|
Augustinus in Ioannem. Quia Iudaei panem concordiae non
intelligebant, ad invicem litigabant; unde dicitur litigabant ergo
Iudaei ad invicem, dicentes: quomodo potest hic nobis dare carnem
suam ad manducandum? Qui autem manducant talem panem, non litigant ad
invicem, quoniam per hunc Deus habitare facit unanimes in domo.
Beda. Putabant ergo Iudaei quod dominus particulatim carnem suam
divideret et eis ad manducandum daret; et ideo litigabant, quia non
intelligebant. Chrysostomus in Ioannem. Quia igitur dicebant hoc
esse impossibile, ut scilicet carnem suam ad manducandum daret,
ostendit quoniam non solum non est impossibile, sed valde necessarium;
unde sequitur dicit ergo eis Iesus: amen, amen, dico vobis: nisi
manducaveritis carnem filii hominis, et biberitis eius sanguinem, non
habebitis vitam in vobis. Augustinus. Quasi dicat: quomodo quidem
edatur, et quisnam sit modus manducandi illum panem ignoratis;
verumtamen nisi manducaveritis carnem filii hominis, et biberitis eius
sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Beda. Et ne crederetur
illis solis haec dixisse, mox generalem sententiam intulit, dicens qui
manducat meam carnem et bibit meum sanguinem. Augustinus. Et ne
istam vitam intelligentes, de hac re litigarent, secutus adiunxit
habet vitam aeternam. Hanc ergo non habet qui istam carnem non
manducat, nec istum sanguinem bibit. Nam temporalem vitam sine illo
habere homines possunt; aeternam vero omnino non possunt. Non ita est
haec esca, quam sustentandae huius temporalis vitae causa sumimus: nam
qui eam non sumpserit, non vivet; nec tamen qui eam sumpserit,
vivet. Fieri enim potest ut morbo, vel senio, vel aliquo casu
plurimi qui eam sumpserint, moriantur. In hoc vero cibo et potu,
idest corporis et sanguinis domini, non ita est; nam et qui eum non
sumit, non habet vitam; et qui eum sumit, habet vitam, et hanc
utique aeternam. Theophylactus. Non enim puri hominis caro est, sed
Dei, et hominem divinum facere valens, tamquam divinitate inebrians.
Augustinus de Civ. Dei. Sunt autem quidam liberationem ab aeterno
supplicio hominibus promittentes Christi Baptismate ablutis, qui
participes sunt corporis eius, quomodolibet vixerint, propter illud
quod dicitur hic. Sed contradicit eis apostolus dicens: manifesta
sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, impudicitia,
luxuria, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones,
aemulationes, irae, rixae, dissensiones, sectae, invidiae,
homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia; quae
praedico, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non
possidebunt. Quamobrem quomodo sit accipiendum quod hic dicitur,
merito quaeritur. Qui enim in eius est corporis unitate, idest in
Christianorum compage membrorum, cuius corporis sacramentum fideles
communicantes de altari sumere consueverunt, ipse vere dicendus est
manducare corpus et bibere sanguinem Christi; ac per hoc haeretici et
schismatici ab unitate corporis separati, possunt idem percipere
sacramentum, sed non sibi utile, immo vero etiam noxium, quo
iudicentur gravius quam vel tardius liberentur. Nec illi etiam in
perditis et damnabilibus moribus debent esse securi, qui per vitae
iniquitatem, ipsam vitae iustitiam, quae est Christus, deserunt,
sive fornicando, sive aliquid huiusmodi faciendo: non enim isti
dicendi sunt manducare corpus Christi, quoniam nec in membris
computandi sunt Christi. Ut enim alia taceam, non possunt simul esse
membra Christi et membra meretricis. Augustinus in Ioannem. Hunc
itaque cibum et potum societatem vult intelligi corporis et membrorum
suorum, quod est Ecclesia in praedestinatis et vocatis et iustificatis
et glorificatis sanctis et fidelibus eius. Huius rei sacramentum,
idest unitas corporis et sanguinis Christi, alicubi quotidie, alicubi
certis intervallis dierum in dominica mensa praeparatur, et de dominica
mensa sumitur: quibusdam ad vitam, quibusdam ad exitium. Res vero
ipsa, cuius sacramentum est, omni homini est ad vitam, nulli ad
exitium, quicumque eius particeps fuerit. Ne autem putarent sic in
isto cibo et potu promitti vitam aeternam, ut qui eum sumerent, iam
nec corpore morerentur, huic cogitationi occurrens subiungit dicens et
ego resuscitabo eum in novissimo die: ut scilicet habeant interim vitam
aeternam secundum spiritum in requie, quae sanctorum spiritus
suscipit; quod autem ad corpus attinet, nec corpus etiam vita aeterna
fraudetur, sed in resurrectione mortuorum in novissimo die eam habeat.
|
|