|
Augustinus in Ioannem. Futurum erat ut aliquis fidelis Christi
absconderet se, ne a persecutoribus inveniretur; et ne illi pro
crimine obiceretur latibulum, praecessit in capite quod in membro
confirmaretur; unde dicitur post haec autem ambulabat Iesus in
Galilaeam: non enim volebat in Iudaeam ambulare, quia quaerebant eum
Iudaei interficere. Beda. Haec verborum connexio talis est, ut
intelligamus quoniam in medio multa geri et fieri potuerunt. Iudaea
autem et Galilaea regiones sunt Palaestinae provinciae, sed Iudaea
dicta est a tribu Iuda: non tamen solum illa regio quam tribus Iuda,
sed et illa quam tribus Beniamin possidebat, Iudaea dicta est, quia
ex tribu Iuda reges oriebantur. Galilaea vero dicitur, eo quod
lacteum populum, idest candidum, gignat: Galilaea enim Graece,
Latine lac dicitur. Augustinus. Sic autem hoc dominus dixit, quasi
non posset ambulare inter Iudaeos, et non occidi a Iudaeis; hanc
enim potentiam quando voluit demonstravit; sed infirmitati nostrae
praebebat exemplum: non ipse perdiderat potestatem, sed nostram
consolabatur fragilitatem. Chrysostomus in Ioannem. Sed et illud
est dicere, quoniam quae deitatis erant ostendebat, et quae
humanitatis: etenim fugiebat persecutores ut homo, et apparebat eis ut
Deus, utrumque vere existens. Theophylactus. Secessit etiam nunc
in Galilaeam, quia nondum passionis aderat tempus: unde vanum
reputabat in medio inimicorum manere, et magis ipsos ad odium
incitare; unde et consequenter tempus describitur, cum subditur erat
autem in proximo dies festus Iudaeorum, Scenopegia. Augustinus.
Quid sit Scenopegia, qui Scripturas legerunt noverunt. Faciebant
tabernacula in die festo ad similitudinem tabernaculorum, in quibus
habitaverunt, cum ex Aegypto educti peregrinarentur in eremo.
Celebrabant ex hoc diem festum, reminiscentes beneficiorum domini,
qui tamen occisuri erant dominum. Appellabatur autem apud Iudaeos
dies festus, cum tamen non esset unus, sed plures. Chrysostomus.
Ostendit igitur per hoc Evangelista, quoniam multum tempus
praetermisit. Cum enim dominus sedit in monte, erat prope dies festus
Paschae. Hic autem Scenopegiae meminit, et in quinque intermediis
mensibus nihil aliud nobis enarravit, nisi miraculum panum et
allocutionem factam ad eos qui comederunt. Quia enim indeficienter
signa faciebat et disputabat, non poterant Evangelistae omnia
enumerare; sed ista praecipue studuerunt dicere pro quibus aut querela
aut contradictio quaedam a Iudaeis subsequebatur; quod et hic
apparet. Theophylactus. Quia enim fratres eius viderant ipsum non
esse paratum ad descendendum, subditur dixerunt autem fratres eius ad
eum: transi hinc et vade in Iudaeam. Beda. Ac si dicant: tu signa
facis, et pauci ea vident; transi ergo ad regiam urbem, ubi sunt
principes, ut, visis signis, laudem consequaris ab eis. Sed quia
non omnes discipuli semper dominum sequebantur, sed eorum multi in
Iudaea erant, ideo subdunt ut et discipuli tui videant opera tua quae
facis. Theophylactus. Idest, turbae quae sequuntur te: non enim de
duodecim dicunt discipulis, sed de aliis qui conversabantur cum illo.
Augustinus in Ioannem. Cum autem auditis fratres domini, Mariae
cogitate consanguinitatem non iterum parientis ullam propaginem. Sicut
enim in sepulchro, ubi positum est corpus domini, nec ante, nec
postea mortuus iacuit, sic uterus Mariae nec ante, nec postea
quidquam mortale concepit. Opera quidem domini discipulos non
latebant, sed istos latebant; et ideo dicebant ut discipuli tui
videant opera tua quae facis. Loquebantur autem prudentiam carnis,
verbo quod caro factum est; unde et subdunt nemo quippe in occulto
aliquid facit, et quaerit ipse in palam esse. Si hoc facis,
manifesta teipsum mundo; quasi dicant: facis miracula: appare
hominibus, ut laudari possis ab hominibus: nam qui eum videntur
monere, gloriae ipsius consulunt: et quia humanam gloriam
requirebant, in eum non credebant; unde sequitur neque enim fratres
eius credebant in eum; Christum enim consanguineum potuerunt habere;
credere autem in eum ipsa propinquitate fastidierunt. Chrysostomus.
