|
Chrysostomus in Ioannem. De reliquo dominus in mysteriorum
traditionem eos inducturus est; et primo de deitate sua loquitur; unde
dicitur dixit autem eis Iesus: ego sum panis vitae. Non enim hoc de
corpore eius dictum est; de illo enim in fine dicit: panis quem ego
dabo caro mea est. Sed interim de divinitate loquitur: etenim caro
propter domini verbum panis est, quod spiritum ipsum suscipienti panis
caelestis fit. Theophylactus. Non autem dixit ego sum panis
nutrimenti, sed vitae: quia enim cuncta mortifera erant, vivificavit
nos Christus per seipsum. Est autem panis non consuetae vitae, sed
illius quae morte non resecatur; unde subditur qui venit ad me, non
esuriet; et qui credit in me, non sitiet in aeternum. Augustinus in
Ioannem. Qui venit ad me, hoc est qui credit in me; et quod dixit
non esuriet, hoc intelligendum est: et non sitiet unquam; utroque
enim significatur aeterna illa satietas, ubi nulla est egestas.
Theophylactus. Vel non sitiet neque esuriet; idest, ad verbum Dei
audiendum neque taediosus efficietur, neque sitiet siti intellectuali:
quasi non habeat aquam Baptismi et sanctificationem per spiritum
factam. Augustinus. Panem igitur de caelo desideratis: ante vos
habetis, sed non manducatis; unde sequitur sed dixi vobis quia
vidistis me et non credidistis. Alcuinus. Quasi dicat: non ideo hoc
dixi quod vos sciam hoc pane satiandos, sed potius ad improperium
vestrae incredulitatis dico, quia videtis et non creditis.
Chrysostomus. Vel per hoc quod dicit dixi vobis, insinuat
testimonium Scripturarum, de quo dixerat: illae sunt quae testimonium
perhibent de me. Et iterum dixerat: quoniam veni in nomine patris
mei, et non suscepistis me. Hoc autem quod dicit quia vidistis me,
signa occulte insinuat. Augustinus. Sed non ideo ego populum Dei
perdidi, quia vos vidistis et non credidistis; unde sequitur omne quod
dat mihi pater, ad me veniet, et eum qui venit ad me, non eiiciam
foras. Beda. Absolute dicit omne, ut ostenderet plenitudinem
fidelium. Hi autem sunt quos pater dat filio, quando per occultam
inspirationem facit eos credere in filium. Alcuinus. Quemcumque ergo
pater traxerit ad hoc ut credat in me, veniet per fidem ad me, ut mihi
iungatur; et eum qui passibus fidei et bonae operationis veniet ad me,
non eiiciam foras; idest, in secreto purae conscientiae mecum
morabitur, et tandem recipiam eum in aeterna beatitudine.
Augustinus. Illud enim intus, unde non exitur foras, est magnum
penetrale et dulce secretum, sine taedio, sine amaritudine malarum
cogitationum, sine interpellatione tentationum et dolorum; de quo
dicitur: intra in gaudium domini tui. Chrysostomus. Per hoc autem
quod dicit quod dat mihi pater, ostendit quoniam non contingens res est
credere in Christum, neque cogitationibus humanis perficitur; sed ea
quae desuper revelatione indiget, et anima devota suscipiente
revelationem: unde non sunt ab accusatione eruti quibus non dat pater;
indigemus enim et ea quae ex nobis est voluntate ad credendum. Per hoc
autem tangit incredulitatem eorum, ostendens quoniam qui non credit
ei, voluntatem transgreditur patris. Paulus autem ait quod ipse eos
tradiderit patri: cum tradiderit regnum Deo et patri. Sicut igitur
pater dans non privat seipsum, sic nec filius tradens. Dicitur autem
filius tradere, quoniam per eum ad patrem adducimur. Et de patre
dictum est: per quem vocati estis in societatem filii eius. Sic
igitur qui venit ad me salvabitur, quia pro his veni et carnem
assumpsi; unde sequitur quia descendi de caelo, non ut faciam
voluntatem meam, sed voluntatem eius qui misit me. Quid dicis? Alia
sunt tua, et quae illius? Ne igitur hoc aliquis suspicetur,
subiunxit haec est autem voluntas eius qui misit me, ut omnis qui videt
filium et credit in eum, habeat vitam aeternam. Per hoc autem et
filius vult, quia filius quos vult vivificat. Quid est igitur quod
dicit? Non aliud acturus veni quam quod pater vult, quasi non habens
divisam voluntatem a patre: omnia enim quae patris sunt, mea sunt.
