|
Chrysostomus in Ioannem. Exclusit Iudaeos dominus a cognatione
Abraham; et quia maiora ausi sunt, ut scilicet patrem suum Deum
dicerent, de reliquo percutit eos, dicens vos ex patre Diabolo
estis. Augustinus in Ioannem. Hic iam cavenda est haeresis
Manichaeorum, quae dicit esse quamdam naturam mali, et gentem quamdam
tenebrarum cum principibus suis, unde Diabolus originem ducit; et
hinc dicunt ducere originem carnem nostram; et secundum hoc putant
dictum a domino vos ex patre Diabolo estis: quod essent illi velut
natura mali, ducentes originem de gente contraria tenebrarum.
Origenes in Ioannem. In hoc autem simile videntur incurrisse ei qui
diceret alteram esse oculi videntis substantiam et alteram caligantis
vel se avertentis: quemadmodum enim in his non differt substantia, sed
quaedam contingit causa quae facit caligare; sic substantia eadem est,
sive recipiat rationem, sive non. Augustinus. Iudaei ergo filii
erant Diaboli imitando, non nascendo; unde sequitur et desideria
patris vestri vultis facere. Ecce unde filii estis, quia talia
desideratis, non quia de illo nati estis: quaeritis enim me occidere,
hominem qui veritatem vobis dico: et ille invidit homini et occidit;
unde sequitur ille homicida erat ab initio: utique in primo homine, in
quo potuit fieri homicidium: non enim posset occidi homo, nisi prius
fieret homo. Non ferro accinctus Diabolus ad hominem venit; verbum
malum seminavit et occidit. Noli ergo putare non esse homicidium
quando fratri tuo mala persuades. Vos autem ideo saevitis in carnem,
quia non potestis in mentem. Origenes in Ioannem. Perpende autem,
quod non propter aliquem singulariter tantum, sed pro toto genere quod
peremit, inquantum in Adam cuncti moriuntur, et vere, dictus est ab
initio homicida. Chrysostomus. Et non dixit: opera, sed desideria
eius facitis, ostendens quoniam vehementer et ille et ipsi ab
occisionibus possidentur: et quia continue eum accusabant quod non est
a Deo, insinuat occulte quod hoc etiam eis ex Diabolo est; unde
sequitur et in veritate non stetit. Augustinus de Civ. Dei. Forte
autem aliquis dicet, quod ab initio suae conditionis in veritate non
steterit; et ideo numquam beatus cum sanctis Angelis fuerit, suo
recusans esse subditus creatori, ac per hoc falsus et fallax, quia pia
subiectione noluit tenere quod naturae est, affectans per superbam
elationem simulare quod non est. Huic sententiae quisquis acquiescit,
non cum Manichaeis sapit, ut suam quamdam propriam, tamquam ex
adverso quodam principio, Diabolus habeat naturam mali; qui tanta
vanitate desipiunt, ut non attendant non dixisse dominum: a veritate
alienus fuit; sed in veritate non stetit; ubi a veritate lapsum
intelligi voluit. Illud etiam quod ait Ioannes: ab initio Diabolus
peccat, hoc intelligunt, si naturale est, nullo modo esse peccatum.
Sed quid respondetur propheticis testimoniis? Sive quod ait Isaias
sub figurata persona principis Babyloniae Diabolum notans: quomodo
cecidit Lucifer, qui mane oriebatur? Sive quod Ezechiel: in
deliciis Paradisi Dei fuisti: quae si aliter convenientius intelligi
nequeunt, oportet ut quod dictum est, in veritate non stetit, sic
accipiamus, quod in veritate fuerit, sed non permanserit; et illud
quod ab initio Diabolus peccat, non ab initio ex quo creatus est,
peccare putandus est, sed ab initio peccati: coepit enim in ipso
peccatum, et ipse initium peccati fuit. Origenes. Est autem
uniforme quidem in veritate morari: varium autem ac multiforme, non
morari in ea: quibusdam, ut ita dicam, trementibus gressibus et
nitentibus sistere in eo, non tamen obtinere valentibus; quibusdam
vero non passis illud, sed in periculo consistentibus, secundum
illud: mihi autem paulisper commoti sunt pedes, et ceteris ab ea
cadentibus. Causa igitur cur Diabolus veritatem non colat, subditur
quia veritas non est in eo: scilicet quod vana suspicatur et seductus
est ipse a seipso: in hoc deterior, quod illi quidem ab eo falluntur,
is autem sibi ipsi deceptionis auctor existit. Sed oportet investigare
quomodo dicitur, quod veritas in ipso non est: utrum quia nullam
unquam veram habet doctrinam, sed cuncta quae opinatur, falsa sunt;
vel quia Christi particeps non est, qui dixit: ego sum veritas.
Impossibile autem est aliquam rationalem substantiam de cunctis opinari
falso, et de nullo vel exiliter rectitudinem conspicere. Diabolus
igitur saltem id vere capit dogma, considerando de se quod rationalis
est. Non igitur eius natura consistit ex contrario veritatis, idest
ex errore et ignavia: nunquam enim veritatem cognoscere posset.
