|
Beda. Dixerat superius: qui manducat meam carnem et bibit meum
sanguinem, habet vitam aeternam; et ut ostenderet quanta distantia sit
inter corporalem cibum et potum, et spirituale mysterium corporis et
sanguinis sui, adiecit caro enim mea vere est cibus, et sanguis meus
vere est potus. Chrysostomus in Ioannem. Hoc autem dicit, aut ut
credant his quae dicta sunt, ut non aestiment aenigma et parabolam
esse, sed sciant quoniam omnino oportet manducare corpus Christi; aut
vult dicere, quod verus cibus est hic qui animam salvat. Augustinus
in Ioannem. Vel aliter. Cum cibo et potu id appetant homines ut non
esuriant neque sitiant; hoc veraciter non praestat nisi iste cibus et
potus, qui eos a quibus sumitur immortales et incorruptibiles facit;
idest societas ipsa sanctorum, ubi pax erit, et unitas plena atque
perfecta. Propterea dominus noster corpus et sanguinem suum in eis
rebus commendavit quae ad unum aliquid rediguntur ex multis: namque
aliud, scilicet panis, ex multis granis in unum constat; aliud,
scilicet vinum, ex multis acinis confluit. Deinde iam exponit quid
sit manducare corpus eius et sanguinem bibere, dicens qui manducat meam
carnem et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in illo. Hoc est
ergo manducare illam escam et illum bibere potum, in Christo manere,
et Christum in se habere. At per hoc qui non manet in Christo, et
in quo non manet Christus, proculdubio nec manducat eius carnem, nec
bibit eius sanguinem; sed magis tantae rei sacramentum ad iudicium sibi
manducat et bibit. Chrysostomus. Vel aliter continuatur. Quia
promiserat se manducantibus vitam aeternam, ut hoc confirmet, induxit
qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in
illo. Augustinus de Verb. Dom. Multi quidem, qui vel corde ficto
carnem illam manducant et sanguinem bibunt, vel cum manducaverint
apostatae fiunt, numquid manent in Christo, et Christus in eis?
Sed est profecto quidam modus manducandi illam carnem et bibendi illum
sanguinem, quo modo qui manducaverit et biberit, in Christo manet,
et Christus in eo. Augustinus de Civ. Dei. Hoc est, illi qui
non sacramento tenus tantum, sed revera corpus Christi manducant, et
sanguinem bibunt. Chrysostomus. Et quia ego vivo, manifestum est
quod ipse vivet: et ad hoc ostendendum subiungit sicut misit me vivens
pater, et ego vivo propter patrem, et qui manducat me, et ipse vivet
propter me; ac si dicat: vivo ego sicut pater; et ne ingenitum
aestimes, adiecit propter patrem, patrem sibi esse principium occulte
insinuans. Quod autem dicit qui manducat me, et ipse vivet propter
me, non de vita simpliciter hoc dicit, sed de approbata: etenim etiam
infideles vivunt non manducantes de carne illa. Sed neque de
resurrectione communi hoc dicit (etenim omnes suscitabuntur), sed de
gloriosa et mercedem habente. Augustinus in Ioannem. Non autem
ait: sicut manduco patrem, et ego vivo propter patrem, et qui
manducat me, et ipse vivet propter me: non enim filius participatione
patris fit melior, sicut participatione filii per unitatem corporis
eius et sanguinis, quod illa manducatio et potatio significat, nos
efficimur meliores. Si ergo ita dictum est vivo propter patrem, quia
ipse de illo est, sine detrimento aequalitatis dictum est. Nec tamen
eamdem nostram et suam aequalitatem significavit, sed gratiam
mediatoris ostendit. Si autem secundum id accipimus vivo propter
patrem, quod alibi ait: pater maior me est; haec verba ita dixit,
sicut misit me pater, ac si diceret: ut ego vivam propter patrem,
idest ad illum tamquam ad maiorem referam vitam meam, exinanitio mea
fecit, in qua me misit; ut autem quisque vivat propter me,
participatio facit qua manducat me. Hilarius de Trin. De veritate
igitur carnis et sanguinis Christi non relictus est ambigendi locus;
nunc enim ex ipsius domini professione, et fide nostra, vere caro est
et vere sanguis est. Hoc ergo vitae nostrae causa est, quod in nobis
carnalibus manentem per carnem Christum habemus, victuris nobis per
eum ea conditione qua vivit ille per patrem. Si ergo nos naturaliter
secundum carnem per eum vivimus, idest naturam carnis suae adepti;
quomodo non naturaliter secundum spiritum in se patrem habeat, cum
vivat ipse per patrem? Per patrem autem vivit, dum nativitas non
alienam ei intulit diversamque naturam. Augustinus in Ioannem. Ut
autem illum panem manducando vivamus, qui aeternam vitam ex nobis
habere non possumus, de caelo descendit; unde sequitur hic est panis
qui de caelo descendit. Hilarius de Trin. Se panem hic dicit; ipse
enim origo sui corporis est. Ac ne verbi virtus atque natura defecisse
a se existimaretur in carne, panem carnem suam esse dixit; ut per hoc
quod descendens de caelis panis est, non ex humana conceptione origo
esse corporis eius existimaretur, dum caeleste esse corpus ostenditur.
At vero cum panis est, assumpti per verbum corporis est professio.
Theophylactus. Non enim purum Deum comedimus, nam et impalpabilis
et incorporeus est; neque etiam hominis puri carnem comedimus, quae
nil posset proficere. Sed quia Deus carnem sibi univit, caro eius
vivificativa existit; non quod in Dei naturam transierit; sed
secundum quamdam igniti ferri consuetudinem, quod et ferrum manet, et
ignis actum ostendit; sic et caro domini vivificativa est tamquam caro
verbi Dei. Beda. Et ut ostenderet distantiam umbrae et lucis, typi
et veritatis, subiunxit non sicut manducaverunt patres vestri manna,
et mortui sunt. Qui manducat hunc panem, vivet in aeternum.
Augustinus. Quod autem illi mortui sunt, ita vult intelligi, ut non
vivant in aeternum. Nam temporaliter et hi profecto morientur qui
Christum manducant; sed vivunt in aeternum, quia Christus est vita
aeterna. Chrysostomus. Si enim possibile fuit sine messe et frumento
et aliis huiusmodi, quadraginta annis illorum vitam conservare; multo
magis nunc cibo spirituali hoc facere poterit, cuius illa erant
figurae. Frequenter autem vitam repromittit, quia nihil est ita
delectabile hominibus: unde et in veteri testamento longitudo vitae
promittebatur; hic autem vita finem non habens. Simul etiam per hoc
ostendere vult quoniam sententiam morti tradentem pro peccato nunc
solvit, vitam aeternam e contrario promittens. Sequitur haec dixit in
synagoga, docens in Capharnaum: ubi scilicet primae virtutes eius
sunt factae. Docebat autem in synagoga et in templo, multitudinem
attrahere volens, et ostendens quoniam non est contrarius patri.
Beda. Mystice autem Capharnaum, quae interpretatur villa
pulcherrima, significat mundum; synagoga vero Iudaicum populum. Per
hoc ergo ostenditur quod dominus per mysterium incarnationis mundo
apparens, Iudaicum populum multa docuit, quae ipse intellexit.
|
|