|
Alcuinus. Dominus maxime circa suam passionem, hanc sibi effecerat
consuetudinem, ut in die quidem in templo, quod erat Hierosolymis,
verbum Dei praedicaret, signa et miracula ostenderet; sero autem
revertebatur in Bethaniam, ubi apud sorores Lazari hospitabatur; et
mane iterum ad simile opus revertebatur. Igitur secundum hunc morem,
cum in ultimo die Scenopegiae tota die in templo praedicasset, vespere
perrexit in montem oliveti; et hoc est quod dicitur Iesus autem
perrexit in montem oliveti. Augustinus in Ioannem. Ubi enim decebat
docere Christum nisi in monte oliveti, in monte unguenti, in monte
chrismatis? Christi enim nomen a chrismate dictum est. Chrisma autem
Graece, Latine unctio nominatur. Ideo autem nos unxit, quia
luctatores contra Diabolum fecit. Alcuinus. Unctio enim olei fessis
et dolentibus membris solet afferre levamen. Mons etiam olivarum
sublimitatem dominicae pietatis designat: quia oleos Graece, Latine
misericordia. Natura quoque olei mysterio aptissime congruit:
superfertur enim omnibus liquoribus; et sicut ait Psalmista:
miserationes eius super omnia opera eius. Sequitur et diluculo iterum
venit in templum, ut scilicet misericordiam cum incipiente novi
testamenti lumine fidelibus, in templo videlicet suo, pandendam
praebendamque signaret. Quod enim diluculo redibat, exortum novae
gratiae designat. Beda. Significatur autem quod postquam per gratiam
coepit inhabitare in templo suo, idest in Ecclesia, ex omnibus
gentibus crediderunt in eum; unde sequitur et omnis populus veniebat ad
eum: et sedens docebat eos. Alcuinus. Sessio humilitatem
incarnationis insinuat. Sedente ergo domino, ad eum venit populus:
quia postquam per susceptam humanitatem visibilis apparuit, coeperunt
eum multi audire, et in eum credere, quem per humanitatem sibi
proximum meminerant. Mansuetis autem et simplicibus sermonem domini
admirantibus, Scribae et Pharisaei interrogant, non ut discant, sed
ut veritati laqueos nectant; unde sequitur adducunt autem Scribae et
Pharisaei mulierem in adulterio deprehensam; et statuerunt eam in
medio, et dixerunt ei: magister, haec mulier deprehensa est modo in
adulterio. Augustinus. Animadverterant enim eum nimium esse mitem:
de illo quippe fuerat ante praedictum: procede et regna, propter
veritatem et mansuetudinem et iustitiam. Ergo attulit veritatem ut
doctor, mansuetudinem ut liberator, iustitiam ut cognitor. Cum
loqueretur, veritas agnoscebatur; cum adversus inimicos non
moveretur, mansuetudo laudabatur; in tertio ergo, iustitia scilicet,
scandalum posuerunt: dixerunt enim apud seipsos: si eam dimitti
censuerit, iustitiam non tenebit: lex enim quod iniustum erat, iubere
non poterat; et ideo legem inducunt, dicentes in lege autem Moyses
mandavit nobis huiusmodi lapidare. Ut autem mansuetudinem non perdat,
in qua iam populis amabilis factus est, eam dimitti debere dicturus
est. Unde eius sententiam requirunt dicentes tu ergo quid dicis?
Hinc nos inveniemus ad accusandum occasionem, et reum faciemus tamquam
legis praevaricatorem; unde Evangelista subdit haec autem dicebant
tentantes eum, ut possent accusare. Sed dominus in respondendo et
iustitiam servaturus est, et a mansuetudine non recessurus; sequitur
enim Iesus autem inclinans se deorsum, digito scribebat in terra.
