|
Chrysostomus in Ioannem. Iudaei existimantes se comestione carnali
potiri, non turbabantur, usquequo postea diffisi sunt; unde dicitur
murmurabant ergo Iudaei de illo, quia dixisset: ego sum panis vivus,
qui de caelo descendi. Videbantur quidem turbari in hoc quod dixerat
eum de caelo descendisse; sed non hoc erat quod turbationem faciebat,
sed hoc quod non expectabant potiri mensa corporali. Adhuc tamen eum
venerabantur, quia recens erat signum; et propterea non manifeste ei
contradicebant, sed murmurando suam turbationem ostendebant. Quid
autem murmurando dixerint subditur et dicebant: nonne hic est Iesus
filius Ioseph, cuius novimus patrem et matrem? Quomodo ergo dicit
hic: quia descendi de caelo? Augustinus in Ioannem. Longe autem
isti erant a pane de caelo, nec eum esurire noverant: panis enim iste
interioris hominis quaerit esuriem. Chrysostomus. Manifestum est
enim quoniam mirabilem eius nondum sciverant generationem; propterea
eum adhuc filium Ioseph dicunt. Sed non increpantur: non enim
respondit eis: non sum filius Ioseph, quia non poterant illum
mirabilem partum audire. Si vero eum qui secundum carnem, non
poterant manifeste audire, multo magis nec superiorem ineffabilem.
Augustinus. Ab hominibus enim carnem assumpsit, sed non more
hominum: nam patrem habens in caelo, matrem elegit in terra, et illic
natus sine matre, et hic sine patre. Quid ergo talibus murmurantibus
respondit subditur respondit ergo Iesus, et dixit eis: nolite
murmurare invicem; quasi dicat: scio quare non esuritis sic, ut istum
panem non intelligatis neque quaeratis. Nemo potest venire ad me,
nisi pater qui misit me traxerit illum. Magna gratiae commendatio:
nemo venit nisi tractus. Quem trahat et quem non trahat, quare illum
trahat et illum non trahat, noli velle iudicare, si non vis errare.
Semel accipe, et intellige; si non traheris, ora ut traharis.
Chrysostomus. Hic autem insiliunt Manichaei dicentes, quoniam nihil
in nobis est positum. Sed hoc non quod in nobis est destruit, sed
ostendit nos divino auxilio indigentes: ostendit enim hic non eum qui
invitus venit, sed eum qui multam patitur oppugnationem. Augustinus.
Sed si inviti trahimur ad Christum, inviti credimus; ergo violentia
adhibetur, non voluntas excitatur. Sed intrare quisquam Ecclesiam
potest nolens; credere non potest nisi volens; corde enim creditur ad
iustitiam. Si ergo invitus venit qui trahitur, non credit; si non
credit, non venit: non enim ad Christum ambulando currimus, sed
credendo; nec motu corporis, sed voluntate cordis accedimus: ergo
voluntate traheris. Quid est autem trahi voluntate? Delectare in
domino, et dabit tibi petitiones cordis tui. Est quaedam voluptas
cordis, cui dulcis est panis ille caelestis. Porro si poetae dicere
licuit: trahit sua quemque voluptas, quanto fortius nos dicere debemus
trahi hominem ad Christum, qui delectatur veritate, beatitudine,
iustitia, sempiterna vita, quod totum Christus est? An vero habent
corporis sensus voluptates suas, et animus deseritur a voluptatibus
suis? Da amantem, desiderantem, ferventem, fonti aeternae patriae
suspirantem; et scit quid dicam. Sed quare voluit dicere quem
traxerit pater? Si trahendi sumus, ab illo trahamur cui dicit quaedam
quae diligit: trahe me post te. Sed quid intelligi voluit
advertamus. Trahit pater ad filium eos qui propterea credunt in
filium, quia eum cogitant patrem habere Deum. Deus enim pater
aequalem sibi genuit filium: et qui cogitat, atque in fide sua
sentit, ac ruminat aequalem esse patri eum in quem credit, ipsum
trahit pater ad filium. Arius credidit creaturam: non eum traxit
pater. Photinus dicit: homo solum est Christus. Qui sic credit,
non eum pater trahit. Traxit Petrum qui dixit: tu es Christus
filius Dei vivi; unde ei dictum est: non tibi revelavit caro et
sanguis, sed pater meus qui in caelis est. Ista revelatio ipsa
attractio est. Si enim qui inter delicias terrenas revelantur
amantibus, trahunt, non trahet revelatus Christus a patre? Quid
enim fortius desiderat anima quam veritatem? Sed hic homines
esuriunt, ibi saturabuntur; ideo subiecit et ego resuscitabo eum in
novissimo die: quasi dicat: saturabitur eo quod et hic sitit, in
resurrectione mortuorum, quoniam ego resuscitabo eum. Augustinus de
quaest. Nov. et Vet. Testam. Vel attrahit pater ad filium per
opera quae faciebat per illum. Chrysostomus in Ioannem. Non parva
dignitas filii, si pater adducit; et ipse suscitat, non dividens ad
patrem opera, sed ostendens parilitatem virtutis. Deinde ostendit
modum secundum quem pater trahit, dicens scriptum est in prophetis: et
erunt omnes docibiles Dei. Vides fidei dignitatem; quoniam non ab
hominibus, neque per homines, sed ab ipso Deo eam debeant addiscere.
