|
Chrysostomus in Ioannem. Dominus tardatione sua auditores
attentiores facere volens, non in primis diebus ascendit, sed circa
solemnitatis medium; unde dicitur iam autem die festo mediante,
ascendit Iesus in templum et docebat. Qui enim primis diebus eum
quaesierunt, repente eum praesentem videntes, magis intendebant
docenti, et qui bonum eum dicebant et qui malum: illi quidem, ut
aliquid lucrarentur et admirarentur; hi vero ut comprehenderent.
Theophylactus. Nam in principio festi his quae festi erant magis
attendebant: unde postea Christum attentius audierunt. Augustinus in
Ioannem. Quantum enim datur intelligi, ipsam festivitatem diebus
pluribus celebrabant; et ideo dicit iam die festo mediante; idest,
cum illius diei festi tot dies remansissent quot praeterissent; ut
etiam hoc impleretur quod ait: non ascendam ad diem festum hunc, id
est, ad quem vos vultis, primum vel secundum diem; ascendit autem
postea die festo mediante. Augustinus de quaest. Nov. et Vet.
Testam. Tunc etiam ascendit, non quasi ad diem festum, sed quasi ad
lucem. Illi vero ascenderunt quasi ad perfruendum deliciis diei
festi. Christo vero ille fuit dies festus, quo passione sua redemit
mundum. Augustinus in Ioannem. Ille autem qui prius latebat,
docebat, et palam loquebatur, et non tenebatur. Illud enim quod
latebat, erat causa exempli, hoc potestatis. Chrysostomus. Quid
autem docebat, non dixit Evangelista; sed quod mirabiliter docebat,
hoc solum ostendit: tanta enim erat virtus docentis ut qui dixerant:
seducit turbas, transmutati mirarentur; unde sequitur et mirabantur
Iudaei, dicentes: quomodo hic litteras scit, cum non didicerit?
Vide admirationem nequitia plenam: non enim dicit quod in doctrina
admirarentur; sed in aliam admirationem inciderunt. Augustinus.
Omnes quidem, quantum arbitror, admirabantur, sed non omnes
convertebantur. Et unde admiratio? Quia multi noverant ubi natus,
quemadmodum fuerat educatus: numquam eum viderant litteras discentem;
audiebant tamen de lege disputantem, legis testimonia proferentem;
quae nemo posset proferre, nisi legisset; nemo legeret, nisi litteras
didicisset; et ideo mirabantur. Chrysostomus. Ab hac autem
admiratione cognoscere debebant quoniam haec scientia humanitus non erat
in eo, sed divinitus; sed quia hoc ipsi nolebant confiteri, sed in
sola admiratione stabant, dominus haec revelavit; sequitur enim
respondit eis Iesus, et dixit: mea doctrina non est mea, sed eius
qui misit me. Augustinus. Videtur autem hoc esse contrarium quod
dicit mea, et non est mea; nam si dixisset: ista doctrina non est
mea, nulla esset quaestio. Quae est ergo doctrina patris, nisi
verbum patris? Ipse ergo Christus est doctrina patris, si verbum
patris est. Sed quia verbum non potest esse nullius, sed est
alicuius; et suam doctrinam dixit seipsum, et non suam: quia patris
est verbum. Quid est tam tuum quam tu; et quid tam non tuum quam tu,
si alicuius es quod es? Breviter ergo hoc mihi dixisse videtur mea
doctrina non est mea; ac si diceret: ego non sum a meipso.
Sabellianam haeresim sententia ista dissolvit, qui dicere ausi sunt,
ipsum esse filium qui est et pater: duo esse nomina, sed unam rem.
Chrysostomus in Ioannem. Vel suam dicit, quoniam eam docuerat: non
suam autem, quoniam patris erat doctrina. Sed si omnia quae sunt
patris, eius sunt; ex hoc ipso quod patris est, deberet esse et sua.
Sed hoc quod dicit non est mea, vehementer ostendit et sui et patris
unam esse doctrinam; ac si diceret: nihil habeo permutatum aut
diversum; sed ita ago, ut non aestimetur aliud quid praeter patrem
dicere vel agere. Augustinus de Trin. Vel aliter. Secundum aliud
suam dixit, secundum aliud non suam: secundum formam Dei suam,
secundum formam servi, non suam. Augustinus in Ioannem. Si quis
autem hoc parum intellexerit, audiat consilium quod dominus
consequenter dat, dicens si quis voluerit voluntatem eius facere,
cognoscet de doctrina utrum ex Deo sit, an ego ex meipso loquar.
Quid est si quis voluerit voluntatem eius facere? Hoc est credere in
eum: ipse enim dixit: hoc est opus Dei ut credatis in eum quem ipse
misit. Quis autem hoc nesciat, hoc esse facere voluntatem Dei,
operari opus eius? Cognoscere autem, hoc est intelligere. Ergo noli
quaerere intelligere ut credas, sed crede ut intelligas: quia nisi
credideritis, non intelligetis. Chrysostomus. Vel hoc ita dicit,
ac si dicat: auferte iram et invidiam et odium quod sine causa in me
habetis; et nihil erit quod prohibeat vos cognoscere quoniam Dei verba
sunt quae loquor. Deinde aliud inducit argumentum insolubile, ab his
quae sunt in consuetudine hominum, nos erudiens; unde sequitur qui a
semetipso loquitur, gloriam propriam quaerit; quasi dicat: qui
aliquam propriam vult instituere doctrinam, propter nihil aliud hoc
vult quam ut gloriam acquirat. Si vero ego gloriam eius qui misit me
quaero, cuius gratia aliena vellem vos docere? Et hoc est quod subdit
qui autem quaerit gloriam eius qui misit illum, hic verax est, et
iniustitia in illo non est. Theophylactus. Quasi dicat: verax sum,
quia doctrina mea continet veritatem: iniustitia in me non est, quia
alterius gloriam non usurpo. Augustinus. Qui quaerit gloriam
propriam, Antichristus est. Dominus autem noster magnum nobis
exemplum praebuit humilitatis, dum habitu inventus ut homo, quaerit
gloriam patris, non suam. Sed tu quando aliquid boni facis, gloriam
tuam quaeris: quando aliquid mali facis, Deo calumniam meditaris.
Chrysostomus. Vide ergo quoniam causa quaedam propter quam humilia de
se dicit, haec est, ut credant quoniam non desiderat gloriam neque
principatum, et etiam propter imbecillitatem audientium, et ut doceat
homines moderata sapere, et nihil de se dicere magnum, sed semper
humile.
|
|