant
olim fidem, perdiderunt. Augustinus. Ecce praecisi a corpore vitam
perdiderunt: quia in corpore nec fuerunt: inter non credentes et ipsi
reputati sunt. Abierunt retro non pauci, sed multi post Satanam,
non post Christum, quomodo de quibusdam feminis dicit apostolus:
quaedam conversae sunt retro post Satanam. Petrum autem non repulit
dominus retro ire post Satanam, sed fecit post se ire.
Chrysostomus. Quaeret autem aliquis: quod tempus erat verba
dispensandi his quae constructa erant nocentia? Multa quidem utilitas
et necessitas. Quia enim instabant cibum corporalem petentes, et eius
qui sub patribus datus est reminiscentes, ostendens quoniam omnia illa
typus erant, meminit cibi spiritualis. Non igitur scandalizari
oportebat, sed interrogare congruum erat: quare illorum amentiae
scandalum fuit, non indissolubilitatis eorum quae dicebantur.
Augustinus. Et hoc etiam forte factum est ad consolationem nostram:
quoniam aliquando contingit ut homo dicat verum, et quod dicit non
capiatur, atque illi qui audiunt scandalizentur et discedant.
Poenitet autem hominem dixisse quod verum est: dicit enim apud se
homo: non debui sic dicere; et sic domino contingit. Dixit, et
perdidit multos: sed non turbatur ipse, quia ab initio noverat qui non
essent credentes. Nos, si nobis contingat, conturbamur: solatium in
domino inveniamus, et tamen caute verba dicamus. Beda. Sciebat
autem dominus de aliis discipulis qui remanserunt an vellent abire; sed
tamen eos interrogavit, ut fides eorum monstraretur, et aliis imitanda
proponeretur; unde sequitur dixit ergo Iesus ad duodecim: numquid et
vos vultis abire? Chrysostomus in Ioannem. Per hunc autem modum
oportebat eos trahi: nam si eos laudasset, passi essent aliquid
humanum, existimantes se gratiam Christo facere, eum non
relinquendo: ostendens vero se non indigere eorum sequela, magis eos
detinuit. Non autem eis dixit: abite; hoc enim esset eos expellere;
sed interrogavit eos an vellent abire, auferens eis vim et
necessitatem, et nolens eos verecundia coarctari: ex necessitate enim
detineri par esset ac si abirent. Petrus autem fratrum amator,
amicitiae conservator, pro toto respondet collegio; unde sequitur
respondit ergo ei Simon Petrus: domine, ad quem ibimus? Augustinus
in Ioannem. Quasi dicat: repellis nos a te: da nobis alterum ad
quem ibimus, si te relinquimus. Chrysostomus. Hoc autem verbum
multae est amicitiae ostensivum: quia scilicet Christus eis
honorabilior erat quam patres et matres. Deinde ut non videatur hoc
propterea dicere, quia non essent qui eos reciperent, subiungit verba
vitae aeternae habes. Audiens enim magistrum dicentem quoniam
resuscitabo eum et habebit vitam aeternam, ostendit se recordari eorum
quae dicta sunt verborum. Et Iudaei quidem dicebant: hic est filius
Ioseph; hic vero dicit et nos credimus, et cognovimus, quia tu es
Christus filius Dei. Augustinus. Credidimus enim, ut
cognosceremus: nam si prius cognoscere, deinde credere vellemus, nec
cognosceremus, nec credere valeremus. Hoc credimus et cognovimus,
quia tu es Christus filius Dei; idest quia ipsa vita aeterna tu es,
et non das in carne et sanguine tuo nisi quod es. Chrysostomus. Quia
vero Petrus dixerat et nos credimus, dominus de collegio credentium
excipit Iudam; unde sequitur respondit eis Iesus: nonne ego vos
duodecim elegi, et unus ex vobis Diabolus est? Quod autem dicit,
tale est. Ne aestimetis quod quia secuti estis me, non redarguam
malos. Dignum autem est hic quaerere, quare nunc nihil dicunt
discipuli; sed postea formidantes dicunt: numquid ego sum, domine?
Sed nondum Petrus audierat: vade retro me, Satana, et propter hoc
timorem non habuit. Nunc etiam non dicit unus ex vobis me tradet, sed
Diabolus est: ideo nesciebant quod dicebatur; sed malitiam
aestimabant vituperari solum. Accusant autem hic Christum gentiles
insipienter: non enim electio eius vim infert his quae futura sunt;
sed in voluntate situm est salvari et perire. Beda. Vel dicendum,
quod ad aliud elegit undecim, et ad aliud unum; undecim elegit, ut in
apostolica dignitate perseverarent; unum elegit, ut per proditionis
eius officium salutem operaretur humani generis. Augustinus. Electus
enim est iste, de quo nolente et nesciente magnum aliquid boni fieret.
Sicut enim iniqui male utuntur bonis operibus Dei, sic e contra Deus
bene utitur malis operibus hominum. Quid Iuda peius? Sed malo eius
bene usus est dominus: tradi se pertulit, ut nos redimeret. Potest
etiam sic intelligi quod ait duodecim elegi: quia consecratus est
duodenarius numerus eorum, qui per quatuor cardines mundi Trinitatem
fuerant denuntiaturi. Non autem quia periit inde unus, ideo illius
numeri honor ademptus est: nam in locum pereuntis alius subrogatus
est. Gregorius Moralium. Capitis autem nomine censetur corpus, cum
de perverso homine dicitur unus ex vobis Diabolus est; unde
Evangelista exponens subdit dicebat autem de Iuda Simonis
Iscariotis: hic enim erat traditurus eum, cum esset unus de
duodecim. Chrysostomus. Considera Christi sapientiam: neque enim
Christus eum manifestum fecit, ne inverecundum faciat, et sic
litigiosior fiat; neque eum latere permisit, ne aestimans se latere,
sine timore operaretur.
|
|