|
Alcuinus. Intellexerant escam istam quae permanet in vitam aeternam,
esse opus Dei; et ideo interrogant quid facerent, ut istum cibum,
idest opus Dei, operari possint; et hoc est quod dicitur dixerunt
ergo ad eum: quid faciemus ut operemur opera Dei? Beda. Idest,
quae praecepta servando, poterimus implere opera Dei? Chrysostomus
in Ioannem. Hoc autem dicebant, non ut discant et faciant; sed ad
cibi exhibitionem eum inducere volentes. Theophylactus. Christus
vero, quamvis cognosceret quod eis nihil proderat, tamen propter
communem utilitatem respondit, et ostendit eis, immo omnibus
hominibus, quod sit opus Dei; unde sequitur respondit Iesus, et
dixit eis: hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille.
Augustinus in Ioannem. Non autem dicit: ut credatis ei, sed ut
credatis in eum: non enim continuo qui credit ei, credit in eum, nam
et Daemones credebant ei, et non credebant in eum; et nos credimus
Paulo, sed non in Paulum. Credere ergo in eum, est credendo
amare, credendo diligere, credendo in eum ire, et eius membris
incorporari. Ipsa est fides quam de nobis exigit Deus, quae per
dilectionem operatur. Discernitur tamen ab operibus fides, sicut
dicit apostolus: iustificari hominem per fidem sine operibus legis.
Et sunt opera quae videntur bona sine fide Christi, et non sunt
bona, quia non referuntur ad eum finem ex quo sunt bona; finis enim
legis Christus ad iustitiam omni credenti; et ideo noluit discernere
ab opere fidem; sed ipsam fidem dixit esse opus Dei; ipsa est enim
fides quae per dilectionem operatur. Nec dixit: hoc est opus
vestrum; sed hoc est opus Dei, ut credatis in eum, ut qui
gloriatur, in domino glorietur. Credere ergo in eum, est manducare
cibum qui permanet in vitam aeternam. Ut quid paras dentem et
ventrem? Crede, et manducasti. Quia ergo invitabat eos ad fidem,
illi adhuc quaerebant signa quibus crederent; Iudaei enim signa
quaerunt; et hoc est quod sequitur dixerunt ergo ei: quod ergo tu
facis signum, ut videamus et credamus tibi? Quid operaris?
Chrysostomus. Nihil irrationabilius quam ut, signo prae manibus
existente, quasi nullo iam signo facto, hoc dicant. Neque electionem
signi fiendi domino permittunt; sed in necessitatem eum aestimant
ducere, ut nullum aliud faciat signum quam tale quale factum est in
eorum parentibus; unde subditur patres nostri manducaverunt manna in
deserto. Alcuinus. Et ne videatur manna aliquo modo contemnendum,
auctoritate Psalmi illud extollunt, dicentes sicut scriptum est:
panem de caelo dedit eis manducare. Chrysostomus. Multis quidem
factis signis et in Aegypto, et in mari rubro, et in deserto, huius
maxime meminerunt, quod valde concupiscebant propter ventris
tyrannidem. Neque autem dicunt quod Deus hoc fecit, ne videantur eum
exaequare Deo; neque Moysen inducunt, ut non videantur Christum
deprimere; sed medium ponunt dicentes patres nostri manducaverunt
manna. Vel aliter. Augustinus in Ioannem. Dominus Iesus talem se
dicebat ut se Moysi praeponeret: non enim est ausus Moyses de se
dicere, quod daret cibum qui non perit. Attendebant itaque quanta
fecisset Moyses; adhuc aliqua maiora volebant fieri; quasi dicant:
tu promittis cibum qui non perit, et non talia operaris qualia
Moyses. Panes hordeaceos ille non dedit, sed manna de caelo.
Chrysostomus in Ioannem. Licebat autem domino dicere, quoniam
Moyse maiora miracula fecit; sed non erat tempus horum verborum nunc;
sed unum erat ad quod studebat, scilicet ducere eos ad escam
spiritualem; unde sequitur dicit ergo eis Iesus: amen, amen, dico
vobis: non Moyses dedit vobis panem de caelo, sed pater meus dat
vobis panem de caelo verum. An non ex caelo erat manna? Qualiter
igitur ex caelo dicitur? Sicut et volucres caeli dicuntur, et sicut
dicitur: intonuit de caelo dominus. Panem autem non verum vocavit
illum, non quia falsum erat miraculum de manna; sed quia figura erat,
non veritas. Non dixit: non Moyses dedit, sed ego; sed pro Moyse
quidem Deum, pro manna vero seipsum posuit. Augustinus. Quasi
diceret: illud manna hoc significabat, scilicet cibum de quo paulo
ante locutus sum; et omnia signa mea erant. Signa mea dilexistis;
quod significatur, contemnitis. Deus enim dat panem quem significavit
manna ipsum, scilicet dominum Iesum Christum; unde sequitur panis
enim verus est qui de caelo descendit, et dat vitam mundo. Beda.
Non quidem elementis, sed hominibus habitatoribus mundi.
Theophylactus. Seipsum dicit panem verum, quia principale
significatum per manna est unigenitus Dei filius, homo factus. Manna
namque interpretatur quid est hoc? Nam Iudaei videntes, stupefacti,
unus ad alium dicebant: quid est hoc? Filius autem Dei factus homo
ipse est potissimum admirativum manna, ita ut cuilibet contingat
quaerere: quid est hoc? Quomodo filius Dei, filius hominis est?
Quomodo ex duabus naturis una fit persona? Alcuinus. Qui per
assumptam humanitatem descendit de caelo, et per assumentem divinitatem
dat vitam mundo. Theophylactus. Hic autem panis vita secundum
naturam existens, tamquam vivi patris filius, proprium opus facit,
quia vivificat cuncta. Sicut enim panis ex terra infirmam naturam
carnis conservat, sic et Christus per spiritus operationes vivificat
animam, et etiam corpus incorruptibile facit, nam per eius
resurrectionem corporalis confertur incorruptio; et ideo dicit quod dat
vitam mundo. Chrysostomus. Non Iudaeis solum, sed orbi terrarum.
Illi vero inferius adhuc inspiciebant; unde sequitur dixerunt ergo ad
eum: domine, semper da nobis hunc panem. Dicente autem eo, quoniam
pater meus dat vobis panem, non dixerunt: roga ut det, sed da nobis.
Augustinus. Sicut enim Samaritana, cui dictum est: qui biberit de
hac aqua, non sitiet unquam, secundum corpus accipiens, et carere
indigentia volens, da mihi, inquit, domine, de hac aqua, sic et
isti dicunt da nobis panem qui reficiat et non deficiat.
|
|