|
Chrysostomus in Ioannem. Cum recessuri essent domum, celebrata
festivitate, dominus dat eis viatica ad salutem; unde dicitur in
novissimo autem die magno festivitatis stabat Iesus, et clamabat
dicens: si quis sitit, veniat ad me et bibat. Augustinus in
Ioannem. Tunc enim agebatur festivitas quae appellatur Scenopegia,
idest tabernaculorum constructio. Chrysostomus. Quae per septem dies
agebatur: prima autem dies et ultima erat celeberrima secundum legem;
et hoc significavit Evangelista, cum dixit in novissimo die magno
festivitatis. Medios autem dies magis ad voluptatem consumebant.
Ideo ergo prima die hoc eis non dixit, sed neque secunda aut tertia,
ne ea quae dicebantur deperirent, eis voluptati vacantibus. Clamabat
autem propter turbae multitudinem. Theophylactus. Simul quidem, ut
audibilis fieret, atque ut confidentiam largiretur, et quia neminem
formidabat. Chrysostomus. Dicit autem si quis sitit; ac si
diceret: neminem necessitate et violentia attraho; sed si quis habet
desiderium multum, hunc ego voco. Augustinus. Est enim sitis
interior, quia est homo interior. Constat autem plus amare hominem
interiorem, quam exteriorem. Si ergo sitimus, veniamus, non
pedibus, sed affectibus, nec migrando, sed amando. Chrysostomus.
Quia enim de intellectuali loquitur potu, ostendit per hoc quod post
inducit qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre
eius fluent aquae vivae. Sed ubi hoc dicit Scriptura? Nusquam.
Quid igitur? Qui credit in me, sicut dicit Scriptura; hic
subdistinguere oportet, ut postea subsequatur flumina de ventre eius
fluent aquae vivae: ostendens quoniam rectam oportet habere
cognitionem, et non ita a signis sicut a Scriptura credere in ipsum;
etenim superius dixit: scrutamini Scripturas. Hieronymus in prologo
Genes. Vel hoc testimonium de proverbiis sumptum est, ubi scilicet
dicitur: deriventur fontes tui foris, et in plateis aquas tuas
divide. Augustinus. Venter autem interioris hominis est conscientia
cordis eius. Bibito autem isto liquore, vivescit purgata
conscientia, et hauriens fontem habebit, et ipsa fons erit. Quis est
fons, vel quis est fluvius qui manat de ventre interioris hominis?
Benevolentia, qua vult consulere proximo. Bibunt ergo qui credunt in
domino. Si autem putat qui bibit quod soli ipsi debet sufficere, non
fluit aqua viva de ventre eius; si autem proximo festinat consulere,
ideo non siccatur, quia manat. Gregorius super Ezechielem. Cum
enim a mente fidelium sanctae praedicationis verba defluunt, quasi de
mente credentium aquae vivae flumina decurrunt. Ventris autem viscera
quid sunt aliud nisi mentis interna, idest recta intentio, sanctum
desiderium, humilis ad Deum, pia ad proximum voluntas?
Chrysostomus. Dicit autem flumina, et non flumen, copiositatem et
ubertatem gratiae occulte insinuans. Viventem autem aquam dicit,
agentem semper. Spiritus enim gratia cum in mentem intraverit, et
firmata fuerit, omni fonte magis manat, et neque deficit, neque
evacuatur, neque stat: videbit quis utique hoc ad sapientiam
Stephani, ad Petri linguam, ad Pauli fluxum inspiciens. Nihil
enim eos detinebat, sed sicut flumina, multo impetu delati, omnia
secum trahentes abibant. Augustinus in Ioannem. Ad qualem autem
potum dominus invitasset, exposuit Evangelista, et dixit hoc autem
dixit de spiritu quem accepturi erant credentes in eum. Quem dicit
spiritum, nisi spiritum sanctum? Nam unusquisque homo habet in se
proprium spiritum. Alcuinus. Spiritum autem sanctum ante ascensionem
apostolis promisit; post ascensionem linguis igneis dedit; inde dicit
quem accepturi erant credentes in eum. Augustinus. Erat ergo
spiritus Dei; sed nondum in eis erat qui crediderant in Iesum. Ita
enim disposuit non eis dare spiritum istum, nisi post resurrectionem
suam; unde sequitur nondum enim erat spiritus datus quia nondum Iesus
erat glorificatus. Chrysostomus in Ioannem. Apostoli quidem prius
spiritu eiciebant Daemonia, sed ea quae a Christo est potestate;
quando enim mittebat eos, non dicitur: dedit eis spiritum sanctum,
sed: dedit eis potestatem. De prophetis autem ab omnibus confessum
est quod spiritus sanctus eis dabatur: sed haec gratia a terra
defecerat. Augustinus de Trin. Sed quomodo et de Ioanne Baptista
dictum est: spiritu sancto replebitur ab utero matris suae; et spiritu
sancto repletus Zacharias invenitur, ut de illo talia diceret; et
spiritu sancto Maria, ut talia de domino praedicaret; spiritu sancto
Simeon et Anna, ut magnitudinem Christi parvuli agnoscerent?
Quomodo ergo intelligitur, nisi quia certa illa spiritus sancti datio
post clarificationem Christi futura erat qualis nunquam antea fuerat?
Habitura enim erat quamdam proprietatem in ipso adventu, qualis antea
nunquam fuit. Nusquam enim legimus, linguis quas non noverant,
homines locutos veniente in se spiritu sancto, sicut tunc factum est,
cum oportet eius adventum signis sensibilibus demonstrari. Augustinus
in Ioannem. Cum ergo et modo accipiatur spiritus sanctus, quare nemo
loquitur linguis omnium gentium? Quia iam ipsa Ecclesia linguis
gentium loquitur: in hac qui non est, nec modo accipit spiritum
sanctum. Si amas unitatem, etiam tibi habet quisquis in illa aliquid
habet. Tolle invidiam, et tuum est quod habeo. Livor separat,
caritas iungit: ipsam habeto, et cuncta habebis: quia sine ipsa nihil
proderit quidquid habere potueris. Caritas autem Dei diffusa est in
cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis. Quare
ergo dominus post resurrectionem suam spiritum sanctum dare voluit? Ut
scilicet in resurrectionem nostram caritas flagraret, ab amore saeculi
separaretur, et tota curreret in Deum. Qui enim dixit qui credit in
me, veniat et bibat, et flumina de ventre eius fluent aquae vivae,
vitam aeternam promisit, ubi nihil timeamus, ubi non moriamur. Quia
ergo tale est quod promisit spiritus sancti caritate ferventibus; ideo
ipsum spiritum noluit dare nisi cum esset glorificatus, ut in suo
corpore ostenderet vitam, quam modo non habemus, sed in resurrectione
speramus. Augustinus contra Faustum. Si itaque haec causa erat ut
nondum daretur spiritus sanctus, quia nondum erat Iesus glorificatus;
proculdubio clarificatio Iesu iam causa erat ut statim daretur.
Cataphryges autem se promissum Paraclitum suscepisse dixerunt, et
hinc a fide Catholica deviarunt. Manichaei etiam quae de promissione
spiritus sancti dicuntur, de Manichaeo asserunt esse praedicta,
tamquam scilicet antea non fuerit spiritus datus. Chrysostomus. Vel
aliter. Gloriam Christi crucem vocat: quia enim inimici eramus,
donum autem non inimicis, sed amicis datur; oportebat prius offerri
hostiam, et inimicitiam in carne dissolvi, et tunc factos Dei amicos
suscipere donum.
|
|