|
Beda. Turbae, viso tanto miraculo, intellexerunt pium atque
potentem; et idcirco voluerunt ipsum facere regem: homines namque
volunt habere regem pium ad regendum et potentem ad tuendum. Dominus
igitur hoc cognoscens fugit in montem; idest, ascendit celeriter;
unde dicitur Iesus ergo cum cognovisset quia venturi essent ut raperent
eum et facerent eum regem, fugit in montem ipse solus. Datur ergo
intelligi quod dominus cum sederet in monte cum discipulis suis et
videret turbas ad se venientes, descenderat de monte, et circa
inferiora loca turbas paverat. Nam quomodo fieri potest ut rursus ille
fugeret in montem, nisi ante de monte descenderet? Augustinus de
Cons. Evang. Non autem repugnat quod Matthaeus dixit: ascendit in
montem solus orare; neque enim causae orandi contraria est causa
fugiendi: quandoquidem et hinc dominus doceat hanc esse nobis magnam
causam orandi, quando est causa fugiendi. Augustinus in Ioannem.
Erat autem rex qui timebat fieri rex; nec talis rex qui ab hominibus
fieret, sed talis qui hominibus regnum daret: semper quidem ille cum
patre regnat secundum quod est filius Dei. Praedixerunt autem
prophetae regnum eius et secundum id quod homo factus est Christus, et
fecit fideles suos Christianos, qui sunt regnum eius; quod modo
colligitur, modo emitur sanguine Christi. Erit autem aliquando
manifestum regnum eius, quando erit aperta claritas sanctorum eius,
post iudicium ab eo factum. Discipuli autem et turbae credentes in
eum, putaverunt illum sic venisse ut iam regnaret. Hoc est velle
rapere et facere eum regem. Chrysostomus in Ioannem. Vide autem
quanta est gulae virtus. Non ultra eis sabbati transgressionis cura,
non ultra zelant pro Deo; sed omnia remota sunt, ventre repleto; et
propheta iam erat apud eos, et regem eum inthronizare volebant.
Christus autem fugit, erudiens nos mundanas contemnere dignitates.
Sic igitur Iesus dimittit discipulos et ascendit in montem. Hi vero
a magistro relicti, ut sero factum est, descenderunt ad mare. Et hoc
est quod subditur ut autem sero factum est, descenderunt discipuli eius
ad mare. Et quidem usque ad vesperam expectaverunt eum, venturum esse
putantes ad se; facta vero vespera non ultra sustinent eum non
inquirere (tantus eos detinebat amor), sed ab amore igniti
ascenderunt in navem; unde sequitur et cum ascendissent navim,
venerunt trans mare in Capharnaum. Veniebant quidem ad Capharnaum
aestimantes se illic eum inventuros. Augustinus. Sic ergo dixit
finem, et redit ut exponat quomodo venerunt: quia per stagnum
navigantes transierunt: et dum navigarent recapitulando exponit quid
acciderit, dicens et tenebrae iam factae erant, et non venerat ad eos
Iesus. Chrysostomus. Non sine causa Evangelista tempus designat,
sed ut per hoc validum eorum amorem ostendat. Non enim dixerunt:
vespera nunc est, nox advenit; sed ab amore igniti ascenderunt in
navim. Multa autem erant ex quibus impediebantur. A tempore, unde
dicitur et tenebrae iam factae erant; a tempestate, unde sequitur mare
autem, vento magno flante, exurgebat a longe: non enim erat prope
terram; unde dicitur cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque
aut triginta. Beda in Ioannem. Eo genere locutionis, quo cum
dubitando loquimur, solemus dicere, ferme vigintiquinque aut prope
triginta. Chrysostomus. Et ultimo ab inopinabili; unde sequitur
vident Iesum ambulantem supra mare, et proximum fieri. Apparet
quidem eis postquam illos dimiserat; illic quidem docens eos quid est
derelictio, et amorem excitans maiorem; hic vero suam virtutem
ostendens: propter hoc igitur illi turbabantur; unde sequitur et
timuerunt. Quibus turbatis dominus confortationem adhibet; unde
sequitur ille autem dicit eis: ego sum: nolite timere. Beda. Non
autem dixit: ego sum Iesus, sed tantum ego sum: quia familiares eius
erant, ideoque audita voce, facile potuerunt cognoscere magistrum:
sive, quod verius est, ut ostenderet se illum esse qui Moysi dixit:
ego sum qui sum. Chrysostomus in Ioannem. Ideo autem eis apparuit,
ut ostendat quoniam ipse est qui tempestatem solvet. Hoc enim ostendit
Evangelista subdens voluerunt ergo accipere eum in navi, et statim
fuit navis ad terram ad quam ibant; tranquillam enim praebuit eis