Sed hoc non dixit; sed in fine reservat; excelsa enim interim
occultat. Augustinus in Ioannem. Vel aliter. Quare non eiciat
foras, subiungit dicens quia descendi de caelo, non ut faciam
voluntatem meam, sed voluntatem eius qui misit me. Propterea enim
anima a Deo exiit, quia superba erat. Superbia enim eiecti sumus,
humilitate regredimur. Medicus enim quando aegritudinem discutit, si
curet quod per aliquam causam factum est, et ipsam causam non curet,
ad tempus videtur mederi, sed causa manente, morbus repetitur. Ut
ergo causa omnium morborum curaretur, idest superbia, descendit, et
humilis factus est filius Dei. Quid superbis, homo? Filius Dei
propter te humilis factus est. Puderet te fortasse imitari humilem
hominem; saltem imitare humilem Deum: haec est enim commendatio
humilitatis. Non veni facere voluntatem meam, sed voluntatem eius qui
misit me: superbia quippe facit voluntatem suam, humilitas voluntatem
Dei. Hilarius de Trin. Non igitur hoc dicit quia faciat quod non
velit; sed obedientiam suam sub effectu paternae voluntatis ostendit,
volens ipse voluntatem patris explere. Augustinus. Ideo ergo qui ad
me venerit, non eiciam eum foras, quia non veni facere voluntatem
meam. Humilis veni humilitatem docere: qui ad me venit incorporatur
mihi et humilis fit, quia non faciet voluntatem suam, sed Dei; et
ideo non eicitur foras, quia cum superbus esset, proiectus est foras,
ad me enim venire non potest nisi humilis: non mittitur foras nisi
superbia; qui servat humilitatem, non labitur a veritate. Quare
autem ideo non eiciat foras qui venit ad illum, quia non venit facere
voluntatem suam, ostendit cum subdit haec est enim voluntas eius qui
misit me patris, ut omne quod dedit mihi pater non perdam ex eo. Ipse
illi datus est qui servat humilitatem. Non est voluntas in conspectu
patris, ut pereat unus de pusillis. De tumentibus potest perire, de
pusillis nihil perit: quia nisi fueritis sicut pusillus iste, non
intrabitis in regnum caelorum. Augustinus de correptione et gratia.
Qui ergo in Dei providentissima dispositione praesciti,
praedestinati, vocati, iustificati, glorificati sunt, etiam nondum
renati, sed et nondum nati, iam filii Dei sunt et omnino perire non
possunt: hi enim vere veniunt ad Christum. Ab illo ergo datur etiam
perseverantia in bono usque in finem: neque enim datur nisi eis qui non
peribunt: quoniam qui non perseverant peribunt. Chrysostomus in
Ioannem. Per hoc autem quod dicit non perdam ex eo, non ostendit se
indigere eorum cura; sed hoc dicit propter eorum salutem. Postquam
autem dixerat: non perdam ex eo et non eiiciam foras, subiungit sed
resuscitem eum in novissimo die: quia in resurrectione communi mali
eicientur, secundum illud: tollite eum, et eiicite eum in tenebras
exteriores. Ipsi etiam perdentur, secundum illud: qui potest animam
et corpus perdere in Gehennam. Ideo autem multoties resurrectionem
inducit, ut non ex solis rebus praesentibus iudicent Dei
providentiam, sed aliam expectent vitam. Augustinus in Ioannem.
Videte autem quemadmodum et hic geminam illam resurrectionem designet.
Qui venit ad me, modo resurget humilis factus in membris meis.
Sequitur autem sed resuscitabo illum in novissimo die. Ad exponendum
autem quod dixerat: omne quod dedit mihi pater, et iterum quod
dixerat: non perdam ex eo, subiungit haec est enim voluntas patris mei
qui misit me, ut omnis qui videt filium et credit in eum, habeat vitam
aeternam. Superius dixit: qui audit verbum meum, et credit ei qui
misit me; modo autem: qui videt filium et credit in eum. Non dixit:
et credit in patrem: hoc est enim credere in filium, quod et in
patrem: quia sicut pater habet vitam in semetipso, sic dedit et filio
vitam habere in semetipso ut sic omnis qui videt filium et credit in
eum, habeat vitam aeternam, credendo et transeundo ad vitam, tamquam
prima illa resurrectione; et quia ipsa non est sola, subiungit de
secunda et ego resuscitabo eum in novissimo die.
|
|