Augustinus de Civ. Dei. Vel cum dicit quia veritas in eo non est,
subiecit indicium, quasi quaesissemus unde ostendatur quod in veritate
non steterit, atque quia veritas non est in eo. Esset autem in eo,
si in ipsa stetisset. Sequitur cum loquitur mendacium, ex propriis
loquitur, quia mendax est et pater eius. Augustinus in Ioannem. In
his verbis quidam Diabolum putaverunt patrem habere, et quaesierunt
quis esset Diaboli pater. Hic est error Manichaeorum. Diabolum
autem dominus dixit patrem mendacii: non enim omnis qui mentitur,
pater mendacii sui est: si enim ab alio mendacium accepisti et
dixisti, tu quidem mentitus es, sed pater mendacii non es. Ille
vero, quia non aliunde accepit mendacium, quo mendacio tamquam veneno
serpens hominem occideret, pater est mendacii, sicut Deus pater est
veritatis. Theophylactus. Is enim et Deum apud homines criminatus
est, ad Evam dicens: quoniam invidens vobis, lignum inhibuit: et
apud Deum quondam criminatus est homines, ut cum dixit: an gratis
colit Iob dominum? Origenes. Attende tamen, quod hoc nomen mendax
dicitur tam de Diabolo, qui mendacium genuit, sicut hic dicitur quia
mendax est, quam de homine, secundum illud: omnis homo mendax. Nam
si quis mendax non est, huiusmodi non est homo tantum; ita quod ei et
similibus dici potest: ego dixi: dii estis. Unde, cum aliquis
loquitur mendacium, de propriis loquitur. Spiritus autem sanctus
loquitur a verbo veritatis et sapientiae, secundum illud: de meo
accipiet, et annuntiabit vobis. Augustinus de quaest. Nov. et
Vet. Testam. Vel aliter. Diabolus non speciale nomen est, sed
commune. In quocumque enim opera Diaboli fuerint inventa, Diabolus
est appellandus: operis enim nomen est, non naturae. Itaque hoc in
loco patrem Iudaeorum Cain significat, cuius imitatores volentes esse
Iudaei, salvatorem peremerunt; ab ipso enim forma data est
fratricidii, quem dixit mendacium de propriis loqui, ut ostenderet
unumquemque non nisi propria voluntate peccare. Sed quia Cain
imitator Diaboli est, patrem eius Diabolum dixit, cuius opera
secutus est. Alcuinus. Sed quia dominus veritas est et filius
veracis Dei, veritatem dicit; sed Iudaei, qui filii erant
Diaboli, aversi erant a veritate; et hoc est quod sequitur ego autem
quia veritatem dico vobis, non creditis mihi. Origenes in Ioannem.
Sed quomodo hoc dicitur Iudaeis, qui in eum crediderant? Sed
considera, quod potest aliquis secundum aliquam intentionem credere,
secundum aliam vero non credere: sicut qui credunt in unum qui sub
Pontio Pilato crucifixus est, non autem credunt in natum de Maria
virgine, in eumdem credunt et non credunt. Sic igitur hi ad quos
loquebatur credebant in eum, secundum quod videbatur signorum factor,
non credebant autem his quae profunde ab eo dicebantur. Chrysostomus
in Ioannem. Quia igitur inimici estis veritatis, in nullo me
incusantes vultis me interficere; et ideo subditur quis ex vobis arguet
me de peccato? Theophylactus. Quasi dicat: si Dei filii estis,
utique peccantes debetis habere odio. Si ergo me quoque, quem exosum
habetis, non potestis arguere de peccato; manifestum est quod propter
veritatem me odio habetis; quoniam scilicet dicebat se filium Dei.
Origenes in Ioannem. Habet autem hoc verbum Christi magnam
fiduciam; cum nullus hominum fiducialiter hoc dicere potuerit nisi
solus dominus noster, qui peccatum non fecit. Gregorius in Evang.
Pensate autem mansuetudinem Dei. Non dedignatur ex ratione ostendere
se peccatorem non esse, qui ex virtute divinitatis poterat peccatores
iustificare; unde subdit qui est ex Deo, verba Dei audit: propterea
vos non audistis, quia ex Deo non estis. Augustinus in Ioannem.
Noli attendere naturam, sed vitium. Sunt isti ex Deo, et non sunt
ex Deo: natura ex Deo, vitium non ex Deo. Eis autem hoc dictum
est qui non solum peccato vitiosi erant, nam hoc commune erat omnibus,
sed etiam praecogniti quod non erant credituri ea fide qua possent a
peccatorum obligatione liberari. Gregorius. Interroget se ergo
unusquisque, si verba Dei aure cordis percipit, et intelliget unde
sit. Nam sunt nonnulli qui praecepta Dei nec aure corporis percipere
dignantur; et sunt nonnulli qui haec quidem corporis aure percipiunt,
sed nullo ea mentis desiderio complectuntur; et sunt nonnulli qui
libenter verba Dei suscipiunt, ita ut etiam in fletibus compungantur;
sed post lacrymarum tempus ad iniquitatem redeunt; hi profecto verba
Dei non audiunt, quia haec exercere in opere contemnunt.
|
|