Augustinus de Cons. Evang. Tamquam illos tales in terra scribendos
significaret, non in caelo, ubi monuit discipulos ut se scriptos esse
gauderent; aut quod se humiliando, quod capitis inclinatione
monstrabat, signa in terra faceret; aut quod iam tempus esset ut in
terra quae fructum daret, non in lapide sterili, sicut antea, lex
eius conscriberetur. Alcuinus. Per terram enim cor humanum
ostenditur, quod bonarum vel malarum actionum solet reddere fructus;
per digitum autem, qui articulorum compositione flexibilis est,
sublimitas discretionis exprimitur. Nos ergo instruit, ut cum
qualibet mala proximorum conspicimus, non statim ea temere damnemus;
sed prius ad conscientiam cordis humiliter reversi, digito discretionis
ea sollicite disquiramus. Beda. Quantum etiam ad historiam
pertinet, per hoc quod digito scripsit in terra, illum se fore
monstravit qui quondam legem in lapide scripsit. Sequitur cum autem
perseverarent interrogantes eum, erexit se. Augustinus in Ioannem.
Non dixit: non lapidetur, ne contra legem dicere videretur. Absit
autem ut diceret: lapidetur; venit enim non perdere quod invenerat,
sed quaerere quod perierat. Quid ergo respondit? Qui sine peccato
est vestrum, primus in illam lapidem mittat. Haec vox iustitiae est.
Puniatur peccatrix, sed non a peccatoribus; impleatur lex, sed non a
praevaricatoribus legis. Gregorius Moralium. Qui enim prius
semetipsum non iudicat, quid in alio rectum iudicet ignorat. Et si
novit etiam per auditum recte tamen aliena merita iudicare non valet,
cui conscientia innocentiae propriae nullam iudicii regulam praebet.
Augustinus. Cum ergo eos telo iustitiae percussisset, nec dignatus
est cadentes attendere; sed avertit ab eis obtutum; unde sequitur et
iterum se inclinans scribebat in terra. Alcuinus. Potest etiam
intelligi fecisse hoc dominus iuxta consuetudinem, ut quasi aliquid
agens, vultu intendens in aliud, liberam eis exeundi facultatem
daret. In hoc etiam figurate admonet, ut et priusquam peccantem
fratrem corripiamus, et post adhibitam correctionem, diligenter
perpendamus utrum ipsis peccatis, de quibus alium castigamus, aut
aliis obnoxii simus. Augustinus. Sic igitur illi voce iustitiae
tamquam telo percussi sese inspicientes, et reos invenientes, unus
post unum omnes recesserunt; et hoc est quod subditur audientes autem
haec, unus post alium exibant, incipientes a senioribus. Glossa.
Qui forte magis rei erant, vel magis culpas suas cognoscebant.
Augustinus. Relicti sunt autem duo: miseria, et misericordia; nam
sequitur et remansit solus Iesus, et mulier in medio stans. Credo,
territa illa mulier, ab illo se puniendam sperabat in quo peccatum
inveniri non poterat. Ille autem, qui adversarios eius repulerat
lingua iustitiae, levans in illam oculos mansuetudinis, interrogavit
eam; unde sequitur erigens se autem Iesus, dixit ei: mulier, ubi
sunt qui te accusabant? Nemo te condemnavit? Quae dixit: nemo,
domine. Audivimus supra vocem iustitiae: audiamus nunc
mansuetudinis; nam sequitur dixit ei Iesus: nec ego te condemno, a
quo te forte condemnari timuisti, quia in me peccatum non invenisti.
Quid est, domine? Faves ergo peccatis? Non plane; attende quod
sequitur: vade, et amplius noli peccare. Ergo et dominus damnavit,
sed peccatum, non hominem: nam si peccatorum auctor esset, diceret:
vade, et vive ut vis; de mea liberatione esto secura: ego te
quantumcumque peccaveris, etiam a Gehenna et Inferni tortoribus
liberabo. Non hoc dixit. Intendant ergo qui amant in domino
mansuetudinem, et timeant veritatem: etenim dulcis et rectus dominus.
|
|