|
Augustinus in Ioannem. Revelare voluit se dominus quid esset; unde
dicit amen, amen, dico vobis: qui credit in me, habet vitam
aeternam; quasi dicat: qui credit in me, habet me. Quid est autem
habere me? Habere vitam aeternam: vita enim aeterna est verbum, quod
in principio erat apud Deum, et vita erat lux hominum. Assumpsit
vita mortem, ut vita occideret mortem. Chrysostomus in Ioannem.
Quia vero turbae instabant, cibum corporalem petentes, et eius cibi
qui patribus eorum datus erat reminiscentes, ut ostendat quod omnia
illa figura erant huius veritatis praesentis, mentionem de cibo
spirituali facit, dicens ego sum panis vitae. Panem quidem vitae se
ipsum vocat, quoniam vitam nostram continet, et hanc, et futuram.
Augustinus. Sed quia illi de manna superbiebant, subiungit patres
vestri manducaverunt manna in deserto, et mortui sunt. Ideo patres
vestri, quia similes estis illorum: murmuratores patres murmuratorum
filiorum: nam de nulla re magis Deum offendisse ille populus dictus
est, quam contra Deum murmurando. Ideo autem mortui sunt, quia quod
videbant credebant; quod non videbant non credebant, neque
intelligebant. Chrysostomus. Non autem sine causa addit in deserto;
sed occulte insinuans quoniam non longum tempus fuit, quo scilicet
manna datum est; neque simul cum eis venit in terram promissionis.
Sed quia videbant panem datum a Christo minus quid esse illo quod
patribus datum erat, in eo quod illud desuper descendebat, miraculum
vero panum inferius gerebatur; propterea subiungitur hic est panis de
caelo descendens. Augustinus. Hunc panem significavit manna; hunc
panem significabat altare Dei. Sacramenta haec sunt, et illa
fuerunt: in signis diversa sunt; in re quae significatur, paria
sunt. Apostolum audi: omnes eamdem escam spiritalem manducaverunt.
Chrysostomus. Deinde ostendit quod maxime eos poterat persuadere,
quoniam ipsi patribus suis multo digniores effecti sunt, qui manna
manducantes sunt mortui; et ideo subdit ut si quis ex ipso
manducaverit, non moriatur. A fine utriusque cibi ostendit
differentiam. Panem autem hic dogmata salutaria dicit, et fidem quae
in ipsum est, aut corpus suum: haec enim conservant animam.
Augustinus. Sed numquid nos non morimur, qui manducamus panem
descendentem de caelo? Sic illi sunt mortui quemadmodum et nos sumus
morituri, quantum attinet ad mortem huius corporis visibilem, atque
carnalem; quantum autem pertinet ad mortem spiritalem, qua patres
istorum mortui sunt, manducavit manna Moyses et multi qui domino
placuerunt, et mortui non sunt; quia visibilem cibum spiritualiter
intellexerunt, spiritualiter gustaverunt, ut spiritualiter
satiarentur. Nam et nos hodie accipimus visibilem cibum; sed aliud
est sacramentum, aliud virtus sacramenti: quoniam multi de altari
accipiunt, et accipiendo moriuntur: unde apostolus: iudicium sibi
manducat et bibit. Panem ergo caelestem spiritualiter manducare, est
innocentiam ad altare apportare; peccata, etsi sint quotidiana, non
sint mortifera; antequam ad altare accedatis attendite quid dicatis:
dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus
nostris. Si dimittis, dimittentur tibi; securus accede: panis est,
non venenum. Si quis ergo ex hoc pane manducaverit, non morietur;
sed quod pertinet ad virtutem sacramenti, non quod pertinet ad visibile
sacramentum; qui manducat scilicet intus, non foris. Alcuinus.
Ideo, inquam, non moritur qui comedit hunc panem: quia ego sum panis
vivus, qui de caelo descendi. Theophylactus. Per hoc scilicet quod
incarnatus est. Non ergo prius solum fuit homo, et postmodum
assumpsit divinitatem, ut Nestorius fabulatur. Augustinus. De
caelo descendit et manna; sed manna umbra erat, iste veritas est.
Alcuinus. Est autem mea vita vivificans; unde sequitur si quis
manducaverit ex hoc pane, vivet, non tantum in praesenti per fidem et
iustitiam, sed in aeternum. Augustinus. Determinat consequenter
dominus quomodo se panem dicat, non tantum secundum divinitatem quae
pascit omnia, sed etiam secundum humanam naturam quae est assumpta a
verbo Dei, cum subdit et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi
vita. Beda. Hunc panem tunc dominus dedit, quando mysterium
corporis et sanguinis sui discipulis tradidit, et quando semetipsum
Deo patri obtulit in ara crucis. Quod vero dicit pro mundi vita, non
debemus intelligere pro elementis, sed pro hominibus, qui mundi nomine
designantur. Theophylactus. In hoc quod dicit quem ego dabo,
potestatem suam demonstrat, quod non sicut servus minor patre
crucifixus est, sed voluntarie: nam etsi a patre dari dicatur, tamen
seipsum tradidit ipse. Attende autem, quod panis qui in mysteriis a
nobis assumitur, non solum figuram gerit carnis Christi, sed ipse est
vera caro Christi; non enim dixit panis quem ego dabo, figuram carnis
meae gerit, sed caro mea est. Transmutatur inenarrabilibus verbis
iste panis per mysticam benedictionem et habitationem spiritus sancti in
carnem Christi. Sed quare non videmus carnem? Quia si caro
videretur, horror nos in eius assumptione invaderet; unde ut nostrae
infirmitati condescendatur, talis nobis videtur mysticus cibus secundum
quod nostrae consuetudini competebat. Pro mundi autem vita carnem suam
tradidit, quia moriendo, mortem solvit. Ego etiam intelligo pro
mundi vita resurrectionem: nam domini mors universalem resurrectionem
toti generi humano ministravit. Forte autem et vitam quae in
sanctificatione et beatificatione consistit, et spiritu, mundi vitam
dixit: quamvis enim non omnes susceperint vitam quae est in
sanctificatione et spiritu; tamen dominus seipsum pro mundo tradidit;
et quantum in eo est, totus mundus sanctificatur. Augustinus in
Ioannem. Quando autem caperet caro quod dixit panem carnem? Norunt
autem fideles corpus Christi, si corpus Christi esse non negligant:
fiant corpus Christi, si volunt vivere de spiritu Christi: de
spiritu enim Christi non vivit nisi corpus Christi. Numquid enim
corpus meum vivit de spiritu tuo? Hunc panem exponit apostolus
dicens: unum corpus multi sumus. O sacramentum pietatis, o signum
unitatis, o vinculum caritatis. Qui vult vivere, accedat, credat,
incorporetur ut vivificetur.
|
|