|
Augustinus in Ioannem. Cum dominus invitasset credentes in se ad
potandum spiritum sanctum, nata est de illo in turba dissensio; unde
dicitur ex illa ergo turba, cum audissent hos sermones eius,
dicebant: hic est vere propheta. Theophylactus. Qui scilicet
expectabatur. Alii, scilicet populus, dicebant: hic est Christus.
Alcuinus. Iam isti sitim illam spiritualiter haurire coeperant, iam
sitim infidelitatis deposuerant; alii in suae infidelitatis ariditate
permanebant; de quibus subditur quidam autem dicebant: numquid a
Galilaea venit Christus? Nonne Scriptura dicit quia ex semine
David, et de Bethlehem castello, ubi erat David, venit Christus?
Noverant enim quid de Christo praedixissent prophetae; sed ignorabant
omnia in ipso impleta fuisse; et qui noverant in Nazareth nutritum,
nativitatis locum non attendebant, nec prophetiam, quam legerant, in
eo completam credebant. Chrysostomus in Ioannem. Sed esto, locum
nativitatis ignorabant; num etiam genus ignorabant? Quoniam ex domo
et familia David natus erat. Quare igitur dicebant nonne ex semine
David venit Christus? Sed et hoc obumbrare volebant per educationem
in Nazareth, omnia malitiose loquentes: unde non accedunt ad
Christum quaerentes quomodo Scripturae dicunt, quod a Bethlehem
oportet venire Christum; tu autem ex Galilaea venisti; sed omnia
malitiose loquuntur. Et quia non diligenter attendebant his quae
dicebantur, neque discendi gratia; propter hoc nihil eis Christus
respondit. Nathanaelem autem dicentem: a Nazareth potest aliquid
boni esse? Laudavit ut vere Israelitam, quia veritatis erat
inquisitor, et omnia vetera diligenter edoctus. Sequitur dissensio
itaque facta est propter eum in turba. Theophylactus. Non in
principibus: nam principes unius voluntatis erant, ut videlicet non
eum reciperent sicut Christum. Qui ergo magis moderati erant in
malitia, verbis tantum gloriae Christi adversabantur; qui vero
peiores erant, manus etiam appetebant imponere; de quibus subditur
quidam autem ex eis volebant apprehendere eum. Chrysostomus. Hoc
autem induxit Evangelista, ostendens quoniam loquebantur neque
quaerentes veritatem, neque discere volentes. Sequitur sed nemo misit
super illum manus. Alcuinus. Quia scilicet ipse non permisit, qui
conatus illorum in sua potestate habebat. Chrysostomus. Hoc autem
sufficiens erat eos in compunctionem deducere; sed non sunt compuncti:
talis enim nequitia nulli vult credere; ad unum aspicit solum, ut eum
cui insidiatur interficiat. Augustinus. Qui vero missi fuerant ut
eum tenerent, redierunt immunes a crimine, et pleni admiratione; de
quibus subditur venerunt ergo ministri ad pontifices et Pharisaeos; et
dixerunt eis illi: quare non adduxistis eum? Alcuinus. Qui eum
lapidare volentes, tenere non potuerunt, arguunt ministros quia eum
non adduxerant. Chrysostomus. Ecce Pharisaei et Scribae miracula
videntes et Scripturas legentes, nihil profecerunt; ministri autem
nihil horum habentes, ab una sola allocutione sunt capti, et
abeuntes, ut eum ligarent, redierunt ligati miraculo. Et non
dixerunt: non potuimus propter turbam; sed praecones efficiuntur
Christi sapientiae; nam sequitur responderunt ministri: numquam sic
locutus est homo, sicut hic homo loquitur. Augustinus. Ille autem
sic locutus est, quia Deus erat et homo. Chrysostomus. Non est
autem solum eorum prudentia admiranda, quia signis non eguerunt, sed a
sola doctrina sunt capti; non enim dixerunt: nunquam talia miracula
fecit homo; sed nunquam sic locutus est homo; sed etiam admiranda est
eorum securitas: quoniam ad Pharisaeos, qui contra Christum
adversabantur, venerunt, et eis talia locuti sunt. Nec tamen longum
sermonem audiebant, sed brevem; cum enim mens fuerit incorrupta, non
longis sermonibus opus est. Augustinus. Pharisaei tamen eorum
testimonium repulerunt; nam sequitur responderunt ergo eis Pharisaei:
numquid et vos seducti estis? Quasi dicant: videmus vos delectatos
esse in sermonibus suis. Alcuinus. Et revera laudabiliter seducti
erant, quia dimisso malo infidelitatis, transierunt ad fidem.
