|
Chrysostomus in Ioannem. Duas criminationes Iudaei contra Christum
inducebant: unam quod sabbatum solveret, aliam quod patrem suum
dicebat Deum, aequalem seipsum faciens Deo. Hoc igitur prius
confirmavit dum ostendit quod non est Deo contrarius, sed eadem ille
docet. De reliquo ad sabbati solutionem instat, dicens nonne Moyses
dedit vobis legem, et nemo ex vobis facit legem? Ac si diceret: lex
dicit: non occides; vos autem occiditis; et hoc est quod subditur
quid me quaeritis interficere? Ac si diceret: et si ego dissolvi
legem hominem sanans, transgressio fuit, sed in salutem; vos autem
transgredimini in malum: unde non debeo a vobis de solutione legis
diiudicari. In duobus ergo eos corripuit: et dicendo quid me
quaeritis interficere? Et ostendendo quoniam occisionem meditantes non
sunt digni alium diiudicare. Augustinus in Ioannem. Vel hoc dicit
quia si legem facerent, in ipsis litteris Christum agnoscerent, et
praesentem non occiderent. Respondit autem ei turba, non pertinentia
ad ordinem, sed ad perturbationem; sequitur enim respondit turba, et
dixit: Daemonium habes: quis te quaerit interficere? Ei dictum est
quod Daemonium haberet, qui Daemones expellebat. Dominus autem non
turbatus, sed in sua veritate tranquillus, non reddidit maledictum pro
maledicto, sed respondit tranquille. Beda. In quo nobis patientiae
reliquit exemplum: ut quoties nobis ab aliquibus falsa obiciuntur
convicia, patienter toleremus, et vera quae possumus non obiiciamus,
sed salutaria monita praedicemus; sequitur enim respondit Iesus et
dixit eis: unum opus feci, et omnes miramini. Augustinus. Ac si
diceret: quid si omnia opera mea videretis? Ipsius enim opera erant
quae in mundo videbant, et ipsum qui fecit omnia non videbant. Fecit
unam rem et turbati sunt, quia salvum fecit hominem in sabbato; quasi
si quisquam eorum aegrotus sabbato sinceraret, alius illum sanum
fecisset quam iste qui eos scandalizavit, quia unum hominem sabbato
salvum fecit. Chrysostomus in Ioannem. Hoc enim quod dicit
miramini, hoc est turbamini et tumultuatis. Vide autem quomodo
prudenter a lege eos syllogizat. Vult enim ostendere quod facere hoc
opus non erat legem solvere: sunt enim multa principaliora quam lex de
observatione sabbati, per quorum observationem lex non solvitur, sed
impletur; et ideo subdit propterea Moyses dedit vobis circumcisionem,
non quia ex Moyse est, sed ex patribus; et in sabbato circumciditis
hominem. Augustinus. Quasi dicat: bene factum est ut acciperetis
circumcisionem a Moyse, non quia ex Moyse est, sed ex patribus:
Abraham enim primus accepit circumcisionem a domino. Et in sabbato
circumciditis. Convicit vos Moyses: accepistis in lege ut
circumcidatis octavo die; accepistis in lege ut vacetis septimo die.
Si octavus dies illius qui natus est, occurrit ad diem septimum
sabbati, circumciditis hominem; quae circumcisio pertinet ad aliquod
signaculum salutis, et non debent homines sabbato vacare a salute.
Alcuinus. Propter tres enim causas data fuit circumcisio: primo ut
signum esset magnae fidei Abrahae; secundo ut per eam a ceteris
nationibus discernerentur; tertio ut illam in virili membro
suscipientes castitatem mentis et corporis observare deberent. Et
tantum conferebat tunc circumcisio quantum nunc Baptisma; nisi quia
ianua nondum aperta erat. Concludit ergo ex praemissis si
circumcisionem accipit homo in sabbato, ut non solvatur lex Moysi,
indignamini mihi, quia totum hominem sanum feci in sabbato?
Chrysostomus. Quasi dicat: sabbati solutio in circumcisione, legis
est observatio: sic et ego hominem curans sabbato, legem servavi.
Vos, qui non estis legislatores, ultra modum legem defenditis; sed
Moyses iubet legem solvi propter mandatum quod non erat ex lege, sed
ex patribus. Per hoc autem quod dici totum hominem sanum feci in
sabbato, ostendit circumcisionem esse particularem sanitatem.
Augustinus. Forte autem illa circumcisio ipsum dominum significabat.
Quid enim est circumcisio, nisi carnis expoliatio? Significavit ergo
expoliationem a corde cupiditatum carnalium. Non ergo sine causa data
est in eo membro per quod procreatur creatura mortalium: quia per unum
hominem peccatum intravit in mundum. Ideo autem quisquis cum praeputio
nascitur, quia omnis cum vitio propaginis nascitur; et non mundat
Deus sive a vitio cum quo nascimur, sive a vitiis quae male vivendo
addimus, nisi per Christum: cultellis enim petrinis circumcidebant,
et petrae nomine Christum figurabant. Ideo autem octavo die, quia
post septimum sabbati dominus die dominico resurrexit. Ipsa autem
resurrectio nos circumcidit; idest, abstulit desideria carnalia.
Intelligite hoc significari opus bonum quo ego feci totum hominem
salvum in sabbato: quia et curatus est ut sanus esset in corpore, et
credidit ut sanus esset in anima. Estis autem prohibiti servilia opera
facere sabbato: numquid servile opus est hominem sanare in sabbato?
Manducatis siquidem et bibitis sabbato, quia pertinet ad salutem; per
quod ostenditis, opera salutis nullo modo esse die sabbati omittenda.
Chrysostomus. Non autem dixit: ego maius circumcisione operatus
sum; sed solum factum narrans, iudicium eis concessit; unde subditur
nolite iudicare secundum faciem, sed iustum iudicium iudicate; quasi
dicat: non quia Moyses apud vos habet maiorem gloriam quam ego, ex
personarum dignitate feratis sententiam, sed a rerum natura: hoc enim
est iuste iudicare. Nullus autem incusavit Moysen de hoc quod iussit
sabbatum solvi propter mandatum circumcisionis, quod erat aliunde quam
ex lege inductum. Ergo fide dignior vobis est Moyses, qui iubet
solvi legem a mandato non legali. Augustinus. Hoc autem quod dominus
notavit hoc loco, evadere in hoc saeculo, magni laboris est: non
personaliter iudicare. Admonuit quidem dominus Iudaeos, admonuit et
nos: quod enim pretiosum sonabat de ore domini, et propter nos
scriptum est, et nobis servatum, et propter nos recitatum. Sursum
est dominus, sed etiam hic est veritas dominus. Corpus enim domini,
in quo surrexit, uno loco esse potest; veritas eius ubique diffusa
est. Quis ergo est qui non iudicat personaliter? Qui aequaliter
diligit. Non enim cum homines diverso modo pro suis gradibus
honoramus, timendum est ne personas accipiamus: nonnunquam enim est
iudicium inter patrem et filium; non aequamus filium patri in honore,
sed praeponimus, si bonam causam habet, filium patri in veritate; et
sic tribuimus honorem debitum, ut non perdat aequitas meritum.
|
|