|
Chrysostomus in Ioannem. Dominus, etsi turbis non manifeste
ostenderit quomodo supra mare ambulaverit, dedit tamen eis latenter
suspicari quod factum erat; et hoc Evangelista ostendit, dicens
altera die turba quae stabat trans mare, vidit quia navicula alia non
erat ibi nisi una, et quia non introisset cum discipulis suis Iesus in
navim, sed soli discipuli eius abiissent. Quid enim hoc erat aliud
quam suspicari quod mare pede transiens, recesserat? Neque enim est
dicere quod in alia navicula pertransivit, quia una erat ibi tantum,
in quam ascenderunt discipuli eius, cum quibus ipse non intraverat.
Augustinus in Ioannem. Insinuatum autem est illis tam magnum
miraculum. Venerunt ergo et aliae naves iuxta locum illum ubi
manducaverant panem, in quibus turbae eum secutae sunt; et hoc est
quod subditur aliae vero naves supervenerunt quaerentes eum.
Chrysostomus in Ioannem. Sed tamen post miraculum tam magnum
venientes, non interrogaverunt eum qualiter pertransiit, neque
curaverunt tantum miraculum addiscere; sequitur enim et cum invenissent
eum trans mare, dixerunt ei: Rabbi, quando huc venisti? Nisi quis
dicat hic quando pro qualiter dictum esse ab eis. Dignum autem est et
hinc conspicere facilem eorum mentem: qui enim dicebant: hic est
propheta; qui studebant rapere et facere eum regem, invenientes eum,
nihil tale consiliantur. Augustinus. Ecce enim ille qui in montem
fugerat, turbatus cum ipsis turbis loquitur. Modo teneant, modo
regem faciant. Sed ille post miraculi sacramentum et sermonem infert,
et quorum satiavit panibus ventrem, satiat sermonibus mentem.
Alcuinus. Qui enim dedit exemplum fugiendae laudis et terreni
imperii, dat exemplum doctoribus qualiter debeant insistere
praedicationi. Chrysostomus in Ioannem. Mansuetudo autem et lenitas
non ubique est utilis; cum enim deses fuerit discipulus et grossus,
stimulo uti ad eum oportet; hoc et hic filius Dei facit: venientibus
enim turbis et blandientibus ei dicendo Rabbi, quando huc venisti?
Ut ostendat quod eum, qui ab hominibus est, honorem non concupiscit,
sed solum inspicit eorum salutem, redarguendo eis respondet, non solum
corrigere volens, sed et mentem eorum revelare; unde sequitur
respondit eis Iesus, et dixit: amen, amen dico vobis: quaeritis
me, non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus, et
saturati estis. Augustinus. Quasi dicat: propter carnem me
quaeritis, non propter spiritum. Chrysostomus. Post reprehensionem
autem doctrinam eis adiungit, dicens operamini, non cibum qui perit,
sed qui permanet in vitam aeternam; quasi dicat: vos escam exquiritis
temporalem; ego autem corpora vestra nutrivi, ut per hoc exquireretis
illam escam quae non temporaneam, sed aeternam tribuit vitam.
Alcuinus. Corporeus cibus carnem tantum reficit exterioris hominis;
et semel acceptus non sufficit, nisi quotidie accipiatur; spiritualis
autem cibus permanet in aeternum, et satietatem perpetuam
immortalitatemque largitur. Augustinus. Seipsum autem insinuat istum
cibum, ut in sequentibus illucescit; ac si dicat: quaeritis me
propter aliud: quaerite me propter me. Chrysostomus. Sed quia
quidam, eo quod volunt pigre nutriri, abutuntur hoc verbo,
necessarium est inducere id quod est Pauli: qui furabatur, iam non
furetur; magis autem laboret operando manibus suis, ut habeat unde
tribuat necessitatem patienti. Sed et ipse Corinthum veniens
morabatur apud aquilam et Priscillam, et operabatur. Dicendo autem
ne operemini cibum qui perit, non insinuat quod oporteat pigritari,
sed quod oporteat operari et dare: hic enim est cibus qui non perit;
operari autem cibum qui perit, est affici saecularibus rebus. Hoc
igitur dixit, quia illi nullam fidei curam habuerunt, sed solum
volebant ventrem implere, nihil laborantes: et hoc decenter cibum qui
perit vocavit. Augustinus. Sicut autem Samaritanae dixerat: si
scires qui petit a te bibere, postulasses ab eo, et daret tibi aquam
vivam, ita et hic subdit quem filius hominis vobis dabit. Alcuinus.