Chrysostomus in Ioannem. Ab argumento autem insipienti contra eos
syllogizant; nam sequitur numquid ex principibus aliquis credidit in
eum, aut ex Pharisaeis? Sed turba haec quae non novit legem,
maledicti sunt. Haec autem est ipsorum accusatio, quoniam turba
quidem credidit, ipsi autem non crediderunt. Augustinus in Ioannem.
Qui enim non noverant legem, ipsi credebant in eum qui miserat legem,
et eum qui miserat legem, condemnabant illi qui docebant legem; ut
impleretur quod dominus dixerat: ego veni, ut non videntes videant,
et videntes caeci fiant. Chrysostomus. Qualiter igitur maledicti
sunt illi qui a lege suadentur? Vos potius maledicti estis, qui non
observastis legem. Theophylactus. Ideo autem suaviter et blande
Pharisaei ministris respondent, quia dubitaverunt ne forte ab eis
prorsus segregentur, et Christo adiciantur. Chrysostomus. Quia
vero dixerant quod nullus principum credidit in eum, ad hoc excludendum
subiungitur dicit Nicodemus ad eos (ille qui venit ad Iesum nocte),
qui unus erat ex illis. Augustinus. Ipse non quidem incredulus, sed
timidus: nam ideo nocte venerat ad lucem, quia illuminari volebat, et
sciri timebat. Hic ergo respondit Iudaeis numquid lex nostra iudicat
hominem, nisi prius audierit ab ipso, et cognoverit quid faciat?
Credebat enim quia si eum tantummodo patienter vellent audire, forte
similes fierent illis qui missi sunt tenere et maluerunt credere.
Volebant autem illi perversi ante esse damnatores quam cognitores.
Augustinus de Civ. Dei. Dicit autem lex nostra, de lege quae Dei
est, eo quod est ab illo data hominibus. Chrysostomus. Ostendit
autem Nicodemus eos neque cognoscentes legem, neque facientes quae
sunt legis. Cum autem congruum esset ostendere quod non indiscrete
miserunt vocaturi eum, rudius et iracundius utuntur contradictione;
nam sequitur responderunt et dixerunt ei: numquid et tu Galilaeus es?
Augustinus in Ioannem. Idest quasi a Galilaeo seductus. Dominus
enim Galilaeus dicebatur, quoniam de Nazareth civitate erant parentes
eius; secundum Mariam dixi parentes, non secundum virile semen.
Chrysostomus. Deinde iniuriose, quasi eo nesciente, Scripturas
induxerunt scrutare Scripturas, et vide quia propheta a Galilaea non
surgit; ac si dicerent: vade, et disce. Alcuinus. Non enim locum
ubi natus est, sed ubi conversabatur attendebant; et ideo non solum
Messiam, sed nec prophetam eum credebant. Augustinus. Propheta
quidem a Galilaea non surgit, sed dominus prophetarum inde surrexit.
Sequitur et reversi sunt unusquisque in domum suam. Alcuinus. Nullo
perfecto negotio, vacui fide, et ideo fraudati utilitate, sunt
reversi in domum infidelitatis et impietatis suae.
|
|