navigationem. Non autem navim ascendit, volens maius miraculum
operari, et deitatem eius revelare apertius. Theophylactus. Vide
namque tria miracula. Primum est quod ambulabat supra mare; secundum
est quod fluctus mitigat; tertium est quod statim fecit navim ad terram
ire, ad quam ibant: nam multum distabant a terra cum eis dominus
apparuit. Chrysostomus. Turbae autem non ostendit se Iesus supra
mare ambulantem, quia hoc signum imbecillitatem eorum excedebat; sed
neque discipulis diu visus est hoc faciens, sed statim disparuit ab
eis. Augustinus de Cons. Evang. Non est autem adversum quod
Matthaeus prius eum dixit iussisse discipulos ascendere in naviculam,
et praecedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas: ac deinde
dimissis turbis, ascendisse in montem solus orare; Ioannes vero prius
eum fugisse commemorat solum in montem, ac deinde inquit ut autem sero
factum est, descenderunt discipuli eius ad mare, et cum ascendissent
navim, et cetera. Quis enim non hoc videat recapitulando Ioannem
postea dixisse factum a discipulis, quod iam Iesus iusserat antequam
fugisset in montem? Chrysostomus. Vel aliter. Mihi videtur hoc
signum aliud ab eo quod apud Matthaeum positum est: tunc enim non
statim eum susceperunt, nunc autem persuasi sunt statim suscipere; et
tunc quidem adhuc tempestas permanebat concutiens navim, nunc autem cum
voce tranquillitas advenit. Multoties enim eadem facit signa, ut
facile susceptibilia fiant. Augustinus in Ioannem. Mystice autem
pavit dominus turbas et ascendit in montem: sic enim de illo praedictum
est: congregatio populorum circumdabit te; et propter hanc in altum
regredere; idest, ut circumdet te congregatio populorum, regredere in
altum. Quare autem dictum est fugit? Neque enim si nollet
teneretur. Aliquid ergo significavit fugiendo: quia scilicet non
potuit intelligi altitudo eius; quidquid enim non intellexeris fugit me
dicis. Ergo fugit in montem ipse solus, quia ascendit super omnes
caelos. Illo autem sursum posito discipuli in navicula tempestatem
patiebantur: navicula illa Ecclesiam praesignabat. Tenebrae iam
factae erant, et merito, quia lux non erat; non enim venerat ad illos
Iesus. Quantum accedit finis mundi, crescunt errores, crescit
iniquitas. Lux denique caritas est, secundum illud: qui odit fratrem
suum, in tenebris est. Ipsi fluctus navem turbantes, et
tempestates, et venti, clamores sunt maledicorum: inde caritas
refrigescit, inde fluctus augentur, et turbatur navis. Nec tamen
venti illi, et tempestas, et fluctus, et tenebrae id agebant ut vel
navis non promoveretur, vel soluta mergeretur: qui enim perseveraverit
usque in finem, hic salvus erit. Quinarius autem numerus ad legem
pertinet; ipsi sunt quinque libri Moysi: ergo legem signat numerus
vigesimus quintus: quoniam quinquies quini fiunt vigintiquinque. Sed
huic legi, antequam Evangelium veniret, deerat perfectio, quae in
senario numero comprehenditur. Ipsa ergo quinque per sex
multiplicentur, ut lex per Evangelium impleatur, ut fiant sexies
quini triginta. Ad eos ergo qui legem implent, venit Iesus calcans
fluctus; idest, omnes tumores mundi sub pedibus habens, omnes
altitudines saeculi premens; et tamen tantae sunt tribulationes ut
etiam ipsi qui credunt in Iesum, expavescant ne deficiant.
Theophylactus. Cum autem homines vel Daemones nos per timorem
nituntur movere, audiamus Christum dicentem ego sum, nolite timere;
idest, ego semper assisto, et sicut Deus permaneo, et numquam
pertranseo: non perdatis in me fidem pro falsis terroribus. Vide
etiam quomodo non in principio periculi dominus astitit, sed in fine.
Permittit namque nos esse in medio periculorum, ut certantes in
tribulationibus probabiliores fiamus, et ut ad ipsum solum recurramus
qui potens est ex insperatis nos liberare. Cum enim intellectus
humanus sibi providere non poterit, tunc salus divina advenit. Si
voluerimus etiam Christum in naviculam nostram suscipere, idest in
cordibus nostris habitare, statim inveniemur in terra ad quam ire
volumus, idest in caelum. Beda. Quia vero haec navicula non
torpentes vehit, sed fortiter remigantes, significatur quod in
Ecclesia non desidiosi et molles, sed fortes et in bonis operibus
perseverantes perveniunt ad portum salutis aeternae.
|
|