Magister enim praesidet omnibus paratus existens sua tribuere, ad
omnes suam doctrinam effundens. Si autem erunt omnes docibiles Dei,
qualiter quidam non credunt? Quia hoc de pluribus dictum est, sive
quoniam omnes qui volunt. Augustinus de Praedest. Sanct. Vel
aliter. Sicut integre loquimur cum de aliquo litterarum magistro qui
in civitate solus est, dicimus: omnes iste hic litteras docet: non
quia omnes discunt, sed quia nemo nisi ab illo discit quicumque ibi
litteras discit; ita recte dicimus: omnes Deus docet venire ad
Christum, non quia omnes veniunt, sed quia nemo aliter venit.
Augustinus in Ioannem. Vel aliter. Omnes regni illius homines
docibiles erunt Dei, non ab hominibus audient: et si hic ab hominibus
audiunt, tamen quod intelligunt, intus datur. Strepitum verborum
ingero auribus vestris, nisi revelet ille qui intus est. Quomodo
ergo, o Iudaei, me potestis agnoscere, quos pater non docuit?
Beda. Dicit autem pluraliter in prophetis, quia omnes prophetae uno
eodemque spiritu repleti, licet diversa prophetarent, tamen ad idem
tendebant: quapropter cum quovis eorum omnes alii concordabant, sicut
cum Ioele propheta, qui dicit: erunt omnes docibiles Dei. Glossa.
Hoc in Ioele non invenitur, sed aliquid simile: dicitur enim ibi:
filii Sion, exultate et laetamini in domino Deo nostro: quia dedit
nobis doctorem. Expressius tamen est in Isaia, ubi dicitur: ponam
universos filios tuos doctos a domino. Chrysostomus. Quod quidem
praecipuum est, quia ante per homines discebant quae Dei sunt, nunc
autem per unicum filium Dei et spiritum sanctum. Augustinus de
Praedest. Sanct. Omnes autem docibiles Dei veniunt ad filium,
quoniam audierunt et didicerunt a patre per filium; unde subditur omnis
qui audivit a patre, et didicit, venit ad me. Si autem omnis qui
audivit a patre et didicit, venit, profecto omnis qui non venit, non
audit a patre, nec didicit. Valde remota est a sensibus carnis haec
schola, in qua pater auditur et docet, ut veniatur ad filium; nec
agit hoc cum carnis aure, sed cordis, ubi est et ipse filius; quia
ipse est verbum eius per quod pater sic docet: simul est et spiritus
sanctus: inseparabilia enim didicimus esse opera Trinitatis. Sed
patri hoc potissimum est attributum, quia de ipso procedit et filius et
spiritus sanctus. Itaque gratia quae occulte et humanis cordibus
divina largitate tribuitur, a nullo corde duro respuitur: ideo quippe
tribuitur, ut cordis duritia primitus auferatur. Cur ergo non omnes
docet ut veniant ad Christum, nisi quia eos quos docet, misericordia
docet; quos autem non docet, iudicio non docet? Si autem dixerimus,
quod volunt discere, quos non docet, respondebitur nobis: et ubi est
quod ei dicitur: Deus, tu convertens vivificabis nos? Aut si non
faciat volentes ex nolentibus Deus, ut quid orat Ecclesia secundum
praeceptum domini pro persecutoribus suis? Non enim quisquam dicere
potest: credidi, ut sic vocarer; praevenit quippe eum misericordia
Dei, quia sic est vocatus ut crederet. Augustinus in Ioannem.
Ecce ergo quomodo trahit pater docendo de veritate, non necessitatem
imponendo; trahere enim Dei est. Omnis qui audivit a patre, et
didicit, venit ad me. Quid igitur? Christus nihil docuit? Quid
quod? Patrem magistrum homines non viderunt, filium viderunt?
Filius ergo dicebat, sed pater docebat. Si enim ego homo cum sim,
illum doceo qui audivit verbum meum, illum docet et pater qui audivit
verbum eius. Exponit autem hoc ipse, et ostendit nobis quid dixerat,
continuo subiungens non quia patrem vidit quisquam; nisi qui a Deo
est, hic vidit patrem; quasi dicat: ne forte cum dico vobis omnis qui
audivit a patre, et didicit, dicatis apud vos: nunquam vidimus
patrem: quomodo ab eo discere poterimus? A meipso audite. Ego novi
patrem, ab illo sum, quomodo verbum est ab illo cuius est verbum: non
quod sonat et transit, sed quod manet cum dicente, et trahit
audientem. Chrysostomus. Omnes quidem a Deo sumus. Id vero quod
est praecipuum filii et proprium, hic non posuit propter auditorum
imbecillitatem.
|
|