|
Augustinus in Ioannem. Humiles et pauperes salvos faciebat dominus;
unde dicitur de turba autem multi crediderunt in eum. Turba enim,
quae suam aegritudinem cito vidit, etiam illius medicinam sine
dilatione cognovit. Chrysostomus in Ioannem. Verumtamen neque in
his erat sana fides; sed more multitudinis vulgaria loquebantur;
sequitur enim et dicebant: Christus cum venerit, numquid signa plura
faciet quam quae hic facit? Dicere enim Christus cum venerit, erat
non firmiter credentium hunc esse Christum. Vel etiam hoc dicere,
est ostendere eum non esse Christum; ac si dicant: nonne ille cum
venerit melior erit et plura signa faciet? Grossiores enim non a
doctrina, sed a signis inducuntur. Augustinus. Vel intelligunt: si
duo non erunt, hic est Christus. Principes autem insaniebant: et
ideo medicum non solum non agnoscebant, sed etiam occidere cupiebant;
unde sequitur audierunt Pharisaei turbam murmurantem de illo haec, et
miserunt principes et Pharisaei ministros ut apprehenderent eum.
Chrysostomus. Multa quidem locutus est supra, sed nihil tale
fecerunt; quod maxime enim eos mordebat, hoc erat, quod turbae
scilicet Christum glorificabant. Sabbati autem solutio, apparens
causa erat, quam scilicet praetendebant. Et ipsi quidem non audebant
Christum capere, periculum timentes; ministros autem mittunt tamquam
periculis expositos. Augustinus. Quia ergo non poterant apprehendere
nolentem, missi sunt ut audirent docentem; sequitur enim dixit ergo
Iesus: adhuc modicum tempus vobiscum sum. Chrysostomus. Verba
loquitur humilitatis plena; ac si diceret: quid festinatis me
interficere? Parvum expectate tempus. Augustinus. Quod modo ergo
vultis facere, facturi estis, sed non modo, quia modo nolo: implere
enim debeo dispensationem meam, et sic pervenire ad passionem.
Chrysostomus. Per hoc igitur audaciorem turbam terruit, studiosiorem
vero magis avidam faciebat ad audiendum, quasi parvo tempore
derelicto, in quo possent hac doctrina potiri. Non autem dixit
simpliciter: hic sum, sed vobiscum sum, quasi dicat: et si
persequamini me, non tamen cessabo, quae sunt pro vobis dispensans,
et ea quae sunt ad salutem docens et monens vos. Quod autem subdit et
vado ad eum qui me misit, sufficiens erat eos terrere.
Theophylactus. Tamquam patri sit de ipsis conquesturus: quia si
missum opprobriis affecerunt, non est dubium quod et mittenti fecerunt
iniuriam. Beda. Dicit autem vado ad eum qui misit me, ac si
diceret: revertens ascendo ad patrem, qui me incarnari praecepit.
Illuc se dixit ire a quo nunquam recessit. Chrysostomus. Quod vero
eo indigebant, manifestat per hoc quod dicit quaeretis me, et non
invenietis. Sed ubi quaesierunt eum Iudaei? Dicit Lucas quoniam
plangebant mulieres super eum. Probabile autem est et multos alios hoc
passos esse; et praecipue dum civitas caperetur, eos meminisse
Christi et miraculorum eius, et praesentiam eius quaesivisse.
Augustinus in Ioannem. Vel hic iam resurrectionem suam praedixit:
quia quaesituri illum erant post resurrectionem compuncti. Noluerunt
enim eum agnoscere praesentem, et postea quaesierunt cum viderent in
eum multitudinem credentem: unde multi compuncti dixerunt: quid
faciemus? Viderunt enim Christum suo scelere morientem, et
crediderunt in Christum suis sceleribus ignoscentem, et quousque
biberent sanguinem quem fuderunt, de sua salute desperaverunt.
Chrysostomus in Ioannem. Deinde ne quis eum per mortem communi modo
abire aestimet, subiungit et ubi ego sum, vos non potestis venire.
Si vero in morte maneret, possent ad eum ire: illuc enim omnes
abimus. Augustinus. Non autem dixit: ubi ero, sed ubi sum: semper
enim ibi erat Christus quo fuerat rediturus; sic rediit, ut nos non
derelinqueret. Erat enim Christus secundum visibilem carnem in
terra, secundum invisibilem maiestatem in caelo et in terra. Non
autem dixit: non poteritis, sed non potestis venire: tales enim tunc
erant qui non possent. Nam ut sciatis non hoc ad desperationem
dictum, et discipulis suis dixit tale aliquid quo ego vado, vos non
potestis venire. Denique hoc Petro exposuit, dicens: quo ego vado,
non potes me sequi modo, sequeris autem postea. Chrysostomus. Haec
autem omnia induxit volens eos attrahere; etenim modicum tempus quod
relinquebatur, et post recessum ipsum desiderabilem esse, et eum non
posse de cetero inveniri, sufficientia erant ad suadendum ut ad eum
accederent. Per hoc autem quod dicit vado ad eum qui misit me,
ostendit nullam sibi fieri laesionem ab insidiis eorum, et passionem
suam voluntariam sibi esse. Passi sunt autem aliquid ipsi Iudaei ad
ea quae dicta sunt, et quaerunt ad seipsos quo debeat ire; quod non
erat eorum qui desiderarent ab eo liberari. Sequitur enim dixerunt
ergo Iudaei ad semetipsos: quo hic iturus est, quia non inveniemus
eum? Numquid in dispersionem gentium iturus est, et docturus gentes?
Sic enim gentes vocabant quasi exprobrantes et magna in semetipsis
gloriantes: quia gentes ubique disseminatae erant, et imperfecte ad
invicem permixtae. Sed hoc opprobrium postea ipsi sustinuerunt, quia
ubique dispersi sunt. Antiquitus autem tota gens in unum collecta
erat; sed cum Iudaei ubique terrarum iam gentibus permixti essent,
non diceret: quo ego vado, vos non potestis venire: si per hoc gentes
intellexisset. Augustinus. Dixerat autem dominus quo ego vado, de
sinu patris. Hoc ergo illi nullo modo intellexerunt; et tamen ex hac
occasione salutem nostram praedixerunt, quod dominus iturus esset ad
gentes, non praesentia corporis, sed tamen pedibus suis; misit enim
ad nos membra sua, et fecit nos membra sua. Chrysostomus. Non autem
dixerunt quod iturus esset ad gentes laedere eas, sed docere. Iam
enim iram submiserant, et his quae dicta erant, crediderant.
Nequaquam autem nisi credidissent, quaesiissent ad seipsos: quis est
hic sermo quem dixit: quaeretis me, et non invenietis, et: ubi ego
sum, vos non potestis venire?
|
|