|
Augustinus in Ioannem. Supra dictum est, quod dominus ideo velut
occulte ascendit ad diem festum, non quia timebat ne teneretur, cui
potestas erat ut non teneretur, sed ut significaret, etiam in ipso die
festo, qui celebrabatur a Iudaeis, se occultari, et suum esse
mysterium: nunc autem apparet potestas quae putabatur timiditas:
loquebatur enim palam in die festo, ita ut mirarentur turbae; unde
dicitur dicebant ergo quidam ex Ierosolymis: nonne hic est quem
Iudaei quaerebant interficere? Ecce palam loquitur, et nihil ei
dicunt. Noverant enim qua saevitia quaerebatur; mirabantur qua
potentia non tenebatur. Chrysostomus in Ioannem. Addit autem
Evangelista ex Ierosolymis, quoniam qui magis potiti erant signis,
hi omnibus erant miserabiliores; qui deitatis eius signum videntes
maximum, omnia iudicio corruptorum principum permittebant. An non
magnum, insanientes et quaerentes interficere, habere eum in manibus,
et repente quiescere? Augustinus. Igitur non plene intelligentes
Christi potentiam, putaverunt esse principum scientiam, quod ei
pepercerunt; unde subdunt numquid vere cognoverunt principes quia hic
est Christus? Chrysostomus. Sed ipsi neque principum sequuntur
sententiam: sed aliam proferunt corruptam et propria amentia dignam;
unde subditur sed hunc scimus unde sit: Christus autem cum venerit,
nemo scit unde sit. Augustinus. Haec opinio apud Iudaeos non
inaniter nata est. Invenimus tamen quod Scripturae dixerunt de
Christo, quoniam Nazaraeus vocabitur; ergo praedixerunt unde sit.
Iudaei etiam dixerunt Herodi quaerenti, quod Christus in Bethlehem
Iudae nasceretur, et testimonium etiam propheticum attulerunt. Unde
ergo nata est haec opinio apud Iudaeos, quod Christus cum venerit,
nemo sciat unde sit, nisi quia utrumque pronuntiaverunt Scripturae?
Secundum hominem praedixerunt unde esset; secundum Deum latebat
impios, et quaerebat pios. Hanc igitur opinionem in eis generaverat
quod per Isaiam dictum est: generationem eius quis enarrabit?
Denique dominus ad utrumque respondit, et quia noverant eum unde
esset, et quia non noverant; unde sequitur clamabat ergo Iesus docens
in templo, et dicens: et me scitis, et unde sim scitis; hoc est
dicere: et unde sim scitis, et unde sim nescitis; unde sim scitis,
Iesus a Nazareth, cuius etiam parentes nostis. Solus enim in hac
causa latebat virginis partus, quo excepto, totum noverunt in Iesu
quod ad hominem pertinet. Recte ergo dixit et me nostis, et unde sim
scitis, secundum carnem et effigiem hominis quam gerebat; secundum
divinitatem autem a meipso non veni; sed est verus qui misit me.
Chrysostomus. Per quod ea quae in mente habebant revelat; ac si
diceret: non sum de numero eorum qui sine causa venerunt; sed est
verax qui misit me; et si verax est, in veritate misit; et qui missus
est, congruum est veracem esse. Rursus autem ex propriis sermonibus
eos capit; quia enim dicebant cum venerit Christus, nullus cognoscet
unde sit: ostendit etiam inde se Christum esse; quoniam a patre
venit, quem ipsi nesciebant: et ideo subdit quem vos nescitis.
Hilarius de Trin. Numquid autem non omnis homo, licet in carne ex
Deo natus, secundum sensum communis opinionis ex Deo est? Et
quomodo negat ab his vel seipsum vel unde ipse sit sciri, nisi id unde
est ad naturae suae referret auctorem? Nam id quod unde sit
ignoratur, naturam ex qua est, dum unde sit nescitur, ostendit.
Ignorari enim unde sit non potest quidquid subsistit ex nihilo; quia
hoc ipsum quod non ignoratur ex nihilo, ignorationem eius unde sit,
non habet. Ob hoc autem quid sit ipse, nescitur, dum ignoratur a quo
sit: non enim confitetur filium qui negat natum; nec natum
intelligit, qui putat eum esse ex nihilo. Chrysostomus. Vel
ignorantiam hic dicit quae est per opera, sicut Paulus ait:
confitentur se nosse Deum, factis autem negant. Dupliciter autem eos
redarguit. Et primum quidem quae occulte loquebantur, haec in medium
inducit, clamans, ut eos verecundari faciat. Augustinus. Denique
ut ostenderet eis unde possent scire, subiecit ego scio eum. Ergo a
me quaerite, ut sciatis eum. Patrem enim non cognoscit nisi filius,
et cui voluerit filius revelare. Et si dixero quia nescio eum, ero
similis vobis mendax. Chrysostomus. Quod est impossibile: quia enim
verax est qui misit, congruum est et eum qui missus est, veracem
esse. Ubique autem cognitionem patris soli sibi attribuit, quia a
patre est; unde sequitur et ego scio eum, quia ab ipso sum. Hilarius
de Trin. Quaero autem utrum id quod ab eo est, opus in eo
creationis, aut naturam generationis ostendat. Si opus in eo
creationis est, universa quoque quae creantur a Deo sunt. Et quomodo
patrem non universa noverunt, cum filius eum, idcirco quia ab eo est,
non nesciat? Si vero idcirco ei, quia ab eo sit, eum nosse sit
proprium; quomodo non hoc ei qui ab eo est, erit proprium, scilicet
ut verus filius ex natura Dei sit? Habes igitur proprietatem
cognitionis de proprietate generationis. Tamen, ne forte id quod ab
eo est, ad adventus sui tempus haeresis invaderet, continuo subiecit
et ipse me misit. Tenuit ordinem evangelici sacramenti, natum se
professus et missum. Augustinus. Ab ipso, inquit, sum, quia
filius de patre: quod autem videtis me in carne, ipse me misit. Ubi
noli intelligere naturae dissimilitudinem, sed generantis
auctoritatem. Chrysostomus. Irritaverunt autem Iudaeos ea quae
dicebantur, propter hoc quod dixerat quem vos nescitis, quia
profitebantur se scire; unde sequitur quaerebant ergo eum
apprehendere, et nemo misit in eum manus. Vide furorem eorum
invisibiliter refrenatum. Evangelista vero humanius et humilius loqui
volens, ut ex hoc Christus homo putaretur, non dixit quod eos
invisibiliter detinuit; sed subiecit quia nondum venerat hora eius.
Augustinus. Hoc est, quia nolebat, non enim dominus sub fato natus
est. Hoc nec de te credendum est, quanto minus de illo per quem
factus es? Si tua hora voluntas est illius, illius hora quae est nisi
voluntas sua? Non ergo horam dixit qua cogeretur mori, sed qua
dignaretur occidi.
|
|