Quando autem per manum sacerdotis corpus Christi accipis, non
sacerdotem quem vides, sed illum quem non vides attende. Sacerdos est
dispensator huius cibi, non actor. Filius hominis seipsum dat nobis,
ut nos in ipso et ipse in nobis maneat. Istum filium hominis nolite
sic accipere quasi alios filios hominum: sequestratus est enim quadam
gratia, et exceptus a numero omnium: iste enim filius hominis et Dei
filius est; et hoc est quod subdit hunc enim pater signavit Deus.
Signare est signum ponere; quasi dicat: nolite me contemnere, quia
filius hominis sum: sic enim sum filius hominis ut Deus pater me
signaret, idest proprium aliquid mihi daret, quo non confunderer cum
genere humano, sed per me liberaretur genus humanum. Hilarius de
Trin. Signaculorum autem natura est ut omnem impressae in se speciei
explicent formam, et nihil minus ex eo in se habeant unde signantur;
et dum totum accipiunt quod imprimitur, totum ex se praeferunt quidquid
impressum est. Verbum igitur hoc ad divinae nativitatis non proficit
exemplum: quia in signaculis et materies fit, et diversitas, et
impressio, per quam mollioribus naturis, validiorum generum species
imprimuntur. Unigenitus vero Deus et per sacramentum salutis nostrae
hominis filius, volens proprietatis nobis paternae in se signare
speciem, signatum se a Deo ait, ut per hoc potestas in eo dandae ad
aeternitatem escae intelligi possit, quia omnem in se paternae formae
plenitudinem signantis se Dei contineret. Chrysostomus in Ioannem.
Vel signavit, idest in hoc misit hanc nobis afferentem escam; vel
signavit, idest revelavit per suum testimonium. Alcuinus. Mystice
autem altera die, idest post ascensionem Christi, turba, stans in
bonis operibus, non iacens in terrenis voluptatibus, expectat ut
veniat ad eos Iesus. Una autem navis est una Ecclesia: sed et aliae
naves quae superveniunt, sunt conventicula haereticorum, qui quae sua
sunt quaerunt, non quae Iesu Christi; unde convenienter eis dicitur
quaeritis me, quia manducastis ex panibus. Augustinus. Quam multi
etiam non quaerunt Iesum, nisi ut illis benefaciat secundum tempus.
Alius negotium habet, quaerit intercessionem clericorum: alius
premitur a potentiore, fugit ad Ecclesiam: vix quaeritur Iesus
propter Iesum. Gregorius Moralium. Per eorum etiam personam,
dominus illos intra sanctam Ecclesiam detestatur qui per sacros ordines
ad dominum propinquantes, non in eisdem ordinibus virtutum merita, sed
subsidia praesentis vitae exquirunt. Satiatos quippe de panibus
dominum sequi, est de sancta Ecclesia temporalia alimenta sumpsisse;
et non pro signis dominum, sed pro panibus quaerere, est ad religionis
officium non pro augendis virtutibus, sed pro requirendis subsidiis
inhiare. Beda. Illi etiam qui in oratione quaerunt non aeterna, sed
temporalia, quaerunt Iesum non propter Iesum, sed propter aliquid
aliud. Significatur autem mystice quoniam haereticorum conventicula
carent hospitio Christi ac discipulorum eius; et dicuntur aliae
supervenisse naves, quia haereses repentinae fuerunt. Per turbam
autem, quae cognovit quod Iesus non erat ibi, neque discipuli eius,
illi designantur qui cognoscentes errores haereticorum, relinquunt
eos, et ad veram fidem veniunt.
|
|