Dignum est autem mirari Evangelistarum morem veritatis amicum,
qualiter non verecundantur dicere ea quae magistro videntur inferre
iniuriam, sed hoc maxime studuerunt enuntiare. Non enim parvam habet
detractionem quod fratres eius discredebant. Et videtur initium
verborum quasi amicorum esse; multae autem amaritudinis erant quae
dicebantur: quia de formidine et de amore gloriae eum notant; nam
dicunt nemo in occulto aliquid facit: quod erat formidinem
incusantium, et simul suspicantium quae fiebant non vere facta esse.
Per hoc autem quod dicunt et quaerit ipse in palam esse, amorem
gloriae in eo notant. Christus autem mansuete eis respondit, docens
nos non indigne ferre, si aliqui etiam viles nobis consilientur;
sequitur enim dicit eis Iesus: tempus meum nondum advenit; tempus
autem vestrum semper est paratum. Beda. Ne autem videatur hoc
contrarium ei quod apostolus dicit: at ubi venit plenitudo temporis,
misit Deus filium suum, referendum est quod hic dicitur, non ad
tempus nativitatis, sed ad tempus glorificationis. Augustinus.
Dabant enim illi consilium consequendae gloriae, veluti saeculariter,
et terreno affectu monentes, ne esset ignobilis et latitaret. Sed
dominus voluit ad ipsam celsitudinem per humilitatem viam sternere;
dicit ergo tempus meum, idest gloriae meae, qua veniam in altitudine
iudicaturus, nondum venit; tempus autem vestrum, idest, mundi
gloria, semper est paratum. Et quoniam nos domini corpus sumus,
quando nobis insultant amatores huius saeculi, dicamus eis: tempus
vestrum adest paratum, tempus nostrum nondum advenit: excelsa enim
patria, humilis via. Qui recusat viam, quid quaerit patriam?
Chrysostomus. Vel aliter. Videtur mihi aliud occulte insinuare:
fortassis enim eum prodere volebant, et tradere Iudaeis; ideo dicit
tempus meum nondum advenit, hoc est tempus crucis et mortis; tempus
autem vestrum semper est paratum: quia etsi vos semper sitis cum
Iudaeis, non interficient vos, eadem cum illis zelantes; unde
sequitur non potest vos odisse mundus; me autem odit, quia ego
testimonium perhibeo de illo, quia opera eius mala sunt; quasi dicat:
qualiter mundus eos odit qui eadem cum ipso volunt, et pro eisdem
student? Me autem odit, quoniam redarguo eum. Intantum ergo gloriam
hominum non quaero, quod non praetermitto eos redarguere; licet sciam
ex hoc odium nasci et mortem intentari. Per hoc etiam ostendit quod
odium Iudaeorum contra eum concitabat publica redargutio, non autem
sabbati solutio. Theophylactus. Vel dominus contra duo de quibus
illi eum arguebant, alia duo inducit. Contra formidinem quidem
dicit, quod opera mundi redarguit, idest opera eorum qui mundana
sapiunt: quod non faceret, si formidolosus esset; sed contra inanem
gloriam misit illos ad festum; unde sequitur vos ascendite ad diem
festum hunc: nam si vanae gloriae passione detineretur, retinuisset
eos secum: nam gloriae cupidi consueverunt multos habere qui sequantur
eos. Chrysostomus. Hoc etiam dicit ostendens quod eis blandiri non
vult, sed concedit eis Iudaica facere. Augustinus. Vel aliter.
Vos ascendite ad diem festum hunc, ubi gloriam humanam quaeritis, ubi
extendere vultis carnalia gaudia, non cogitare caelestia. Sequitur
ego autem non ascendam ad diem festum istum. Chrysostomus. Scilicet
modo vobiscum; quia meum tempus nondum impletum est: in futuro enim
Pascha crucifigendus erat. Augustinus in Ioannem. Vel meum
tempus, idest gloriae meae, nondum advenit: ipse erit dies festus
meus, non diebus istis percurrens, et transiens; sed permanens in
aeternum. Ipsa erit festivitas et gaudium sine fine, aeternitas sine
labore, serenitas sine nube.
|
|