|
Augustinus in Ioannem. Coeperant Iudaei utrumque cognoscere: quia
non de carnis generatione loqueretur dominus, sed de vitae
institutione. Consuetudo autem Scripturarum est fornicationem
spiritualiter appellare, cum diis multis et falsis anima tamquam
prostituta subicitur; unde dicitur dixerunt itaque ei: nos ex
fornicatione non sumus nati, unum patrem habemus Deum.
Theophylactus. Quasi responderent, quod Dei quaererent ultionem;
et ideo adversus eum consiliarentur. Origenes in Ioannem. Vel
aliter. Quia redarguti sunt non esse filii Abrahae, atrocius
respondent, latenter designantes, ex adulterio productum fore
salvatorem. Sed magis mihi videtur quod conrixando responderunt. Cum
enim prius dixissent: pater noster Abraham est, et audissent: si
filii Abrahae estis, opera Abrahae facite, fatentur se habere
maiorem patrem quam Abraham, scilicet Deum, et non ex fornicatione
sumpsisse exordium. Non enim ex sponsa, sed ex meretrice, seu
materia, Daemon, qui nihil facit ex se, producit eos qui carnalibus
usi inhaerent materiae. Chrysostomus in Ioannem. Sed quid dicitis
vos? Patrem habetis Deum, et Christum incusatis haec dicentem? Et
nimirum ex fornicatione multi eorum nati erant; etenim illicitas
commixtiones faciebant; non tamen hoc redarguit; sed instat, ut
ostendat quod non sunt ex Deo; unde sequitur dixit ergo eis Iesus:
si Deus pater vester esset, diligeretis utique me: ego enim ex Deo
processi et veni. Hilarius de Trin. Religiosi nominis assumptionem
Dei filius in his qui se Dei filios confitentes, patrem sibi Deum
dicerent, non improbavit; sed temerariam Iudaeorum usurpationem
patrem sibi Deum praesumentium, per id quod se non diligerent,
obiurgat. Non utique dici potest idipsum esse ex Deo exire, quod
venisse. Sed cum ab his qui sibi Deum patrem dicerent, idcirco se
diligendum ait, quia ex Deo exiisset; causam dilectionis ex causa
docuit esse nascendi. Exiisse enim ad incorporalis nativitatis retulit
nomen: quia religio profitendi sibi patrem Deum, ex dilectione
Christi, qui ex eo genitus est, merenda sit. Nec enim in Deum
patrem fit religiosus qui non diligit filium, cum diligendi filii non
alia causa sit quam quod ex Deo sit. Ex Deo igitur filius est, non
adventu, sed nativitate. Dilectio autem in patrem hinc erit omnis,
si filius ex eo esse credatur. Augustinus. Sic ergo, quod de Deo
processit verbum, aeterna processio est: ab illo enim processit ut
verbum patris, et venit ad nos, quia verbum caro factum est.
Adventus eius, humanitas eius; mansio eius, divinitas eius.
Dicitis Deum patrem, cognoscite me vel fratrem. Hilarius. Non
esse autem a se sibi originem docuit, cum subdit neque enim a meipso
veni, sed ille me misit. Origenes. Haec arbitror dici propter
quosdam per se venientes, et non missos a patre, de quibus in Ieremia
dicitur: non mittebam eos, et ipsi currebant. Quoniam autem qui duas
naturas ingerunt, utuntur hoc verbo, obiciendum est contra illos.
Paulus enim odiebat Iesum cum persequeretur Ecclesiam Dei; unde
dominus ad eum: quare me persequeris? Si ergo verum est quod hic
dicitur si Deus pater vester esset, diligeretis me, palam est quoniam
et recte convertitur: si non diligeretis, nequaquam Deus pater vester
esset. Paulus autem aliquo tempore non diligebat Iesum: fuit ergo
tempus quo Deus pater Pauli non extitit. Non igitur natura Paulus
Dei filius fuit, sed postmodum Dei filius factus est. Quando vero
Deus alicuius fit pater, nisi quando mandata eius custodit?
Chrysostomus. Quia vero semper quaerebant dicentes: quid est hoc
quod dicit: quo ego vado, vos non potestis venire? Propterea subdit
quare loquelam meam non cognoscitis? Quia non potestis audire sermonem
meum. Augustinus in Ioannem. Ideo autem audire non poterant, quia
corrigi credendo nolebant. Chrysostomus. Primo igitur captanda est
virtus quae verbum divinum exaudiat, ut deinceps validi sistamus ad
percipiendam totam locutionem Iesu: quoniam quamdiu quis curatus non
est in auditu proprio, a verbo quod dicit surdo: aperiaris, auditu
percipere nequit.
|
|