|
Theophylactus. Quia dixerat dominus: non ascendam vobiscum, in
principio denegavit ascensum, vitans iram frementium Iudaeorum; unde
dicitur haec cum dixisset, ipse mansit in Galilaea. Postea vero
ascendit; unde sequitur ut autem ascenderunt fratres eius, tunc et
ipse ascendit. Augustinus in Ioannem. Ascendit autem non gloriari
temporaliter, sed aliquid docere salubriter, et de festo aeterno
admonere. Chrysostomus in Ioannem. Vel ascendit, non ut patiatur,
sed ut alios erudiat. Latenter autem ascendit: poterat enim manifeste
ascendere et detinere eorum inordinatum impetum, quod multoties fecit;
at nolebat hoc continuo facere, ne magis suam divinitatem denudaret,
et ut incarnatio eius certior esset, et ut nos erudiret ad virtutem.
Ut igitur disceremus quid nos oporteat facere, qui non possumus
persecutores detinere, voluit latenter ascendere. Non autem dixit:
in occulto, sed quasi in occulto, ut ostendat dispensative hoc esse
factum. Si enim omnia ut Deus ageret, quomodo possemus nos scire,
incidentes humanis periculis, quid oporteat facere? Alcuinus. Vel
occulte ascendit, quia favorem hominum non quaerit, non pompis
stipantium se turbarum delectatur. Beda. Mystice autem designatur
quia singulis quibusque carnalibus humanam gloriam quaerentibus,
dominus manet in Galilaea, quae interpretatur transmigratio sancta,
idest in membris suis, qui transmigrant de vitiis ad virtutes, et in
eis proficiunt. Postmodum vero dominus ascendit, quia membra Christi
non huius vitae, sed aeternae gloriam quaerunt. Occulte autem dominus
ascendit, quia omnis gloria eius est ab intus, idest de corde puro et
conscientia bona, et fide non ficta. Augustinus. Vel quod quasi
latenter ascendit, aliquid significare voluit: omnia enim quae dicta
sunt antiquo populo Israel, umbrae fuerunt futurorum, et Scenopegia
umbra erat futurorum. Omnia ergo quae fiebant in figura,
manifestantur in nobis. Ascendit ergo in occulto; figura enim erat
ipsum esse in occulto. In ipso die festo Christus latebat, quia ipse
dies festus Christi membra peregrinatura significabat. Ille enim est
in tabernaculis qui se in mundo esse intelligit peregrinum: Scenopegia
autem erat celebratio tabernaculorum. Sequitur Iudaei autem
quaerebant eum in die festo, et dicebant: ubi est ille? Chrysostomus
in Ioannem. Ex multo odio et inimicitia; neque enim eum nominatim
vocare volebant. Non autem multa erat eis in festivitate reverentia,
nec multa religio; quia a festivitate credebant Christum fraudulenter
detinere. Sequitur et murmur multum erat de eo in turba.
Augustinus. Murmur erat de contentione, quam convenienter exponit
dicens quidam enim dicebant, quia bonus est; alii autem dicebant:
non, sed seducit turbas. Quicumque emicuerit in aliqua gratia, alii
dicunt bonus est; alii: non, sed seducit turbas. Quod autem dictum
est de eo, valet ad consolationem de quocumque hoc dictum fuerit
Christiano. Et quidem si seducere decipere est, nec Christus
seductor, nec quisquam debet seductor esse Christianus. Si autem
seducere, aliunde aliquem ad aliud persuadendo ducere est, quaerendum
est unde, et quo. Si a bono ad malum, malus seductor est; si a malo
ad bonum, bonus est: et utinam sic omnes seductores vocemur et simus.
Chrysostomus. Igitur illam quidem aestimo opinionem multitudinis
esse, qua scilicet dicebatur bonus esse: hanc vero principum et
sacerdotum; quod ostenditur per hoc quod dicunt seducit turbas: non
dicunt: seducit nos. Sequitur nemo tamen palam loquebatur de illo
propter metum Iudaeorum. Augustinus. Eorum scilicet qui dicebant
bonus est, non qui dicebant seducit turbas: haec enim clarius
sonabant, sed bonus est pressius susurrabant. Chrysostomus. Vide
autem eorum qui principantur corruptionem; hi autem qui principatibus
subiciuntur, sani quidem erant iudicio, sed non habebant libertatem
dicendi: quod maxime multitudinis est.
|
|